Skip to the text

Sectio 2, art. 19: UTRUM ANIMA A DEI FILIO

PRIUS FUERIT ASSUMPTA QUAM CARO

In hoc articulo agitur proprie de prioritate temporis ad eam ne- (jandam contra Origenem, sic differt ab articulo 1°. Origenes non solum tenebat quod omnes animse immortales creatae sunt ab initio simul cum angelis, antequam unirentur corporibus; sed hoc speciatim dicebat de auima Christi, prout est dignior angelis.

Responsio negativa est de fide, secundum damnationem Origenis sub Papa Vigilio (Denz., 204).

In argumeuto sed contra sanctus Thomas citat auctoritatem Da masceni, qui manifestissime opponitur Origeni.

Ratio theologica ostendit inconvenientiam positionds Origenis.

Sequitur enim inconveniens si ponatur anima Christi creata ante assumptionem-, quia tunc habuisset propriam subsistentiam, proinde essent in Christo dute subsistentise, et duo supposita, aut una subsi stentia corrupta fuisset, quod est inconveniens, et gratis aflirmatur, absque ullo fundamento.

Similiter est inconveniens, si ponatur quod anima Christi creata est et simul assumpta cst a Verbo ante formationem corporis Christi, quia tunc ha3C anima Christi non videretur esse ejusdem naturaj cuin nostris, qua? simul creantur dum corpore iufunduntur, prout anima ex Bua uatura est corporis forma, et sic differt ab angelis.

Cf. ad 2""1: « Anima Christi excellit nostras animas non divernitate geueris, sed sublimitate virtutis».

Dubium. Uliiiin BanCtUB Thomas solum loquatur de sublimi lali- virtuliH Kii|iernnliiraliH, id est de pleniltnliiie graiitp., qua UHOtiB l»K ••i;I.im-; ASSUMPTIONIS sinia Christi anima superat etiam et valde superiores angelos, Serapllim et Cherubim, an loquatur etiam de nobilitate naturali et indiriiluali nnimw, qua anima Christi superat animam cujuslibet hominis.

Respondetur: Admittit sanctus Doctor inwqualitatem individualem animarum humanarum iw eadem specie*.

Cum enim materia et forma sint causiv ad invicem, et « cum forma non sit propter materiam, sed potius materia propter formam » (I*, q. 76, a. 5), Providentia melius disposuit corpus Christi ut uniretur cum nobiliori anima, item melius disposuit corpus B. Marise Virginis ut tieret digna Mater Dei.

Dicit sanctus Thomas (P, q. 85, a. 7): « Manifestum est quod quanto corpus est melius dispositum, tanto meliorem sortitur animam. Quod manifeste apparet in his qua? sunt secundum speciem diversa '. Cujus ratio est, quia actus et forma recipitur in materia secunduin materia? capacitatem. Unde, cum etiam in bominibus quidam habent corpus melius dispositum, sortiuntur animam majoris virtutis in intelligendo. Unde dicitur in II libro de Anima, cap. 9, quod molles carne bene aptos mente videmus. Alio modo contingit Iioc ex parte inferiorum virium quibus intellectus indiget ad sui operationem. Uli euim, in quibus virtus imaginativa et cogitativa et memorativa est melius disposita, sunt melius dispositi ad intelligendum ».

In III*, q. 31, a. 5, fit applicatio ad Ohristum, ostendendo quod corpus ejus fuit miraculose formatum ex purissimis sanguinibus B. Marise Virginis.

Ex una parte, anima, quamvis a Deo creata et nou ex materia educta, sic dependet materialiter a corpore, non vero intrinsece, ideo potest subsistere post separationem a corpore.

Et ex alia parte, corpus melius est dispositum prout dependet Jinaliter, formaliter et aliquomodo in evolutione embryonis efflcienter a meliori anima. Unde sanctus Thomas dicit de Veritate, q. 24, a. 8, ad 6m: «Ejus quod recipitur in aliquo potest considerari et esse et ratio. Secuudum quidem esse suum est in eo in quo recipitur, per niodum recipientis, sed tamen ipsum recipiens trahitur ad suam rationem», ita calor recipitur in aqua, lux in aere, anima in corpore, gratia in anima, et ipsum subjectum recipiens trahitur ad rationem perfectionis receptse.

