Skip to the text

Capitulum 22

Interrogatio, qualiter intelligendum sit quod ait Salvator : Jugum meum suave est, etc.

GERMANUS : Quoniam contulisti nobis remedia contra nostras illusiones, et diabolicæ insidiæ quibus agitabamur, detectæ sunt (Deo præstante) per tuam doctrinam, precamur nobis exponi quod in Evangelio dicitur : Jugum meum suave est, et onus meum leve.1 Quod videtur satis contrarium verbo illi Psalmistæ : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras ;2 quum et Apostolus dicat :3 Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Porro, quod durum est et persecutionibus plenum, non potest esse suave ac leve.

Footnotes

  1. Matth. xi, 30. ↩

  2. Ps. xvi, 4. ↩

  3. II Tim. iii, 12. ↩

Chapter 495 of 499