Skip to the text

Capitulum 1

(Abbatis Sereni secunda)

DE POTESTATIBUS SEU PRINCIPATIBUS.

De humanitate abbatis Sereni.

POST consummationem divini Officii dimissa congregatione ecclesiæ, reversi ad cellam senis, lautissime ab eodem sumus refecti. Fecit enim parvum liquamen sive pulmentum, cui infudit aliquid olei præ solito, quod nobis apposuit loco muriæ, quæ addita olei gutta solebat quotidianæ refectioni apponi. Porro idcirco unusquisque eorum guttam illam manducaturus apponit, non ut ex ea suavitatem aut saporem percipiat (quum tanta sit parvitas ejus, ut non solum non linire, sed nec pertransire valeat guttur), sed ut usu guttæ istius retundant cordis jactantiam elationisque stimulos, qui solent latenter ac blande oriri ex abstinentia districtiori. Nempe quo abstinentia secretius exercetur et nullo hominum teste perficitur, tanto subtilius tentare non desinit abstinentem. Deinde apposuit salem frixum et ternas olivas, quibus adjecit canistrum habens cicer frixum, quod ipsi vocant trogalia, ex quibus quilibet sumpsit quinque grana, duo myxaria, et caricam unam: culpabile enim est in eremo illa excedere numerum istum. Qua refectione completa, quum cœpissemus reposcere promissam propositæ quæstionis solutionem, senex respondit: Proponite interrogationem, cujus indagationem distulimus in hanc horam.

Chapter 164 of 499