Skip to the text

Capitulum 12

De utilitate operationis, et otii detrimento.

ET ideo quum et nobis non deessent parentum subsidia, prætulimus tamen hanc nuditatem opibus cunctis, et maluimus acquirere quotidiana alimenta laboribus propriis, potius quam a parentibus provideri : præferentes laboriosissimam istam penuriam otiosæ meditationi Scripturarum, quam prædicas, infructuosæ quoque instantiæ lectionis; quam utique libentissime sectaremur, si Apostolus suis exemplis docuisset hoc esse salubrius, aut instituta seniorum hoc definissent. Præterea scias te ultra prædicta feriendum detrimento non leviori: quoniam quum sis sanus robustusque corpore, sustentaris alieno stipendio, quod juste tributum est solis debilibus. Nam præter monachos, qui secundum doctrinam Apostoli, vivunt quotidianis manuum suarum laboribus, ceteri omnes exspectant agapen, fructum sive laborem, alienæ operationis: de qua certum est sustentari non solum eos qui gloriantur se sustentari facultatibus suorum parentum, seu laboribus famulorum aut fructibus suorum fundorum, sed etiam reges mundi. Denique determinatio majorum nostrorum hoc habet, quoniam quidquid accipitur pro victu quotidiano, quod acquisitum non est proprio labore, ad agapen pertinet, juxta Apostolum, qui otiosis penitus prohibet opem alienæ largitatis, dicendo: Qui non operatur, non manducet.1

His verbis usus B. Antonius contra quemdam, informavit et nos magisterio sui exempli, ut devitemus perniciosissima blandimenta parentum et agapen omnium subministrantium necessaria victui, et omne solatium habitationis amœnæ, præponamusque cunctis opibus mundi arenas amaritudine naturali squalentes et regiones salsa inundatione perustas, atque ob hoc nullius dominationi aut juri subjectas: ut declinemus frequentias hominum non solum obtentu solitudinis inviæ, sed etiam ut nequaquam sollicitet nos qualicumque occupatione culturæ natura uberis terræ, per quam mens distracta ab illa principali cordis custodia, redderetur spiritualibus studiis minus apta.

Footnotes

  1. II Thess. III, 10. ↩

Chapter 485 of 499