Capitulum 11
Responsio, quid sanctus pater Antonius super hoc dixerit.
ABRAHAM : Contra hoc proferam non meam, sed Antonii abbatis sententiam, qua ipse confutavit teporem Fratris cujusdam, ita quod etiam solverit nodum vestræ interrogationis. Quum enim juvenis diceret ad B. Antonium, anachoreticam vitam non esse mirandam, sed majoris meriti esse si quis inter homines agat ea quæ sunt perfectionis, quam si ea exerceat in eremo solus ; interrogavit eum Antonius : Ubi moraris? Qui ait : Apud parentes, quorum provisione liber sum ab omni sollicitudine diurni laboris, atque indesinenter sine cordis distentione insisto orationi et lectioni. Cui abbas Antonius : Dic mihi, fili, anne contristeris in damnis et adversitatibus parentum tuorum, anne etiam pari modo læteris de prosperitate illorum. Quo respondente quod imo, senex adjecit : Scias te in futuro sæculo deputandum cum illis, quibus nunc sociaris gaudio lucri et mærore adversi. Insuper pater Antonius non contentus ista sententia, ingressus est sententiam majorem : Hæc, inquiens, conversatio tua atque hic tepidissimus status non solum te feriunt detrimento prædicto (quamvis modo non sentias hoc, juxta illud Proverbiorum :
Percusserunt me, et non dolui; et deluserunt me, ego autem nescivi; et juxta illud propheticum :1 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit) : nam et cunctis diebus mutant mentem tuam secundum casuum occurrentium varietatem, et ad terrena eam demergunt; insuper fraudant te fructu manuum tuarum ac justa proprii laboris mercede, nec permittunt te aliunde provisum præparare tibi victum quotidianum manibus tuis, secundum doctrinam Apostoli. Qui quum daret ultima mandata Ephesiis, reseravit se propriis laboribus procurasse necessaria victui, non tantummodo sibi, verum etiam his qui erant necessariis obsequiis impediti circa ministerium suum; quum tamen et ipse occupatus esset actibus evangelicæ prædicationis. Nam ait : Ipsi scitis quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.2 Quod tamen se pro nostra ædificatione fecisse ostendit, alibi loquens : Non otiosi fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et in fatigatione, nocte et die operantes manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus; non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.3
Footnotes
Chapter 484 of 499