Capitulum 16
De subjectione dœmonum quam suis principibus exhibent, visa a Fratre quodam.
PORRO quod spiritus immundi regantur a potestatibus nequioribus, et eis subjecti sint, perspicuæ visiones et multa Sanctorum experimenta testantur, ultra testimonia Scripturarum quæ Christus in Evangelio Pharisæis calumniantibus est locutus: Si ego, inquiens, in Beelzebub principe dæmoniorum ejicio dæmones. Unus enim ex Fratribus nostris in solitudine ista iter faciens advesperascente die, speluncam reperiens, mansit in ea, volens ibidem vespertinum Officium solvere. Quumque psalmos ex more cantando mediam noctem jam excessisset, et Matutinis finitis, sedisset ut lassum corpus quiete pausaret, cœpit repente videre innumerabiles dæmonum turbas undique confluentes, quæ cum infinita constipatione atque longissimo ordine procedentes, aliæ principem suum præibant, aliæ sequebantur. Qui statura procerior et vultu terribilior cunctis tandem advenit: quumque solio posito sedisset in tribunali sublimissimo, cœpit diligenter discutere opera singulorum, et eos qui dicebant se nondum potuisse decipere tentatos a se, jussit a conspectu suo expelli cum detestatione et nota tanquam inertes ac desides, exprobrans eis cum fremitu et furore quod tantum tempus et laborem inaniter expendissent; illos vero qui dixerunt se prævaluisse tentatis a se, maxime collaudavit cum exsultatione et favore adstantium, et emittebat tanquam gloriosissimos ac fortissimos bellatores coram omnibus ad universorum exemplum. Inter quos dum quidam nequissimus lætior advenisset, utpote triumphum præclarissimum relaturus, et exprimens nomen monachi optime nobis noti, asseruit se prævaluisse adversus eum in ipsa nocte, inducendo eum ad fornicandum tandem post quindecim annos quibus eum assidue impugnavit; affirmavitque se non solum præcipitasse monachum illum ut cum quadam sacra puella committeret stuprum, sed item ut eam acciperet conjugem. De qua re quum omnes fuissent immaniter gloriati, princeps tenebrarum summis eum extulit laudibus, a quo et spiritus ille nequissimus abiit magnis præconiis coronatus. Præterea adveniente aurora, et disparente omni illa dæmonum turba, dubitans Frater an vera esset dæmonis illius assertio, magisque arbitrans quod dæmon solita sua fallacia voluisset sibi illudere, et innocenti Fratri tantum crimen mendose imponere, evangelicæ memor sententiæ, quod diabolus in veritate non stetit, nec est veritas in eo, et quod dum mendacium loquitur, de proprio loquitur, quoniam mendax est et pater ejus :1 perrexit Pelusium, ubi noverat habitare illum quem diabolus dixit esse devictum, cui et Frater iste erat notissimus.234 Quem quum requisisset, invenit quod eadem nocte qua dixerat dæmon, supplantatus fuisset ; nam pristino monasterio derelicto, miserabiliter corruit cum prætacta puella.
Footnotes
Chapter 178 of 499