Skip to the text

Capitulum 8

Responsio, quod non omnibus omnia conveniant.

ABRAHAM: Cernimus per exempla, quod interdum nascantur mala ex rebus bonis. Nam si quis præsumpserit eadem agere non eodem affectu atque proposito, aut simili virtute, qua alter, profecio incurrit laqueum damnationis ac mortis, unde alter acquirit fructum salutis. Quod puer ille manu fortis, oppositus bellicosissimo giganti in prælio, indubitanter sustinuisset, si fuisset indutus virilibus ac fortissimis armis Saulis. Nam arma illa poterant adolescenti certam inferre perniciem, per quæ ætas robustior prostravisset innumerabiles hostes, nisi ipse adolescens David prudenti discretione elegisset arma suæ adolescentiæ apta, et contra hostem teterrimum armatus fuisset, non lorica1 aut clypeo quibus ceteros vidit armatos, sed telis seu petris quibus poterat dimicare. Hinc convenit unumquemque nostrum diligentius ante pensare virium suarum mensuram, et juxta eam arripere disciplinam seu vitam magis placentem et congruentem. Nam quamvis omnes vocationes, professiones seu disciplinæ, sint utiles, tamen singulæ non sunt singulis congruentes. Denique quamvis anachoresis bona sit, non tamen convenit universis: imo a multis sentitur non solum infructuosa, sed etiam perniciosa. Sic et conversatio cœnobitalis sancta ac utilis est, similiter cura Fratrum; nec est ab omnibus assumenda. Xenodochii quoque uberrimus fructus est, sed ab omnibus expeti nequit sine patientiæ detrimento. Proinde instituta vestræ regionis, et terræ istius, sunt inter se primo pensanda; deinde vires hominum collectæ ex jugi assiduitate virtutum aut vitiorum, trutinandæ seu ponderandæ sunt invicem lance justa. Nam fieri potest ut quod homini unius regionis arduum aut impossibile exstat, aliis ex consuetudine quasi naturale ac facile sit: quemadmodum gentes quædam disjunctæ grandi diversitate terrarum, sustinent absque ullo corporis tegumento magnam vim frigoris aut solis ardorem, quæ alii talem intemperiem non experti, ferre non valent, quantumcumque robusti sint. Ita et vos, qui summo conatu mentis et corporis nitimini in hac terra impugnare et vincere naturam patriæ vestræ, in multis diligenter attendite an sustinere possitis hanc nuditatem et rigorositatem in regionibus vestris (ut fama est) torpidis, et quasi constrictis frigore nimiæ infidelitatis. Antiquitas namque sanctæ conversationis naturaliter quodammodo indidit fortitudinem hujus propositi nobis: quorum constantiæ ac virtuti si videtis vos pares exsistere, fugere similiter non debetis viciniam parentum ac fratrum vestrorum.

Footnotes

  1. 1 Reg. XVII, 38-40. ↩

Chapter 481 of 499