Capitulum 21
Exemplum de Joanne apostolo, ad persuadendum quod dictum est.
FERTUR quod beatissimus Joannes evangelista, demulcendo cum manibus molliter perdicem, vidit venatorem quemdam venientem ad se. Qui venator admirans quod vir tantæ reputationis ac famæ dedisset se ad oblectamenta tam parva ac vilia, dixit : Tune es ille, cujus insignis ac celeberrima fama me quoque cum summo desiderio traxit ad te cognoscendum ? Cur ergo occuparis oblectamentis tam vilibus? Cui Apostolus : Quid, inquit, est quod portas in manu? Respondit : Arcus. Et Apostolus : Quare non gestas eum assidue tensum? Qui ait : Ne fortitudo rigoris mollescat ac pereat ex curvatione continua, sicque rigore per nimiam tensionem amisso, violentior ictus non possit infligi, quum oportuerit fortiora jacula in feram aliquam dirigi. Cui Apostolus : Non ergo, o juvenis, offendat te tam parva ac brevis relaxatio animi nostri, qui nisi interdum remissione aliqua relevet vim sui rigoris, ex irremisso rigore lassatur, et obtemperare non potest virtuti contemplationique spiritus tempore opportuno.
Chapter 494 of 499