Capitulum 19
Responsio de illusione diaboli, eo quod repromittat requiem solitudinis vastioris.
ABRAHAM: Velle nequaquam ab hominibus visitari, signum est irrationabilis et indiscretæ districtionis, imo potius summi teporis. Qui autem graditur passibus nimis tardis, et secundum pristinum seu veterem hominem conversatur in hac vita quam arripuit, æquum est ut nullus sanctorum, imo nec aliquis hominum ad ipsum deveniat. Porro si flagratis vera atque perfecta Christi dilectione, et pleno fervore sectamini Deum, qui caritas est:1 necesse est ab hominibus visitari, ad quæcumque inaccessibilia loca fugeritis; et quanto ardor divini amoris fecerit vos Deo propinquiores, tanto major sanctorum Fratrum multitudo confluet ad vos.
B Nam juxta sententiam Domini: Non potest civitas abscondi supra montem posita.2 Et Deus locutus est: Diligentes me glorificabo; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Verumtamen scire debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, et occultissimam foveam in quam præcipitat miserabiles et incautos, ut dum eis promittit majora, subripiat eis necessaria quotidiani fructus emolumenta:3 persuadens eis expetere solitudines remotiores ac vastiores, quas depingit in corde eorum consitas esse amœnitatibus miris; confingit quoque quædam loca ignota, imo nec exsistentia, quasi nota et nostræ potestati jam præparata ac dedita, et absque ulla difficultate jam possidenda. Persuadet item mendaciter homines regionis illius esse tractabiles atque ad viam salutis proclives, ut dum illuc pollicetur uberiores animæ fructus, auferat lucra virtutum præsentia. Nempe quum quis hac vana spe separatus a salutari contubernio seu consortio seniorum, destitutusque fuerit omnibus quæ sibi frustra depinxerat in corde, quasi de profundissimo somno consurgens, expergefactus nihil inveniet. Itaque diabolus non permittet eum, irretitum majoribus necessitatibus vitæ præsentis et inextricabilibus laqueis, respirare ad ea quæ ipse sibi promiserat; nec patietur eum, jam obligatum visitationibus non spiritualium fratrum quas vitavit, sed quotidianis incursibus sæcularium hominum, redire saltem ad mediocrem quietem ac disciplinam anachoreticæ vitæ.
Footnotes
Chapter 492 of 499