Capitulum 26
Qualiter centuplum in hoc mundo repromittatur perfecte abrenuntiantibus.
PROINDE retributio præmiorum, qua perfecte abrenuntiantibus in hac vita centuplum condonatur, Christo dicente: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, etc., propter nomen meum, centuplum accipiet in præsenti, et vitam æternam possidebit;12 eodem sensu accipitur recte atque verissime absque ulla fidei perturbatione. Multi quippe occasione hujus sententiæ crasso asserunt intellectu, quod in tempore illo mille annorum restituentur Sanctis ista carnaliter; quum utique fateantur, sæculum illud quod dicunt futurum post Resurrectionem, non posse intelligi sæculum præsens. Multo ergo credibilius manifestiusque tenetur, quod is qui propter Christum reliquerit aliquid sæcularium affectuum seu bonorum, recipiet etiam in hac vita caritatem centuplo gratiorem a fratribus et consortibus suæ vocationis, qui ei colligantur glutino spirituali. Hanc namque dilectionem, quam societas conjugalis aut consanguinitatis parit inter conjugatos aut propinquos, constat esse satis brevem ac fragilem. Nam et boni piique filii, quum adoleverint, excluduntur interdum a domibus substantiisque parentum; communio quoque consortii conjugalis separatur quandoque etiam ex causa honesta; caritatem propinquorum tollit contentio. Soli monachi perpetuam servant dilectionem, et omnia possident in communi. Si ergo spiritualis nostra dilectio comparetur istis quos carnalis amor conjungit, centuplo dulcior sublimiorque consistit. Conformiter, suavitas continentiæ conjugalis centuplo major erit ea quæ ex sexuum commixtione præbetur. Pro lætitia quoque quam quis habuit in possessione unius agri aut domus, perfruetur gaudio spiritualium divitiarum centuplo ampliori, qui transiens in adoptionem filiorum Dei, possidebit universa quæ sunt Patris cœlestis, ut propria.3 Ad imitationem quoque veri ac unigeniti Filii dicet ex affectu et virtute, Omnia quæ habet Pater, mea sunt;4 et securus ac lætus, non cum pœnali distentione et cura, succedet ubique quasi in propriis, audiens Apostolum sibi quotidie prædicantem: Omnia vestra sunt, sive mundus, sive præsentia, sive futura;5 et Salomonem: Fidelis viri totus mundus divitiarum.6
Habes ergo hanc centupli retributionem in magnitudine meriti et in discretione tam incomparabilis eminentiæ designatam: ut si quis pro certo pondere æris aut ferri aut alterius vilioris metalli reddat aurum ponderis tanti, restituit utique plus quam centuplum. Ita dum pro contemptu voluptatum et terrenorum affectuum recompensantur spirituale gaudium et pretiosæ caritatis jucunditas, spiritualia quoque charismata; plusquam centuplum redditur, etiamsi illa sint plura quam centum. Præterea ut crebra repetitione fiat hoc clarius, ecce ante habui conjugem in passione desiderii fragilis, eamdem nunc habeo in sanctificationis honore et vera Christi dilectione.78 Una est uxor, sed centuplum crevit meritum castitatis et caritatis. Si autem appenderis pro passione furoris et iræ assiduam lenitatem patientiæ, pro labore distentionis et sollicitudinis quietem securitatis, pro infructuosa et pœnali tristitia mundi hujus fructum tristitiæ spiritualis, pro vanitate gaudii temporalis ubertatem solatii interioris: videbis in commutatione horum affectuum centupli retributionem. Quod si merita virtutum quarumlibet comparentur brevi ac lubricæ voluptati vitiorum contrariorum, multiplicata jucunditas demonstrabit hæc centies meliora. Centenarius etenim numerus transfertur de sinistra ad dexteram, et licet videatur eamdem tenere figuram in supputatione digitorum, valde tamen excrescit in magnitudine quantitatis. Fiet enim ut qui videbamur gerere formam hœdi in sinistra, translati ad dexteram sortiamur meritum ovis.9
Nunc transeamus ad quantitatem rerum quas Christus promittit nobis in vita hac pro contemptu mundialium commodorum, præsertim secundum Marcum in evangelio suo dicentem: Nemo est qui reliquit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.1011 Centuplam enim quantitatem parentum seu fratrum recipiet, quicumque transierit in sincerissimam caritatem omnium Christo deservientium, contempto amore unius patris, aut matris, seu filii intuitu Christi: pro uno videlicet patre aut fratre inveniens tot patres et fratres eum ferventiori ac præstantiori amore amantes. Ditabitur quoque multipliciori agrorum et domorum possessione, qui una domo propter Christum relicta, habebit ad usum suum parata innumera monasteria tanquam sua in omni mundi parte, succedens ibi quasi jure domus suæ. Quomodo enim non recipit centuplum, imo plusquam centuplum (si fas est adjicere aliquid promissioni Domini nostri), qui relinquens decem aut viginti obsequia servorum infidelia et coacta, fulcitur servitute spontanea tot ingenuorum atque nobilium? Quod verum esse potuistis probare propriis experimentis, qui relictis parentibus et domibus propriis, invenitis innumeros patres, matres, fratres, sorores, domos et agros et fidelissimos servos, quocumque ingressi fueritis, absque ullo sollicitudinis vestræ labore : qui vos ut proprios dominos humiliter suscipiunt, amplectuntur, fovent et venerantur suis obsequiis. Hoc, inquam, ministerio perfruuntur confidenter, qui prius subdiderunt voluntaria devotione se ipsos et omnia sua in obsequia Fratrum : nam juxta sententiam Domini, recipiunt libere quod aliis impenderunt.12 Porro qui ista aliis non impendit, qua ratione promittit sibi ea ab aliis exhiberi, quum intelligat se gravari eorum obsequiis potius quam foveri, quia magis vult accipere famulatum Fratrum quam reddere ?
