Capitulum 10
Objectio, quod ruina diaboli a deceptione Evæ incæperit.
GERMANUS : Nos hactenus credebamus quod invidia, qua diabolus livida caliditate decepit Adam et Evam, fuisset causa atque principium ruinæ seu transgressionis diabolicæ, qua de angelica statione projectus est.
Responsio de initio lapsus diaboli.
SERENUS : Lectio Geneseos manifestat istud non fuisse initium ruinæ et prævaricationis diaboli, quæ lectio diabolum vocat serpentem ante illorum deceptionem, dicendo :1 Serpens autem erat callidior cunctis bestiis terræ quas fecit Dominus Deus. Intelligatis ergo quod ante primi hominis deceptionem corruerat de angelica societate, ita ut non solum mereretur diffamari appellatione serpentis, imo etiam ceteris bestiis præferretur in fraudulentia hujus nequitiæ. Non enim Scriptura vocasset angelum bonum hoc nomine, nec de perseverantibus in illa beatitudine diceret : Serpens autem erat callidior, etc. Siquidem nomen serpentis non solum non conveniret Gabrieli aut Michaeli, sed nec bono alicui homini. Apertissi-
Ibidem. me itaque nomen serpentis, et prælatio ejus in calliditate super bestias, designant transgressoris nequitiam, non angelicam dignitatem. Denique præcedens ejus ruina exstitit causa invidiæ qua instigatus est decipere hominem, eo quod cerneret hominem, de limo terræ paulo ante formatum, vocandum esse ad gloriam illam de qua se noverat corruisse, quum unus de principibus esset. Hinc secunda ruina per invidiam, est secuta lapsum ejus priorem, quo cecidit per superbiam, et propter quem meruit serpens vocari; superbia vero reliquit eum adhuc aliquid rectum seu naturale bonum habentem, ita ut cum homine posset habere consortium cujusdam colloquii atque consilii. Sed ex tunc Deus utiliter eum dejecit in ima, ut jam non intueretur sublime aliquid sicut ante, nec excelsus incederet, sed terræ cohærens reperet super ventrem, et humiliatus pasceretur escis vitiorum terrenis; sicque Dominus Deus occultum publicavit inimicum, ponens inimicitias utiles ac salubrem discordiam inter ipsum et homines, ut dum cavetur tanquam publicus hostis, nequeat homini ultra nocere amicitiis fraudulentis.
Footnotes
-
Gen. iii, 1. ↩
Chapter 172 of 499