Skip to the text

Capitulum 7

De initio principatuum seu potestatum.

NEMO fidelium dubitat, Deum ante conditionem hujus visibilis creaturæ fecisse spirituales ac cœlestes virtutes, quæ ex hoc ipso quod sciverunt se creatas beneficio Dei ad beatitudinem tantam, debuerunt ei gratias referre perpetuas ejusque laudibus inhærere. Nec enim æstimare debemus, quod Deus omnipotens opus creationis primitus inchoavit ab institutione hujus mundi sensibilis, quasi in illis anterioribus infinitisque sæculis fuerit otiosus ab omni providentia aut dispensatione divina; et quasi non habens in quos effunderet suæ bonitatis beneficia, credatur fuisse solitarius atque ab omni munificentia alienus. Quod sentire de illa æterna, immensa et incomprehensibili majestate satis humile incongruumque consistit, quum et ipse Dominus de potestatibus illis testetur : Quando facta sunt sidera mundi, laudaverunt me voce magna angeli mei.1 Qui ergo creationi siderum interfuerunt, manifeste comprobantur creati fuisse ante principium istud in quo factum dicitur cœlum et terra :2 quippe qui referuntur Creatorem laudasse voce magna cum admiratione pro creatione omnium harum visibilium creaturarum, quas videbant ex nihilo processisse. Itaque ante istud principium temporale a Moyse recitatum, quod designat mundi hujus ætatem, secundum historicum, imo Judaicum sensum (salvo videlicet nostro sensu, quo dicimus Christum esse omnium rerum principium, in quo Pater universa creavit, quemadmodum scriptum est :3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil), ante istud temporale principium in Genesi scriptum, non est dubitandum Deum creasse omnes illas virtutes ac potestates cœlestes, quas Apostolus per ordinem numerans, ita describit : Quia in Christo creata sunt omnia, sive quæ in cœlis, sive quæ in terra sunt, visibilia et invisibilia, sive Angeli, sive Archangeli, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates ;4 omnia per ipsum et in ipso creata sunt.

Footnotes

  1. Job xxxviii, 7, juxta LXX. ↩

  2. Gen. i, 1. ↩

  3. Joann. 1, 3. ↩

  4. Coloss. 1, 16. ↩

Chapter 170 of 499