Skip to the text

Capitulum 20

Quod utilis sit rigoris remissio in Fratrum adventu.

ILLAQUE intercapedo seu interruptio remissiva rigoris quotidiani ex humanitate proveniens, quæ interdum admittitur propter Fratres advenientes, quamvis videatur molesta ac fugienda, breviter tamen attendite quam grata, utilis ac salubris exsistat spiritui vestro ac corpori. Sæpe accidit non solum novitiis et infirmis, sed et expertissimis ac perfectis, ut labantur in cordis teporem aut corporis ægritudinem gravem, nisi directio et censura mentis eorum fuerit emollita vicissim relaxationibus aliquantis. Ideo non solum patienter toleranda, imo et gratanter amplectenda est a prudentibus et perfectis, etiam crebra visitatio Fratrum. Primo, quoniam provocat nos desiderare semper avidius secreta solitariæ mansionis. Dum enim interpolare videtur cursum nostrum, conservat et infatigabilem quodammodo reddit eumdem : qui nisi aliquando aliquo obice retardaretur, non posset indefessa vivacitate durare usque in finem. Secundo, quoniam exhibet corpori refectionem cum fructu seu merito humanitatis, conferens nobis lucra majora cum jucundo corporis repausamento, quam sint illa quæ fuerant acquirenda per abstinentiam fatigantem. Super qua re breviter indicabo exemplum aptissimum.

Chapter 493 of 499