Sic est mutua relatio transcendentalis inter rnateriam et formam, inter corpus et animam, quaj proinde remanet individuata post separationem a corpore, per hanc relationem transcendentalem ad hoc corpus, rursus informandum, die resuriectionis mortuoruni.

Recte dicit P. Gredt in suis Elementis Philosophiw, t. 1, n. 4(11 : « Una anima humana differt ab altera in perfectione substantialiter quidem, at non essentialiter , sed accidentaliter (intelligendo t6 acci dentaliter de accidente prasdicabili », non vero de accidente praadi

» Of. I», q. Sf), q. 7 et III>. i| 81, n. et Tabola nureu. nd verbum « unlmii », n. («I. 72, 78.

« SlC llllllllll N.'llHlllv.M I.M.hlH |HTflT|l<.r .-Hl «JlltllH llllllllll .S.-|InIIIVI1 V.TIIIIh.

QUOAD ANIMAM ET COKPUS

camentali, ut est facultas operativa realiter distincta a substantia. Sic anima Ghristi, etiam ut substantia, est individualiter, quamvis non specifice nobilior quam anima cujuslibet alterius hominis, sicut corpus ejus miraculose formatum in sinu B. Mariaj Virginis fuit melius dispositum quam quodlibet aliud corpus huihainini. Manifestuin etit etiam quod animaa maguorum doctorum, in quibus apparet maguum ingenium, sunt individualiter multis aliis animabus nobiliores.

Sic pulchre veriticatur principium : causai ad invicem sunt causa;. sed in diverso genere; forma determinat materiam quas ad ipsam or dinatur, et agens obtinet finem a quo allicitur.

Akt. IV. — UTRUM CARO CHRISTI FUERIT PRIUS A VERBO ASSUMPTA QUAM ANIM/E UNITA

Status qusestionis agitur de prioritate temporis. Hatio qua;stionis est, quia, ut dicitur in 1" et 2* difflcultatibus, juxta doctrinam anti quorum, in conceptione aliorum hominum, inveuitur xaro vivens vita vegetativa, et postea vita sensitiva, prius tempore quam adveniat anima rationalis a Deo creata. Sic dicitur in 1" et 2" objectionibus articuli: in materia dispositio antecedit formam et in nobis corpus concipitur antequam adveniat anima rationalis.

Ex alia parte vero, constat ut diximus in articulo 1" ex damnatione doctrinaj Origenis, quod Verbum assumpsit simul carnem et animam Christi, nam caro non est humana nisi per animam.

Dasc quasstio igitur suppouit. aliam, scil. an caro Christi fuerit prius tempore concepta seu formata, saltem secundum remotas di spositiones, quam fuerit animw rationali unita. Ex hoc enim depen det solutio quasstionis nostraj. Sed boc pertinet ad materiam de con ceptione Christi, et propterea exponitur infra q. 33, a. 2 et 3.

In hoc loco sanctus Thomas ostendit quod contra fldem est di cere quod caro Ghristi prius tempore fuerit concepta, et postea ani mata ac assumpta a Verbo. Boc constat ex declarationibus Ecclesia? tum contra Origenem (Denz., 204 et 205), tum contra Photinum (Denz., 63, 85, 88, 233) 5 .

Quaestione sic poska,

Respondetur: Garo non debuit prius assumi quam anima.

1° Probatur ex auctoritate Damasceni in 1. III de Fide Orth. c 2 ad finem: « Simul Dei Verbi caro, simul caro animata anima rationali et intellectuali ». Cf. III» , q. 33, a. 2 argum. sed contra.

Hoc est dicere: simul caro Christi fuit concepta, animata et as •sumpta. Et boc habetur ex declarationibus Ecclesiaj contra Origenem (Denz., 204 et 205) 4 et contra Photinum.

