Capitulum 12
De constipatione dæmonum, et inquietudine quam semper exercent in aere isto.
AER iste qui inter cœlum terramque diffunditur, tanta densitate seu multitudine repletus est dæmonum in eo volantium, non quiete et otiose, quod divina providentia satis utiliter eos subtraxerit adspectibus hominum. Aut enim homines consternarentur intolerabili quadam formidine, atque deficerent terrore concursus eorum, horroreque vultuum in quos se transformant ac vertunt juxta voluntatem suam, quum eis placuerit, nec possent illos oculis intueri carnalibus; aut certe ipsi homines fierent quotidie nequiores, utpote exemplis illorum assiduis vitiati et imitatione. Per hoc quoque fieret nociva familiaritas et perniciosa conjunctio inter homines et spiritus illos immundos, quia flagitia quæ inter homines nunc committuntur, celantur septis parietum, aut intervallo locorum et verecundia quadam: quæ si homines jugiter clare conspicerent, incitarentur ad majorem furoris insaniam, nullo temporis puncto interveniente quo cernerent spiritus illos a sceleribus suis cessantes; quippe quos nulla lassitudo carnalis, seu occupatio rei familiaris, aut sollicitudo quotidiani victus compellit a cœptis cessare malitiis quemadmodum nos.
Chapter 174 of 499