Skip to the text

Capitulum 25

Quid utilitatis conferat nobis tentationum incursus.

QUICUMQUE autem in veritate renuntiat huic mundo et super se portat jugum Christi, atque quotidianis injuriarum exercitiis eruditus, ab ipso didicerit quia mitis est et humilis corde, manebit semper in omni tentatione immobilis, et omnia cooperabuntur ei in bonum.12 Et enim juxta Michæam : Verba Dei bona sunt cum eo qui recte graditur;3 et Osee testatur : Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in ipsis.4

Benigna itaque misericordia Salvatoris contulit nobis majora præmia laudis per colluctationem tentationum, quam si omnem talem impugnationem abstulisset a nobis. Sublimioris namque virtutis est, in persecutionibus et adversis manere semper immobilem, et cunctis contra se sævientibus, certum de Dei auxilio atque intrepidum perdurare, et accinctum humanis incursibus tanquam armis invictæ virtutis, impatientiam gloriosissime superare, de infirmitate quoque virtutem acquirere, quoniam virtus in infirmitate perficitur.5 Unde ad Jeremiam Dominus loquitur : Ecce dedi te in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram, regibus Juda et principibus ejus, et sacerdotibus, et omni populo terræ;6 et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut eruam te, dicit Dominus. Itaque juxta miram Christi sententiam, regia via suavis est, licet dura et aspera videatur. Qui enim pie et fideliter serviunt Deo, et super se ferunt jugum ipsius, discentes ab eo quia mitis est et humilis corde, et deponentes nunc sarcinam terrenarum passionum;7 invenient (Deo præstante) non laborem, sed requiem propriis animabus, quemadmodum per Jeremiam Dominus protestatur: State super vias, et videte, et interrogate diligenter de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea;8 et invenietis refrigerium animabus vestris. Nam prava fiunt eis continuo in directa, et aspera in vias planas;9 gustantesque vident quia suavis est Dominus.10 Denique audient dicentem in Evangelio Salvatorem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos;11 et deponentes pondera vitiorum, confestim intelligent quæ sequuntur: Quia jugum meum suave est, et onus meum leve.12

Via igitur Domini refrigerium habet, si sinceriter observetur secundum legem ipsius; sed nos ipsi procuramus nobis dolores et tormenta turbulentis distentionibus nostris, malentes sectari vias sæculi hujus perversas ac pravas, etiam cum difficultate et summo discrimine. Porro quum hoc modo asserimus jugum Domini grave ac durum, blasphemo spiritu jam causamur de asperitate atque duritia ipsius jugi, vel Christi qui illud imposuit, juxta illud: Insipientia viri corrumpit vias ejus, Deum autem causatur in corde suo.13 Et juxta Ezechielem, quum dixerimus quia via Domini non dirigit, seu, Non est æqua via Domini; nonne congrue dicitur nobis a Domino: Numquid via mea non est æqua? et non magis viæ vestræ pravæ sunt?14 Et certe, si comparare volueris splendidum florem virginitatis suaviterque olentem castimoniæ puritatem tetris ac fœdis voluptatum volutabris, quietem securitatemque monachorum periculis et ærumnis hominum mundanorum, requiem nostræ paupertatis edacibus tristitiis et pervigilibus divitum curis, in quibus consumuntur diebus ac noctibus non absque summo vitæ periculo, comprobabis jugum Christi esse dulcissimum et onus ejus levissimum.

Footnotes

  1. Rom. viii, 28. ↩

  2. Matth. xi, 29. ↩

  3. Mich. ii, 7. ↩

  4. Osee xiv, 10. ↩

  5. II Cor. xii, 9. ↩

  6. Jer. i, 18, 19. ↩

  7. Matth. xi, 29. ↩

  8. Jer. vi, 16. ↩

  9. Is. xl, 4. ↩

  10. Ps. xxxiii, 9. ↩

  11. Matth. xi, 28. ↩

  12. Ibid. 30. ↩

  13. Prov. xviii, 2, juxta LXX. ↩

  14. Ezech. xviii, 25. ↩

Chapter 498 of 499