Skip to the text

Capitulum 24

Cur jugum Christi videatur quibusdam amarum ac durum.

QUUM autem jugum Christi videtur nobis non leve et suave, adscribendum est hoc contumaciæ nostræ, qui dejecti diffidentia et incredulitate, pugnamus perversitate inepta contra consilium Salvatoris dicentis:1 Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia tua, et sequere me. Quia retinemus nobis facultates terrenas, quarum vinculis quum diabolus teneat cor nostrum ligatum, quid restat, nisi ut dum voluerit nos separare a spiritualibus gaudiis, contristet nos diminutione aut ablatione earum: ad hoc laborans versutis dolis, ut suavitas jugi Christi et levitas oneris ejus gravia nobis reddantur per concupiscentias pravas, sicque semper excruciet nos irretitos vinculis facultatum quas nobis pro solatio reservamus ac requie; excruciet, inquam, nos sæcularibus curis, accipiens ex nobis ipsis id quo dilaniet nos? Nam funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.2 Unde ut dictum est per Prophetam: Ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis.3 Nam et Salomone testante: Unusquisque per quæ peccaverit, per hæc et punietur.4 Ipsæ etenim voluptates quibus utimur, sunt nobis tormenta, et deliciæ carnis, quasi carnifices, in suum retorquentur auctorem: quia necesse est eum qui suffultus est pristinis opibus, humilitatem integram non habere, nec plenam mortificationem noxiarum voluntatum acquirere.5

Interea patrocinantibus exercitiis istis virtutum, omnes angustiæ vitæ præsentis, et universa dispendia quæ potest infligere inimicus noster, non solum patientissime, sed et jucundissime sustinentur. Quibus virtutibus deficientibus, succrescit tam perniciosa elatio, ut etiam pro levissima injuria vulneremur mortiferis impatientiæ motibus, dicaturque nobis per prophetam Jeremiam : Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum6 est te dereliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus. Quod ergo mira suavitas jugi Christi sentitur amara, quid est nisi quia amaritudo aversionis nostræ corrumpit nos? Quod item tam jucunda levitas divini oneris ingravescit, quid est nisi quoniam contumaci præsumptione contemnimus eum a quo sustinebamur? Quod et Scriptura manifeste testatur, quæ ait : Nam si ambularent semitas rectas, invenissent utique semitas justitiæ leves.7

Hinc manifestum est, quod nos sumus qui pravis ac duris desideriorum sentibus asperamus semitas Domini rectas et leves : qui insensatissime deserentes regiam viam communitam apostolicis propheticisque silicibus, et complanatam Christi vestigiis omniumque Sanctorum, sectamur devia ac damnosa, id est vitiorum obliqua itinera; præsentibus quoque illecebris excæcati, reptamus per calles obscuros vitiorum tribulis impeditos, cruribus laceratis et nuptiali veste dirupta, non tantum configendi acutissimis aculeis veprium, sed etiam vulnerandi ictibus scorpionum atque serpentium ibi latentium. Tribuli enim et laquei in viis pravis;8 qui autem timet Dominum, abstinet se ab eis. De talibus Dominus loquitur per Prophetam : Oblitus est mei populus meus, frustra libantes et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito.9 Denique juxta Salomonis sententiam : Viæ nihil operantium stratæ sunt spinis, fortium vero tritæ sunt.10 Et ita deviantes ab itinere regio, ad cœlestem illam metropolim, in quam cursus noster est inavertibiliter dirigendus, non poterunt pervenire. Quod et Ecclesiastes satis notabiliter exprimit :11 Labor, inquiens, stultorum affliget eos; qui scilicet non cognoverunt transire in Jerusalem illam cœlestem, quæ est mater omnium nostrum.12

Footnotes

  1. Matth. XIX, 21. ↩

  2. Prov. V, 22, juxta LXX. ↩

  3. Is. L, 11. ↩

  4. Sap. XI, 17, juxta LXX. ↩

  5. * alias voluptatum ↩

  6. Jer. ii, 18, 19. ↩

  7. Prov. u, 20, juxta LXX. ↩

  8. Prov. xxii, 5, juxta LXX. ↩

  9. Jer. xviii, 15. ↩

  10. Prov. xv, 19, juxta LXX. ↩

  11. Eccle. x, 15. ↩

  12. Galat. iv, 26. ↩

Chapter 497 of 499