Capitulum 10
Interrogatio, an obsit monacho, quod necessaria vitœ ministrentur ei a suis parentibus.
GERMANUS: Non reliquisti aliquem locum ambiguitati in hac re. Certi enim sumus nos nullatenus posse in illa provincia exercere vilitatem præsentis habitus hujus nec nudipedalia ista quotidiana, nec simili labore procuraturos nos ibi necessaria vitæ, sicut oportet nos hic aquam deportare cervicibus nostris a millibus multis; quia nec nostra, nec parentum verecundia sineret nos ista agere coram ipsis. Sed quid obesset proposito nostro, si ex subministratione parentum essemus penitus liberi a cura victus parandi, sic amplius insisteremus orationi ac lectioni, ut sublato labore hoc, quo modo distrahimur, vacaremus attentius solis spiritualibus rebus ?
Chapter 483 of 499