Skip to the text

Capitulum 6

Qualiter monachus debeat custodire cogitationes suas.

PROPTEREA omnis intentio monachi ita est semper figenda in unum, et ortus atque circuitus omnium cogitationum ipsius revocandi sunt strenue in id ipsum, id est ad Dei memoriam: velut si quis velit cameram absidis superius terminare, jugiter circumducit lineam subtilissimi centri illius, omnemque rotunditatis æqualitatem et structuræ rationem ac modum perpendit ac colligit secundum certissimam lineæ normam. Qui autem præsumpserit opus illud consummare absque lineæ illius applicatione, quamvis summa arte aut ingenio id præsumat, impossibile est ut sine errore custodiat æqualitatem illius circuitus, aut solo adspectu perpendat quantum suo errore subtraxerit pulchritudini rotunditatis illius, nisi semper recurrat ad illum rectitudinis indicem, ejusque judicio corrigat aut perpendat interiorem et exteriorem sui operis ambitum. Ita quoque mens nostra nisi circumagat per universa opera sua Dei caritatem, tanquam centrum immobiliter fixum, et qualitatem omnium cogitationum suarum aptaverit, sive abjecerit, probabili (ut sic loquar) circino caritatis, nequaquam sapienter ædificabit structuram spiritualis ædificii cujus architectus est Paulus;1 nec possidebit pulchritudinem domus illius quam sanctus David cupiens Deo ædificare in corde suo, disseruit: Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ;2 sed eriget imprudenter domum indecoram, Spiritu Sancto indignam, moxque casuram: non glorificandus hospitio summi cohabitatoris, sed lugubriter ruina constructionis suæ opprimendus.

Footnotes

  1. 1 Cor. III, 10. ↩

  2. Ps. XXV, 8. ↩

Chapter 479 of 499