Skip to the text

Capitulum 7

Objectio, cur nobis posset nocere parentum vicinia, quæ non obesset consistentibus in Ægypto.

GERMANUS: Opus hoc quod in cella fieri potest, præcipitur satis utili ac necessario instituto, quia utilitas exercitii hujus sæpe innotuit nobis, non solum exemplo beatitudinis vestræ fundatæ in imitatione apostolicarum virtutum, verum etiam testimonio experientiæ nostræ. Sed non satis patet cur tantopere vitare debeamus parentum viciniam, quam nec vos nimium respuistis. Quum enim cernamus vos in omni via perfectionis irreprehensibiliter incedentes, residere non solum in regionibus propriis, verum etiam quosdam vestrum non longe recessisse a viculis suis, cur reputatur nobis periculosum, quod non judicatur vobis nocivum?

Chapter 480 of 499