Capitulum 24
Quod juste puniti sint qui ante diluvium peccaverunt.
SIC igitur intelligimus quod Deus ab initio omnia creavit perfecta, quod necesse non fuit aliquid addi ordinationi ejus principali tanquam improvidæ, si universa mansissent in statu ac dispositione illa qua fuerunt ab eo creata. Hinc probamus quod Deus juste puniverit eos qui peccaverunt ante legem, imo et ante diluvium, quoniam naturalem legem transgrediendo, inexcusabiles exstiterunt. Nec in illorum blasphemiam calumniamque incidimus, qui veritatem hanc ignorantes, derogant Deo veteris Testamenti, et detrahentes fidei nostræ, subsannando respondent: Cur placuit Deo vestro ut post tot annorum millia legem promulgaret per Moysen, et tot sæcula sine lege reliquit? Quod si postea aliquid melius adinvenit, ergo in principio mundi minus sapiens fuit deterioraque sapuit, atque post hæc quasi per experimenta edoctus, cœpit rectiora providere, et principales suas ordinantias emendare. Quod infinitæ sapientiæ Dei convenire non potest, nec sine ingenti blasphemia ab hæreticis ista dicuntur, quum Ecclesiastes testatur: Cognovi quoniam omnia quæ fecit Deus ab initio, ipsa erunt in æternum; super illa non est quod addatur, et ab illis non est quod auferatur. Hinc teste Apostolo: Justis non est lex posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis.1 Justi namque habentes sanam ac integram disciplinam naturalis ac insitæ legis, non indigebant lege hac scripta foris adhibita et naturali legi in adjutorium data. Ex quibus apertissima ratione colligitur, quod lex scripta non debuit ab initio dari: hoc quippe superflue fieret, stante adhuc naturali lege, nec penitus seu integre violata; nec evangelica perfectio potuit condonari ante legis custodiam. Non enim audire volebant: Qui te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram;2 qui contenti non erant suas vindicare injurias talione æquali, sed pro levissima alapa rependebant calces mortiferas telorumque vulnera, et pro uno dente excusso requirebant percutientium vitam. Insuper illis dici non poterat: Diligite inimicos vestros; in quibus magnus fructus atque utilitas reputabatur ut amicos suos diligerent, ab inimicis vero discederent, et a solo eorum desinerent odio, nec festinarent illos opprimere ac necare.3
Footnotes
Chapter 186 of 499