11 Slc eului cnro Chrinti linbuisset nliquando allquam oviwsiasim prwter liy|K>8tii8lm Verbl Ucl, ef. Ibldem.

u Denz., 20.1: n Sl qulR dlclt aiit scnllt, iirimum Inrmnlum e«.ic cortius /»..-

DE OHUINE ASSUMPTIONIS

2° Probatur ratione theologica, quae brevius exprimitur in ultima liuea corporia articuli.

— Nou prius est caro proprie humana quam habeat animam ra- tionalem.

— Atqui Verbum non assumpsit nisi carnem proprie humanam.

— Ergo caro non debuit prius assumi quam anima.

Hoc bene explicatur in corpore articuli. Caro enim humana est assumptibilis a Verbo secundum ordinem quem habet ad animam rationalem. Hunc autem ordinem (saltem immediatum) non habet an tequam anima rationalis ei adveuiat; quia in eodem instanti est in materia ultima dispositio ad formam et ipsa forma. Legendus est articulus '.

Sed quomodo solvitur difflcultas posita initio articuli, scil. in nobis corpus prius tempore concipitur quam animetur per animam rationalem ; saltem haec est hypothesis admissa a sancto Thoma prout corpus nostrum prius vivit ut planta, postea vivit vita sensitivfl, antequam sit ultimo dispositum ad animam rationalem, qute a Deo in instanti creatur ex uihilo et non educitur e materia.

Respondet san-ctus Thomas ad I"™: Dtique in nobis ita est: « Ante adveutum animae non est caro (nostra) humanan, sed in ea est dispositio prtevia, non ultima ad carnem humanam. « ln conceptione tamen Uhristi, Hpiritus Swnctus, qui est agens infinitw virtutis, simul ct materiam disposuit et eam ad perfectum perduxit». ltem ad 2""" et infra q. 33, a. 2, ad 3 : «Corpus Christi propter inlinitam virtutem agentis fuit perfecte dispositum in instanti ; unde statim in primo instanti conceptionis recepit fbrmam perfectam, id est, animam rationalem ». Ibidem a. 4 : « Conceptio Christi debet dici simpliciter miraculosa (ex parte virtutis activae) et secundum quid naturalis (ex parte materia?, quam mater niinistravit) ».

Ita in miraculosa conversione aqiue in vinum in Cana, statim materia aquse (absque dispositionibus prajviis) disposita est ad formam vini ; ita etiam in ordine operationis, conversio sancti Pauli f uit instautanea; ita pariter sanctilicatio B. Mariae Virginis in instanti conceptionis ejus, prout, in instauti in que creata est anima ejus, mini Jesu Ghristi lu utero Beatie Virginis, ac postea unitum ei esse Deum Verbuin et animam, utpote quas antea fuisset, A. S. ».

Ita Gregorius diclt 1. XVIII Moral., c. 27 : « Angelo nuntiante et Spiritu Sancto adveniente, uiox Verbum in utero, mos intra uterum Verbum caro ». Et sanctus Thomas dicit, III», q. 33, a. 2: « Ad hoe quod conceptio ipsi Filio attribuatur, ut in Symbolo eonfitetur dlcentes: Qui conceptus est de Spiritu Hancto, necesse est dicere ipsum corpus Christi, du.ni. conciperetur, esse a Yerbo Dei assumptum. Ostensum est autem supra, q. 0, a. 1 et 2. quod Verbum Dei assumpsit corpus. mediante anima, et animam, mediante spiritu ». Cf. ibidem ad S1"", quia caro non est bumana nisi per anlmiim rationaleni. Et si maternitas dlvina lerminaretur ad conceptlonem carnis non unitie Verbo, B. Maria Virgo non esset Mater Dei, sed niater hominis, qui postea amittendo propriaui personalitatem acceplsset personalitatem dlvinum.

» Ut CajeUmus diclt. n. III ■ proprui materla alieujus fornue, dloltur iiul mi flerl, nlc nntecedit cllnra tempore fominm reclplondam; nut in facto esse, slc non ent proprlii nlsl ln lpm> IiihIiiiiII quo ndvouit formn.

