Skip to the text

Capitulum 23

Solutio, quod homines ab initio fuerint obnoxii pœnæ seu judicio, lege naturali.

SERENUS: Deus hominem creans, inseruit ei naturaliter omnem legis scientiam: quæ si fuisset custodita ab homine juxta propositum Dei, ut cœperat custodiri, non utique necessarium fuisset aliam legem mandari, quam Deus postmodum litteris promulgavit. Fuisset quippe superfluum extrinsecus offerri remedium, quod viguisset adhuc intrinsecus insitum. Sed quia lex illa naturalis fuit prorsus corrupta ex libertate et usu peccandi, data ac posita est Mosaicæ legis severa districtio, tanquam exsecutrix et vindex, atque ut verbis Scripturæ utar, tanquam adjutrix legis naturalis, quatenus homines saltem metu pœnæ præsentis non penitus exstinguerent bonum et rectum judicium scientiæ naturalis, secundum sententiam Prophetæ dicentis: Legem dedit in adjutorium;12 quæ etiam juxta Apostolum velut pædagogus data est parvulis, erudiens eos et servans ne quadam oblivione discederent a disciplina ac lege in qua erant naturaliter instituti. Nempe quod tota scientia legis infusa fuit ab initio ipsis hominibus, hinc aperte probatur quoniam Sancti ante legis dationem et ante diluvium servaverunt legis mandata absque scripto seu litteræ lectione.3 Qualiter enim, lege nondum posita, potuit Abel scire quod Deo offerre sacrificium debuit de primitiis ovium suarum adipibusque earum, nisi per insitam sibi legem naturaliter fuisset edoctus?4 Quomodo Noe discrevisset quod animal esset mundum et quod immundum, legali mandato nondum hoc distinguente, nisi naturali fuisset instructus scientia?5 A quo Enoch didicit ambulare cum Deo, nullam legis illuminationem consecutus ab aliquo?6 Ubi Sem et Japheth legerunt: Turpitudinem patris tui non revelabis;7 ita ut incedentes retrorsum, absconderent patris verenda?8 Unde Abraham monitus, abstinuit a spoliis hostium quæ sibi offerebantur, ne consequeretur retributionem sui laboris;9 decimasque persolvit Melchisedech quæ in lege Moysis præcipiuntur offerri?10 Ex cujus informatione Abraham et Lot suppliciter impenderunt viatoribus ac peregrinis opera pietatis et pedum ablutionem, nondum mandato evangelico coruscante?1112 Unde Job consecutus est tantam fidei devotionem, tantam castimoniæ puritatem, tantam humilitatis, mansuetudinis, misericordiæ, pietatis scientiam ac virtutem, quantam non videmus modo observari ab his qui Evangelium sciunt? Quem Sanctorum legimus non observasse ullum legis mandatum ante legem? Quis illorum non custodivit istud:13 Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est? Quis illorum non implevit illud: Non facies tibi sculptile, neque ullam similitudinem eorum quæ in cœlo sunt, sive quæ in terra, vel eorum quæ in aquis sunt sub terra? Quis eorum non observavit:14 Honora patrem tuum et matrem tuam; et cetera quæ in Decalogo subsequuntur:15 Non occides, non adulterabis, etc.; et alia quoque his multo majora, per quæ prævenerunt mandata non legis dumtaxat, sed Evangelii etiam?

Footnotes

  1. Is. viii, 20, juxta LXX. ↩

  2. Galat. iii, 24. ↩

  3. Gen. iv, 4. ↩

  4. Gen. vii, 8. ↩

  5. Gen. v, 22. ↩

  6. Lev. xviii, 7; ↩

  7. Gen. ix, 23. ↩

  8. Gen. xiv, 23. ↩

  9. Ibid. 20. ↩

  10. Deut. xii, 6; ↩

  11. Gen. xviii, 4; xix, 2. ↩

  12. Exod. xxii, 29. ↩

  13. Deut. vi, 4. ↩

  14. Ibid. 12. ↩

  15. Ibid. 13, 14. ↩

Chapter 185 of 499