Capitulum 17
Quod infirmior pars animæ tentationibus diaboli prima succumbat.
QUEMADMODUM etiam fieri solet in humanis corporibus, ut ingruentibus læsionibus seu adversis ex vehementi labore aut aeris corruptione, infirmiora membra seu partes teneriores primo lædantur atque succumbant, in quibus quum morbus magis resederit, tabefacit reliquas corporis partes; ita et anima uniuscujusque nostrum, flante vento peccati, tentatur præsertim illa passione contra quam minus munita est virtute contraria : ita quod infirmior atque tenerior portio seu potentia animæ non tam fortiter reluctatur validis impulsibus tentatoris, et inde incurrit captivitatis periculum, ubi incauta custodia reserat aditum faciliori proditioni. Sic namque Balaam pro certo consideravit populum Israel facilius decipi posse, consulens ut perniciosi laquei tenderentur ex illa parte qua noverat populum illum esse ad vitia proniorem, quia sciebat vires concupiscibiles esse corruptas in illis :12 unde non dubitavit eos esse casuros in vitia carnis, oblata copia feminarum.
B Sic itaque spirituales nequitiæ versuta malignitate tentant quemlibet nostrum, objiciendo laqueos insidiosos viribus animæ in quibus senserint eam amplius ægrotare. Verbi gratia, quum viderint vim rationalem esse vitiatam in aliquo, conantur eum decipere modo seu ordine quo Scriptura commemorat Achab regem Israel fuisse deceptum a Syris dicentibus : Scimus quod reges Israel clementes sint ; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel, et dicamus : Servus tuus Benadad dicit, Vivat, oro, anima mea. Quo audito, ille motus non vera pietate, sed vana laude suæ clementiæ, ait :3 Si adhuc vivit, frater meus est.4 Caveamus ergo ne simili modo nos errore rationis deceptos, faciant dæmones incurrere Dei offensam ex iis ex quibus credebamus nos adepturos mercedem et recepturos præmia pietatis; ne et nobis dicatur increpatione consimili :5 Quoniam dimisisti virum dignum morte, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. Rursus diabolus intendit laqueum deceptionis per vim rationalem quam norat pronam ad deceptionem mortiferam, quando ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus.6 Sic callidissimus hostis induxit Herodem ad tantorum innocentium necem, tentando irascibilem vim ipsius, quam scivit in eo plus vitiatam.7 Denique tentator opinatus est Christo posse idem accidere, tentando eum in iis tribus viribus animæ, in quibus noverat totum genus hominum captivari; sed nihil profecit versutis insidiis. Aggressus est quippe concupiscibilem vim Christi, Dic (inquiens) ut lapides isti panes fiant;8 irascibilem quoque, quando conatus est Christum Deum instigare ad expetendum omnia regna mundi potestatemque sæculi;9 rationalem vero, quum dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum.10 In quibus omnibus nil ideo profecit, quia nil reperit vitiatum in prædictis viribus Salvatoris, secundum quod falsa opinione conjecturavit. Hinc nulla vis animæ Christi consensit insidiis hostis maligni, imo verissime dixit: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.11
Footnotes
Chapter 490 of 499