Skip to the text

Capitulum 14

Unde factum sit, quod spirituales nequitiæ acceperint nomina potestatum ac principatuum.

UNDE evidenti ratione colligere possimus, quod præter rationes et opiniones superius positas, spiritus illi immundi dicantur principatus aut potestates, quia diversis gentibus dominantur ac præsunt, vel quia principatus suos exercent in inferiores spiritus ac dæmones:1 de quibus sunt legiones, ut ex propria ipsorum confessione in Evangelio legitur. Non enim dominationes dici valent, nisi habeant subditos in quos exerceant dominationis propriæ jussionem; nec potestates aut principatus queunt vocari, nisi sint aliqui super quos sibi vindicent præsidentiam quamdam. Quod in Evangelio quoque apud Matthæum clarissime reperimus, ubi blasphemi Pharisæi dicunt de Christo:2 In

Beelzebub principe dæmoniorum hic ejicit dæmones. Nam et quosdam legimus appellari rectores tenebrarum, et alium nuncupari principem hujus mundi. Quos gradus Apostolus asserit evacuandos in futuro, quum omnia fuerint Christo subjecta: Quum tradiderit, inquiens, regnum Deo et Patri, quum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et dominationem. Quod utique non aliter fiet, nisi eorum ditioni seu præsidentiæ subtrahantur hi super quos, in sæculo isto, administrant sive exercent vim sive dominium.

Footnotes

  1. Luc. viii, 30. ↩

  2. Matth. xii, 24. ↩

Chapter 176 of 499