Skip to the text

Capitulum 4

Quæ opera a solitariis eligi debeant.

UNUSQUISQUE ergo in hac custodia jugiter perseverans, efficaciter adimplebit quod Habacuc clare expressit: Super custodiam meam stabo, et ascendam super petram, et speculabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.1 Quod quanti laboris ac difficultatis exsistat, apertissime comprobatur experimentis illorum qui commorantur in eremo Porphyrionis seu Calami. Nempe quum separentur ab universis urbibus et habitaculis hominum longiori spatio quam Scythi (nam introeuntes deserta solitudinis vastissimæ, per septem vel octo mansiones vix perveniunt ad abdita cellularum suarum), attamen dediti agriculturæ ibidem, nec in cellulis suis jugiter residentes, dum venerint ad loca Scythi, vel ad squalida ista in quibus degimus loca, vexantur tantis æstibus et anxietatibus cogitationum ac animi, ut quasi rudes et inexperti exercitiorum solitariæ mansionis, nequeant tolerare commorationem cellæ et quietis silentia, atque ex eis statim excussi, turbentur tanquam expertes et velut novitii. Non enim didicerunt jugi sollicitudine et perseveranti intentione sedare motus interioris hominis, et cogitationum suarum tempestatibus obviare: qui insistentes quotidie subdivalibus suis operibus, tota die pervolitant seu moventur sub aere, non solum corpore, sed etiam mente; et passim in apertum diffundunt cogitationes suas cum sui corporis motione. Idcirco non sentiunt multimodam sui animi vanitatem, nec prævalent coercere lubricos ejus discursus, nec sustinentes contritionem spiritus, æstimant jugitatem silentii sui intolerabilem esse: et qui infatigabiles erant in laboriosis operibus ruris, superantur nunc otio, diuturnitate quoque suæ quietis lassantur.

Footnotes

  1. Habac. II, 1, juxta LXX. ↩

Chapter 477 of 499