Capitulum 9
Quod possidentes mortificationem abbatis Apollinis, possint non timere parentum viciniam.
PORRO ut congrua æstimatione metiri possitis vires vestras ad certum districtionis seu discretionis examen, indicabo breviter vobis factum cujusdam senis, id est abbatis Apollinis: quatenus si intimum cordis vestri examen indicaverit vos non esse inferiores virtuti propositoque illius, præsumatis habitationem patriæ vestræ viciniamque parentum absque periculo et jactura vestri profectus; certi quod propinquitas cognatorum, amœnitas quoque locorum, non possint superare in vobis humilitatem districtionis istius quam in provincia ista extorquet a vobis non solum voluntas, sed et peregrinationis necessitas. Quum ergo intempesta nocte venisset ad præfatum senem frater ejus, rogans ut parum egrediens cellam, præberet sibi auxilium ad extrahendum bovem quem deflevit cœno esse infixum, quia non potuit solus bovem eruere; eidem diutius obsecranti respondit abbas Apollo: Cur non rogasti fratrem nostrum juniorem, qui tibi in via propius occurrebat? Tunc germanus Apollinis putans quod esset oblitus mortem fratris sui junioris diu sepulti, quod item impos esset rationis ex nimia abstinentia et solitudine longiturna, respondit: Quomodo potui illum rogare, qui obiit ante quindecim annos? Ad quod Apollo: Ignoras, inquit, et me fuisse defunctum mundo annos viginti, nec posse me tibi conferre solatia aliqua ad ea quæ concernunt vitam præsentem, egrediendo hujus cellæ sepulcrum; quum Christus non permittat me relaxari ab adimpletione mortificationis arreptæ ad extrahendum bovem tuum, in tantum quod non concessit discipulo brevissimas pro patre suo sepeliendo inducias, quum tamen sepelitio illa fuisset multo celerius, honestius religiosiusque agenda?
Nunc ergo discutite secreta pectoris vestri, et prudenter pensate an possitis jugiter retinere circa parentes et propinquos vestros talem districtionem. Quumque senseritis vos similes seni præfato in mortificatione hujusmodi, tunc scitote quod parentum vicinia non oberit vobis; dum sentitis vos mortuos esse illis quamvis in proximo constitutis, ita ut nec illos foveatis vestris solatiis, nec permittatis vos relaxari illorum obsequiis.
Chapter 482 of 499