Capitulum 8
De lapsu diaboli et angelorum.
DE numero autem horum spirituum aliquos principes corruisse, lamentatio Ezechielis ac Isaiæ apertissime docet, in quorum verbis cognoscimus lamentari principem Tyri, sive Luciferum qui mane oriebatur. De illo Deus ait Ezechieli : Fili hominis, leva planctum super principem Tyri, et dices ei, Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti.1 Omnis lapis, etc. Isaias quoque de alio : Quomodo, inquit, cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo, In cœlum conscendam, supra astra Dei exaltabo solium meum, etc.2 Et tamen Scriptura commemorat aliquos corruisse ex apice illo beatissimæ stationis, affirmans draconem protraxisse secum simul tertiam partem stellarum.3 Judas quoque apostolus clarius dicit : Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis æternis sub caligine reservavit.4 Denique illud quod nobis dicitur : Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis;5 quid aliud signat nisi multos principes corruisse ? Ex quibus accipitur ratio diversitatis spirituum malignorum, utpote ut dicantur nunc etiam retinere differentias ordinum quas habere dicuntur instar angelicorum spirituum beatorum, vel ex gradu anterioris ordinis in quo unusquisque eorum fuit creatus, vel quia de cœlestibus lapsi, vindicant sibi hos gradus diversos ac ordinum nomina in parte contraria, juxta nequitiæ suæ demerita in qua creverunt in pejus ; vindicant, inquam, ad similitudinem angelicorum spirituum qui perseveraverunt.
Footnotes
Chapter 171 of 499