Capitulum 5
Quod proposita quæstio computanda sit inter ea quæ medie sunt tenenda.
HINC quæstio a vobis proposita licet non videatur inter homines ventilata frequenter aut satis, nec apud plurimos pateat aut certitudinem habeat, atque ob hæc aliquibus forsitan videbuntur ambigua quæ dicemus : idcirco temperare debemus nostram sententiam, quoniam nihil præjudicant fidei Trinitatis ut habeantur inter ea quæ medie seu opinabiliter sunt tenenda, quamquam non tali opinione qualis accipi solet ex conjecturis et suspicionibus solis, sed manifestis Scripturarum testimoniis omnia probabuntur.
Chapter 168 of 499