Capitulum 23
Responsio ad interrogationem præcedentem.
ABRAHAM : Facili documento experientiæ demonstrabimus verissimam esse prætactam Salvatoris nostri sententiam, si perfectionis viam aggressi fuerimus legitime secundum voluntatem ipsius, mortificando omnia desideria nostra, voluntatesque nostras abscindendo: non permittentes in nobis residere aliquid de substantia mundi hujus, per quam inimicus inveniat potestatem dilacerandi atque vastandi cor nostrum, quum ei placuerit;1 sed sentientes nos non esse dominos nostri ipsius, implentes veraciter illud Apostoli:2 Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus.
Quid enim esse poterit grave aut durum ei qui jugum Christi amplexus est tota virtute, qui in vera humilitate fundatus, et Christi passionem semper respiciens, lætatur in cunctis injuriis sibi inflictis, cum Apostolo dicens: Propter quod complaceo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo; quum enim infirmor, tunc potens sum?3 Quo, inquam, damno rei familiaris torquebitur, qui perfecta paupertate gloriosus, voluntarie respuit propter Christum universas sæculi facultates, et omnes concupiscentias ejus arbitratur ut stercora, ut lucrifaciat Christum;4 despiciens et excludens cunctorum æstus dispendiorum seu fervores incommodorum continua meditatione verbi illius evangelici: Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?5 Insuper de cujus rei privatione tristabitur, qui fatetur sua non esse omnia quæ possunt auferri ab aliis, illud proclamans virtute invicta: Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quod nec auferre quid possumus?6 Aut qua inopia superabitur fortitudo ipsius qui non vult habere peram in via, æs in zona, vestem superfluam: imo cum Apostolo gloriatur in multis jejuniis et fame et siti, in frigore et nuditate? Qui labor7, aut quod præceptum superioris quantumlibet arduum poterit conturbare tranquillitatem pectoris ejus qui non habens in aliquo propriam voluntatem, occurrit non solum patienter, sed et gratanter in omnibus sibi injunctis aut jussis; quærens exemplo Christi facere voluntatem patris, non suam, dicens et ipse ad patrem suum:8 Non sicut ego volo, sed sicut tu? Postremo quibus injuriis, qua persecutione terrebitur, imo quod supplicium non erit ei jucundum qui in omnibus plagis cum Apostolis semper exsultat, cupiens dignus haberi pro nomine Christi contumeliam pati?9
Footnotes
Chapter 496 of 499