Skip to the text

Capitulum 5

Quod evagatione corporis gravetur magis quam relevetur cordis anxietas.

NEC mirum si quis in cella residens, cogitationibus suis quasi intra clausuram arctissimam congregatis, suffocetur multitudine anxietatum suarum, quæ cum homine erumpentes de solitudinis loco, confestim pervolitant tanquam indomiti equi per diversa. Quum vero ad præsens quasi de suis stabulis evagantur, capitur aliquod breve ac triste solatium; porro corpore ad cellam propriam remeante, tota cogitationum caterva recurrit quasi ad propriam sedem, et inveteratæ licentiæ consuetudo excitat stimulos graviores. Hi ergo qui nondum queunt aut nolunt reluctari instigationibus voluntatum suarum, quum fuerint anxiati in cella, acedia instigante pectus eorum vehementius solito: si concesserint sibi ipsis libertatem egrediendi frequentius, lege districtionis remissa, suscitabunt acriorem pestem adversus se isto egressu, quem putant esse remedium suæ acediæ. Quemadmodum quidam putant se posse restinguere calorem febrium internarum haustu frigidissimæ aquæ, quum utique constet illum calorem magis accendi ex hoc quam sedari: imo afflictio multo gravior sequitur illud momentaneum relevamen.

Chapter 478 of 499