Capitulum 6
Quod nihil a Deo creatum, sit malum.
ABSIT ergo ut fateamur Deum creasse aliquid substantialiter malum, quum scriptum sit : Omnia quæ fecit Deus erant valde bona. Si enim dæmones a Deo creati sunt mali, aut facti ad hoc ut teneant atque exerceant istos malitiæ gradus, et deceptionibus ac ruinis hominum vacant, diffamabimus Deum contra præfatam Scripturam, tanquam creatorem ac inventorem malorum, utpote quod pessimas voluntates ac naturas condiderit, et instituerit eas ad hoc ut in nequitia jugiter perseverent, nec unquam possint transire in bonæ voluntatis affectum. Accepimus itaque de fonte Scripturarum sanctarum traditioneque Patrum hanc rationem diversitatis præfatæ malorum spiritualium.
Chapter 169 of 499