Capitulum 16
Quod ratio fuisset corrupta in nobis.
SI ergo vultis agnoscere vestri erroris ac peccati originem, scitote rationalem vim animæ vestræ fuisse corruptam, ex qua oriuntur præsumptio et gloria vana. Proinde hæc prima vis animæ vestræ, videlicet ratio, curanda est vera discretione et humilitate. Qua ratione vitiata, dum creditis vos non solum jam pervenisse ad perfectionis fastigia, sed et alios posse docere, et judicatis vos idoneos ac sufficientes ad ceterorum instructionem, per elationem vanæ gloriæ agitamini vanitate evagationum, quam prodidistis. Quas poteritis de cetero amputare absque difficultate, si in vera discretione et humilitate fundetis vos, atque discatis quam difficile et laboriosum unicuique exstet salvare animam propriam; intimo quoque cordis affectu pensetis quam longe distetis non solum ab illa auctoritate sufficientiaque docendi, imo quod etiam indigeatis adhuc doctoris et rectoris auxilio. Adhibete ergo veræ humilitatis medelam huic parti rationali, quam diximus specialiter vulneratam in vobis : quæ quum appareat in vobis infirmior ceteris animæ viribus, necesse est ut prima succumbat diabolicæ tentationi, nisi modo prætacto curetur.
Chapter 489 of 499