Verumtamen percipiet omnia ista non cum inerti delectatione aut securitate remissa, sed cum persecutionibus, juxta sententiam Salvatoris, id est, cum pressuris mundi et summis angoribus afflictionum; quia ut Salomon protestatur : Qui suavis et sine dolore est, in egestate erit.13 Regnum enim cœlorum recipiunt violenti : non desides, remissi, delicati aut teneri. Qui ergo sunt hi violenti, nisi qui præclaram violentiam inferunt, non aliis, sed voluntatibus et desideriis suis ? Qui direptione laudabili fraudantes se voluptate omnium rerum præsentium, pronuntiantur a Deo direptores egregii, atque per talem rapinam violenter invadunt regnum cœlorum, quod Christo testante, vim patitur, et violenti rapiunt illud.1415 Isti profecto sunt laudabiles violenti, qui cum vi quadam frangunt et salubriter perdunt se ipsos, quia ut scriptum est :16 Homo in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suæ. Perditio etenim nostra est oblectatio vitæ præsentis, et (ut clarius dicam) exsecutio desideriorum et voluntatum nostrarum : quas si quis sibi subtraxerit, ac mortificaverit eas, gloriosam ac utilem vim facit suæ perditioni, abnegans proprias voluntates sibi jucundas, quas Deus per Isaiam increpat, dicens :17 Quia in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra; et iterum : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris Deum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem, etc.18 Cui quanta beatitudo reddetur subjungit Propheta, dicendo : Tunc delectaberis super Dominum, et sustollam te super altitudinem terræ, et cibabo te hereditate Jacob patris tui;19 os enim Domini locutum est. Hinc Dominus et Salvator, ut daret nobis formam propriarum voluntatum amputandarum, fatetur :20 Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; et iterum : Non sicut ego volo, sed sicut tu. Quam virtutem specialiter implent, qui in cœnobiis commorantes, reguntur imperio senioris :21 qui nihil agunt suo arbitrio, sed voluntas eorum dependet ex voluntate abbatis.
Postremo ut sermo collationis hujus claudatur, nonne hi qui Christo fideliter serviunt, consequuntur in hoc centuplam gratiam, dum a summis principibus honorantur propter Christum; et quamvis humanam gloriam non requirant, tamen in persecutionum angustiis fiunt venerabiles judicibus ac potestatibus cunctis ? Qui in mundo despicabiles forte fuissent mediocribus hominibus, ex vili seu modica parentela aut conditione servili, si in conversatione sæculari mansissent. Sed propter nobilitatem militiæ Christi, nemo apponit calumniam eis movere, nemo audet generis obscuritatem opponere : imo famuli Christi gloriosius nobilitantur opprobriis vilis conditionis, quibus alii solent dehonestari atque confundi. Quod evidentius possumus comprobare in abbate Joanne commorante in eremo juxta oppidum Lyco. Qui ex ignobilibus parentibus natus, ita admirabilis factus est pene universo humano generi pro nomine Christi, ut potentissimi imperatores metuendi cunctis potentibus ac regibus mundi, venerentur eum ut patrem ac dominum;22 et requirentes oracula ejus de regionibus tam longinquis, committant meritis et orationibus ejus apicem sui imperii, statum suæ salutis et proventus bellorum.
Tali sermone B. Abraham de medela atque origine nostræ illusionis disseruit, et oculis nostris manifestavit insidias cogitationum quas ingessit diabolus, nosque accendit desiderio veræ mortificationis. Quo etiam multos confidimus inflammandos, quamvis hæc omnia scripta sint sermone incompto. Nam licet tepida eloquii nostri favilla operuerit ardentissimas summorum Patrum sententias, calefaciendum tamen speramus algorem multorum, qui relictis verborum cineribus, voluerint suscitari vivacitate latentium sensuum.
Sed, o sanctissimi Patres, non elatus spiritu præsumptionis misi ad vos ignem istum (quem Dominus venit mittere in terram, et quem desiderat nimis ardere), ut ferventissimum propositi vestri calorem accenderem horum adjectione, sed magis ut esset vobis major auctoritas apud filios vestros, dum præcepta ac documenta summorum et antiquissimorum Patrum confirmant id quod ipsi docetis, non inani sono verborum, sed vivo exemplo. Superest ut spiritualis aura orationum vestrarum comitetur me, hactenus jactatum periculosissima tempestate, ad tutissimum portum silentii.
FINIS TRANSLATIONIS LIBRORUM J. CASSIANI23
Footnotes
-
Marc. x, 30. ↩
-
Matth. xix, 29. ↩
-
Ephes. 1, 5. ↩
-
Joann. XVI, 15. ↩
-
I Cor. III, 22. ↩
-
Prov. XVII, 2, juxta LXX. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
I Thess. IV, 5. ↩
-
Matth. XXV, 33. ↩
-
Marc. X, 29, 30. ↩
-
Marc. x, 30. ↩
-
Matth. vii, 2. ↩
-
Prov. xiv, 23, juxta LXX. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Prov. xvi, 26, juxta LXX. ↩
-
Is. LVIII, 3. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Is. LVIII, 14. ↩
-
Joann. vi, 38. ↩
-
Matth. XXVI, 39. ↩
-
Cf. p. 45 C. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
Chapter 499 of 499