Skip to the text

Capitulum 2

Qualiter patefecerit nobis nostros errores.

ABRAHAM: Cogitationum vestrarum infirmitas pandit vos nondum renuntiasse desideriis mundi, nec pristinas concupiscentias mortificasse. Nam sicut evagatio desideriorum vestrorum pandit desidiam cordis vestri, sic constat quod solo corpore sustinetis hanc peregrinationem et parentum absentiam, quam debuistis potius mente suscipere. Si enim concepissetis rationem abrenuntiationis, principalemve causam solitudinis in qua estis, omnia jam prætacta essent sepulta et prorsus evulsa de cordibus vestris. Itaque sentio vos laborare ægritudine otii, de qua in Proverbiis fertur: In desideriis est omnis otiosus; itemque, Desideria occidunt pigrum.12 Nam et emolumenta seu compendia ista carnalium commodorum quæ tangitis, possent et nobis adesse, si crederemus ea nostro proposito convenire, et judicaremus nobis posse conferri talem fructum ex jucunditatibus amœnitatum illarum, qualis est fructus iste qui acquiritur ex horum squalore locorum afflictioneque corporum. Nec sumus ita destituti parentum solatio, ut desint qui cupiant nos de suis facultatibus sustentare, nisi sententia Salvatoris excluderet quidquid ad sustentationem talem corporis pertinet. Ipse enim ait: Qui non oderit, vel reliquerit, patrem, et matrem, et filios, et fratres, non potest meus esse discipulus.3 Quod et si destituti essemus parentum solatio, non tamen possent nobis deesse subsidia potentium hujus mundi, qui promptissima largitate ministrarent necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione, per quod careremus sollicitudine victus parandi; nisi maledictio illa prophetica perterreret nos vehementer:4 Maledictus homo qui ponit spem suam in homine;5 et, Nolite confidere in principibus. Insuper, potuimus ponere cellulas nostras super ripas fluvii Nili, et aquam habere pro foribus, ne cogeremur eam deferre cervicibus nostris per quatuor millia passus; nisi Apostolus indefessos nos redderet ad tolerantiam hujus laboris, animando nos jugiter hoc suo eloquio:6 Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Nec ignoramus quædam amœna secreta esse in regionibus nostris, in quibus copia pomorum et ubertas hortorum expedirent cum labore facillimo indigentiam nostri victus; nisi formidaremus impingendam nobis esse exprobrationem quæ in Evangelio dicta est diviti:7 Quia recepisti consolationem in vita tua. Hinc despectis omnibus illis et universa voluptate mundi contempta, delectamur istis squaloribus eremi, atque horrendam hanc solitudinis vastitatem præferimus universis deliciis sæculi; nec comparamus quascumque divitias terræ fecundæ amaritudini hujus arenæ, sectantes emolumenta mentis æterna, non temporalia corporis lucra. Parum est namque monachum semel renuntiasse, id est, in principio suæ conversionis præsentia contempsisse, nisi in renuntiatione perstiterit atque perfecerit usque in finem; quoniam semper dicere cum Propheta debemus: Diem hominis non desideravi, tu scis.8 Unde et Christus in Evangelio protestatur: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.9

Footnotes

  1. Prov. xiii, 4, juxta LXX. ↩

  2. Prov. xxi, 25. ↩

  3. Luc. xiv, 26. ↩

  4. Jer. xvii, 5. ↩

  5. Ps. cxlv, 2. ↩

  6. 1 Cor. iii, 8. ↩

  7. Luc. xvi, 25. ↩

  8. Jer. xvii, 16. ↩

  9. Luc. ix, 23. ↩

Chapter 475 of 499