Capitulum 15
Quod non sine rationabili causa nomina Angelorum sive Archangelorum sint indita cœlestibus bonis virtutibus.
NULLI quoque est dubium, quod eadem ordinum nomina non sine ratione imposita sunt bonis spiritibus, et quod sunt nomina officiorum, vel meritorum, vel dignitatum. Nam Angeli dicti sunt ab officio nuntiandi, Archangeli vero eo quod Angelis præsunt, ut docet proprietas nominis hujus; Dominationes quoque, eo quod aliquibus dominantur; et Principatus, ideo quod habent subjectos quorum sunt principes; et Sedes seu Throni dicuntur, quia sic Deo cohærent, tamque familiares et domestici ejus sunt, ut divina majestas familiarius requiescat in eis quasi in sede quadam, et quodammodo firmius reclinetur in ipsis.
Chapter 177 of 499