Skip to the text

Capitulum 11

De pœna ejus qui decipit, aut decipitur.

EX quibus docemur vitare mala consilia: nam licet auctor deceptionis diabolus congrua pœna et condemnatione percussus sit, non tamen ille quem decepit evasit supplicium, quamvis punitus sit pœna leviori aliquantum quam deceptor. Quod plenissime cernimus hic expressum. Adam namque qui seductus est, imo (ut et utar verbis Apostoli ad Timotheum scribentis) qui non est seductus, sed seductæ conjugi acquievit, per hoc ad consensum culpabilem transiens, condemnationis est tantum sudore vultus atque labore, qui illi adjudicatus est non per suam, sed per terræ maledictionem ac sterilitatem. Mulier vero1 quæ viro prævaricationem suasit, punita est multiplicatione gemitus et mœroris atque laborum, simul addicta jugo subjectionis perpetuo.2 Serpens autem mali hujus principalis suggestor, maledictione mulctatur perenni. Quamobrem summa sollicitudine et circumspectione cavendum est a pravis consiliis; nam sicut puniunt decipientem, ita faciunt deceptum subjacere culpæ ac pœnæ.3

Footnotes

  1. Gen. III, 17, 19. ↩

  2. Gen. III, 16. ↩

  3. 1 Tim. II, 14. ↩

Chapter 173 of 499