Skip to the text

Capitulum 25

Quomodo intelligendum sit quod de diabolo dicitur: Mendax est et pater ejus.

ILLUD autem quod vos de diabolo movet: quia mendax est et pater ejus; quasi tam diabolus quam pater ejus mendaces a Christo dicantur, hoc absurdum est suspicari: quia ut diximus paulo ante, spiritus non generat spiritum, sicut nec anima potest animam procreare, quamvis non dubitemus conceptam carnem ex humano coalescere semine, quum Apostolus inter carnem animamque distinguens, et quid a quo procedat insinuans, dicat: Deinde patres carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos; non multo magis subjiciemur Patri spirituum, et vivemus?12 Quid hac divisione clarius poterit affirmari? Nam homines dixit esse patres nostræ carnis, et solum Deum asseruit constanter patrem animarum; quanquam et in ipsa formatione carnis nostræ solum ministerium, id est ministerialis et instrumentalis causalitas sit adscribenda hominibus, principalis autem conditio seu efficientia Deo omnium creatori, quemadmodum David testatur: Manus tuæ fecerunt me, etc.;3 et sanctus Job loquitur

Deo: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?4 Ossibus et nervis, etc. Dominus quoque ait ad Jeremiam: Priusquam te formarem in utero, novi te.5 Ecclesiastes vero satis evidenter ac proprie pandens naturam carnis et animæ perscrutatione ortus principiique ex quo processerunt, et consideratione finis ad quem tendunt, et de separatione eorum ab invicem disputans, dixit:6 Priusquam convertatur pulvis in terram sicut fuit, et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit illum. Quid apertius dicere potuit quam ut carnem pronuntiaret conversuram in terram? Quam carnem nomine pulveris designavit, quia de semine hominis sumit exordium, et ejus ministerio seminatur. Spiritum vero asseruit rediturum ad Deum suum auctorem: qui spiritus non generatur per utriusque sexus commixtionem, sed a Deo peculiariter datur. Quod etiam evidenter exprimitur per illam Dei insufflationem qua animavit primitus Adam.7

Ex quibus auctoritatibus constat, nullum posse vocari patrem spirituum nisi solum Deum, qui spiritus facit ex nihilo, quando vult; homines vero nominari patres carnis nostræ tantummodo. Hinc diabolus, in quantum spiritus et angelus bonus creatus est, patrem non habet nisi Deum, suum creatorem. Qui quum superbiret, dicens in corde suo: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo;8 factus est mendax et in veritate non stetit, sed de proprio nequitiæ suæ thesauro mendacium proferens, non solum mendax, sed etiam ipsius mendacii factus est pater, quo homini deitatem promittens, dicendo: Eritis sicut dii;9 in veritate non stetit, sed ab initio factus est homicida1011, ipsum Adam ad statum mortalitatis perducens, et justum Abel sua instigatione per manum Cain occidens.

Sed jam subsequens aurora concludit disputationem collationemque nostram duarum fere noctium spatio continuatam, et de profundissimo quæstionum pelago rusticitatem nostram attraxit ad tutissimum silentii portum. In quo profundo quanto flatus Spiritus Sancti nos introduxit interius, tanto plus semper aperiebatur diffusior quædam immensitas aciem oculorum præcedens, ac juxta Salomonis sententiam: Longius fiet a nobis magis quam erat, et est alta profunditas, quis inveniet eam?12 Quamobrem Dominum deprecemur ut timor ejus et caritas, quæ cadere nescit, perseveret immobilis in nobis, quæ nos in omnibus faciat sapientes, et a diaboli telis protegat et conservet semper illæsos. Impossibile namque est, aliquem ex istis custodibus incurrere laqueos mortis. Postremo inter perfectos et imperfectos ista distantia seu differentia est, quia in viris perfectis caritas fixa, atque ut ita dixerim, maturior, stabilius perseverans, facit eos firmius ac facilius in sanctitate durare; in imperfectis vero caritas velut debilius collocata ac facilius refrigescens, permittit eos cito ac sæpius vitiorum laqueis implicari.

Quibus auditis, ita accendit nos sermo collationis istius, ut recedentes a cella senis, cum majori mentis ardore ad nostram cellam reverteremur quam ad ipsius veneramus.

Footnotes

  1. Hebr XII, 9. ↩

  2. Eccle. III, 14. ↩

  3. Ps. cxviii, 73. ↩

  4. Job x, 10, 11. ↩

  5. Jer. i, 5. ↩

  6. Eccle. xii, 7. ↩

  7. Gen. ii, 7. ↩

  8. Is. xiv, 14. ↩

  9. Gen. iii, 5. ↩

  10. Joann. VIII, 44. ↩

  11. Joann. viii, 44. ↩

  12. Eccle. vii, 25, juxta LXX. ↩

Chapter 187 of 499