Skip to the text

Capitulum 13

Fabula composita de tonsore, ad cognoscendas illusiones diaboli.

NAM quod confiditis vos posse salvare et alios, et spe lucri majoris festinatis ad patriam revisendam, audite super hoc fabulam abbatis Macarii jucundissime atque aptissime editam, quam ipse pro medicina narravit cuidam similibus desideriis æstuanti. Erat in civitate quadam peritissimus tonsor, qui unumquemque detondens pro tribus denariis, acquirens vilem ac tenuem operis sui mercedem, comparabat ex eadem quantitate necessarium sibi victum, intulitque suo marsupio singulis diebus centum denarios. Dumque indesinenter reconderet lucrum hoc, audivit quod in urbe quadam remota unusquisque tonsus daret tonsori solidum unum. Quo audito: Quamdiu, inquit, ero contentus hoc modico lucro, quum possim in illa civitate ditari lucrando tot solidos? Itaque secum portans instrumenta suæ artis, cum grandi labore pervenit ad quæstuosissimam urbem illam, consumens in via quæ multo tempore congregavit. Quumque eadem die qua urbem illam ingressus est, recepisset ab unoquoque tonso tantum sicut audierat, videns ad vesperam se lucratum solidos valde multos, lætus transiit ad macellum empturus carnes ad manducandum. Quas quum cœpisset emere pro plurimis solidis, exposuit pro victu exiguo quidquid fuit lucratus, nec quidquam inde retinuit. Quum itaque cerneret se quotidie omne lucrum suum consumere nec quidquam recondere, imo vix posse sustentari ex solidis istis acquisitis, cogitavit apud se, dicens: Revertar in urbem meam, et promerebor ibi tenuissimum quæstum ex quo quotidie necessitatibus meis providi et abundavi; et quamvis quæstus ille videbatur mihi nimis parvus ac tenuis, magnam tamen intulit mihi summam suo augmento assiduo. Lucrosior mihi fuit ille nummus, quam iste solidorum imaginarius quæstus, ex quo non solum nihil mihi superfluit quod recondam, sed vix necessaria victui quotidiano acquiro.

Conformiter, rectius nobis est indesinenter sectari tenuissimum istum solitudinis quæstum seu fructum, quem non corrodat aliqua occupatio sæcularis, aliqua mundana distentio aut gloriæ vanæ elatio, quem nullæ sollicitudines necessitatis diurnæ diminuant (melius namque est modicum justo, super divitias peccatorum multas);1 quam affectare lucra illa majora, quæ etsi fuerint acquisita quæstuosissima conversione multorum, attamen consumuntur necessitate conversationis mundanæ et distentionibus quotidianis. Denique juxta Salomonis sententiam: Melior est pugillus cum requie, quam duo pugilli cum labore et præsumptione spiritus.2 Quibus illusionibus atque dispendiis necesse est admodum implicari omnes infirmos, qui quum sint adhuc de salute propria dubii, indigeantque magisterio et institutione alterius, diabolicis illusionibus instigantur ad convertendum regendumque alios. Qui etsi potuerint aliquid lucri acquirere ex aliorum conversione, perdunt per impatientiam suam et inconditos mores quidquid meruerant. Evenit quoque eis illud Aggæi prophetæ:3 Qui mercedes congregat, mittit eas in sacculum pertusum. Vere enim lucra sua in pertuso sacculo ponit, qui per intemperantiam cordis sui et quotidianam sui animi distentionem disperdit quidquid per aliorum conversionem acquirit. Unde dum per aliorum conversionem credunt uberiora lucra colligere, privantur etiam propria emendatione: Sunt enim qui se divites dicunt, nihil habentes, et sunt qui se humiliant in multis divitiis;4 et, Melior est vir in ignobilitate serviens sibi, quam qui dignitatem sibi acquirit, et indiget pane.5

Footnotes

  1. Ps. xxxvi, 16. ↩

  2. Eccle. IV, 6, juxta LXX. ↩

  3. Agg. 1, 6. ↩

  4. Prov. XIII, 7, juxta LXX. ↩

  5. Prov. XI, 9, juxta LXX. ↩

Chapter 486 of 499