Skip to the text

Capitulum 18

De differentia nequitiæ quæ immundis inest spiritibus, per duos philosophos comprobata.

MULTAM sane cognitionem accepimus de differentia dæmonum, per duos illos philosophos qui frequenter fuerunt experti per magicas artes inertiam, et item fortitudinem sævissimamque nequitiam dæmonum. Hi namque philosophi B. Antonium despicientes tanquam imperitum illitteratumque virum, et cupientes eum saltem de cella sua expellere præstigiis magicis ac dæmonum dolis, si eum plus lædere non valerent, miserunt ad eum nequissimos spiritus : ad hoc faciendum livore permoti, eo quod maxime hominum turbæ ad S. Antonium tanquam ad Dei famulum convenirent quotidie. Quumque Antonius nunc crucis signaculum imprimeret fronti suo ac pectori, nunc Deum suppliciter exoraret, durissimi dæmones nequaquam audebant appropinquare eidem, sed sine effectu redierunt ad magos, qui protinus direxerunt ad S. Antonium spiritus malitiosiores. Quibus quum abbas Antonius modo prætacto resisteret, et illi inaniter laborarent atque ad magos victi redirent, miserunt magi tertio spiritus potentiores ac nequiores. Quibus nihil proficientibus contra S. Antonium, didicerunt magi illi ex propria magica arte, pravitate et insidiatione, et evidentissime cognoverunt, magnam inesse virtutem christianæ professioni, qua ita refrenatæ sunt virtutes illæ contrariæ tam feroces atque potentes, ut non solum lædere non valuerint Antonium, sed nec ad punctum potuerint eum de cella sua ejicere ; quum tamen magi putarent quod dæmones illi ultimo missi, potuissent obducere quadam caligine solem et lunam, si ad eos fuissent directi.

Chapter 180 of 499