Skip to the text

Capitulum 13

Quod contrariæ potestates etiam contra se moveant impugnationem quam contra homines excitant.

CERTISSIMUM est, quod contra se invicem affectent ac faciant impugnationes quas et hominibus inferunt. Nam indefesso certamine exercere non desinunt discordias et conflictus, pro aliquibus gentibus sibi deputatis propter quamdam familiaritatem nequitiæ servitivam. Quod etiam in visione Danielis legimus apertissime figuratum, Gabriele dicente: Noli timere, Daniel, quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua, et ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael, unus de principibus primis venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum; veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus.1 Et minime dubitandum est quin princeps ille regni Persarum fuerit adversaria potestas favens Persarum genti, et inimica populo Dei: quæ potestas contraria libenter se obtulit ad impediendam utilitatem quam sequi videbat per solutionem quæstionis pro qua Daniel Dominum exoravit; quam solutionem Gabriel fuit daturus, sed restitit spiritus ille immundus, ne consolatio Gabrielis cito perveniret ad Danielem. Qui item objecit ne consolatio illa populum confortaret cui Gabriel archangelus præerat. Qui Gabriel dixit se nec tunc adhuc potuisse venire ad Danielem, propter resistentiæ illius vehementiam, nisi Michael princeps magnus in adjutorium sibi venisset, occurrens et repugnans principi regni Persarum et opponens se illi, Gabrielemque defendens ab impugnatione illius, et faciens Gabrielem pervenire ad Danielis instructionem infra vicesimum et unum diem. Denique post pauca, Gabriel ait ad

A Danielem: Numquid scis quare venerim ad te? Et nunc revertar ut prælier adversus principem Persarum. Quum enim ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in Scriptura veritatis.2 Et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Et iterum: In tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui.3 In quibus verbis insinuatur, quod princeps Græcorum fuerit alius ab illis, qui favens genti sibi subjectæ, videbatur adversari tam populo Judæorum quam nationi Persarum. Unde liquido constat, quod contrariæ potestates contra se invicem exerceant discordias et conflictus ac simultates quas ex earum instigatione gentes inter se gerunt, et de victoria gentium suarum lætentur, de earum quoque diminutione crucientur; atque ob hoc non valeant inter se esse concordes, dum unusquisque eorum inquieta semper æmulatione contendit pro his quibus præest, contra præsidem gentis alterius.

Footnotes

  1. Dan. x, 12-14. ↩

  2. Dan. x, 20, 21. ↩

  3. Dan. xii, 1. ↩

Chapter 175 of 499