Skip to the text

Capitulum 19

Quod dæmones nihil valeant contra homines, nisi eorum mentes prius obsederint.

QUUMQUE ex prætacta admiratione philosophi illi venissent confestim ad S. Antonium, retulerunt ei qualiter fecissent eum tentari acerrime, et causas ac insidias sui occulti rancoris adversus eum, et petierunt mox fieri christiani. Quumque Antonius inquisisset et audisset ab eis diem rei gestæ, fatebatur se tunc fuisse amarissimis cogitationum stimulis impugnatum. Quo experimento B. Antonius approbavit ac determinavit sententiam quam in præcedenti collatione deprompsimus: puta, quod dæmones non queant invadere corpus alicujus aut mentem, nec habeant facultatem irruendi in animam hominis cujuscumque, nisi prius destituerint eam omnibus cogitationibus sanctis, et nudam vacuamque reddiderint a spirituali contemplatione. Verumtamen agnoscendum quod spiritus immundi duobus modis obediunt homini: aut enim divina gratia ac virtute subduntur sanctitati fidelium, aut deliniti sacrificiis impiorum seu quibusdam carnalibus rebus, tanquam familiaribus adulantur eisdem; sicque decepti Pharisæi arbitrabantur Dominum salvatorem hac arte imperasse dæmonibus, dicentes: In Beelzebub principe dæmoniorum, etc.;1 juxta illam videlicet consuetudinem qua noverant ceteros magos sive maleficos, tanquam domesticos, potestatem habere in dæmones principi dæmoniorum subjectos, per invocationem ipsius aut per ritum sacrificiorum quo eum delectari cognoscunt.

Footnotes

  1. Matth. xii, 24. ↩

Chapter 181 of 499