Capitulum 15
Responsio de tripartito animæ motu.
ABRAHAM: Omnium vitiorum unus fons est et unum principium, sed sortitur diversa corruptionum vocabula, secundum qualitatem partis seu potentiæ, atque (ut ita dixerim) membri quod fuerit vitiatum in anima. Quod interdum probatur exemplo corporalium infirmitatum, quarum quum unà sit causa, nihilo minus diversa ægritudinum genera distinguuntur juxta infirmantium qualitatem membrorum. Quum enim noxius humor obsederit caput, procreat cephalalgiæ passionem; dum autem invaserit aures et oculos, vertitur in otalgicum sive ophthalmicum morbum; quum vero diffuderit se ad articulos extremaque manuum, vocatur infirmitas articularis atque chiragrica; porro quum ad ima pedum descenderit, podagra appellatur: et ita una ac eadem noxii humoris origo per tot distinguitur nomina, quot occupat membra. Itaque de visibilibus ad invisibilia transeundo, credamus eodem modo vim cujuscumque peccati esse potentiis animæ nostræ. Quam quum sapientissimi quique dicant esse triformis potentiæ, utpote rationalis, concupiscibilis, et irascibilis: constat quod peccatum corrumpat aliquam harum virium ejus. Ideo quando vis noxiæ passionis obsederit aliquam potentiarum istarum, imponitur vitio nomen secundum exigentiam aut dispositionem causæ illius. Si enim pestis vitiorum infecerit vim rationalem, procreabit vitia vanæ gloriæ, elationis, invidiæ, superbiæ, præsumptionis, contentionis ac hæresis; si vulneraverit vim irascibilem, pariet furorem, impatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem et crudelitatem; si autem corruperit concupiscibilem, generabit gulam, fornicationem, avaritiam concupiscentiasque carnales.1
Footnotes
-
Ibid. XII, 9, juxta LXX. ↩
Chapter 488 of 499