QUOAD ANIMAM BT CORPUS accepit plenitudinem initialem gratiai et prseservata est a peccato originali intuitu meritorum Christi. (Ita etiam, in ordine naturali, magna ingenia citius inveniunt solutionem problematum, sed quau doquenon satis disponunt discipulos ad intelligentiam proprise doctrinas, qua? tunc male intelligitur et in errorem declinat).

Ad differentiam conceptionis Christi sauctus Thomas nou admittit quod anima rationalis B. Marite Virginis creata est in instanti con ceptionis, distinguit hoc instans ab instanti posteriori animationis ; in hoc facit distinctionem inter conceptionem virginalem Christi et conceptionem B. Maria3 Virginis, quae non fuit miraculosa, prout uon fuit virginalis, sed naturalis; nata est enim ex patre et matre, cf. q. 27, a. 2, ubi sanctus Thomas quaBrit: utrum B. Maria Virgo fuerit sanctincata ante animationem, quse distinguitur a conceptione passiva corporis; sed conceptio passiva consummata, prout distinguitur a conceptione initiali corporis, fuit in eodem instanti ac animatio pro B. Maria Virgine sicut communiter evenit.

Ad 3um: Gorpus Christi in eodem instanti fuit conceptum, auimatum et assumptura ; sed secuudum prioritatem naturae prius conservatur a Verbo ut est ens, antequam animetur, quia corpus, antequam sit corpns, est ens.

Attamen quoad unionem personalem, prius natura corpus Christi unitur animaj, quam Verbo, quia « ex uuione ad animam habet quod sit unibile Verbo in persona; praesertim quia persona (ut sic) nou invenitur nisi in rationali natura». Sic in triduo mortis Verbum unitur cadaveri Christi non sub ratione personae, sed sub ratione subsistentiae. Legenda est hajc responsio ad 3m.

Nota benc. — Circa quaestionem : quonam tempare creatwr anima intellectiva, utrum ab initio conceptionis, an postea, P. Gredt, Elementa PhilosophitB , n. 536, dicit: «Veteres docebant initio... educi animam mere vegetativam, imperfectam, transitoriam, quae ipso evolutionis processu corrumperetur locumque daret alii animae imperfectae, sensitivae, qua iterum corrupta, tandem die a conceptione quadragesima crearetur infundereturque anima rationalis... Attamen, inquit P. Gredt, cum recentibus optime dicitur statim ab initio, coujunctis cellulis germinalibus, liaberi organisationem specialem et dispositiones proximas .ad animae intellectivse infusionem eamque proinde a Deo creari et infundi, uulla alia praecedente anima».

E contrario P. Barbado O. P., in suis lectionibus Propwdeutica ad psychologiam , Ronue, 1935, pro manuscripto, p. 4C1, dicit: «No- Btrtim non est tautam dirimere litem hac in quaestione inter schola nticos agitatam. Attamen animadvertere oportet quod fundamentum ••xperimentale traditionalis sententia?, quod antiqui ex Enibryologia Bumebant, roboratur ab hodiernis investigationibus... Ovum enim, blaetomera et. folia blustodermica, non in actu, sed tantum in potentia fnturam organi/.ationem possident, ac. valde serius organa perliciuulur ».

tpinpei' poHt mortmi, simi si'|iaratioii<'m uniniu- ral.ionalis a ircir

DB OKDINE ASSUMPTIONIS pore, facta videiitur ostendere quod aliquo tempore remanet anima vegetativa, v.g. adhuc crescunt capilli et uugues; et si ita est post separationem animae rationalis, quare non ante creationem ejus?

Akt. V. — UTRUM TOTA HUMANA NATURA SIT ASSUMPTA MEDIANTIBUS PARTIBUS

Agitur de ordine non temporis sed naturae.

Status qusestionis. — Hic articulus est ad expJicandum verbum Augustini citati in 1" difficultate : « Invisibilis et incommutabilis Veritas per spiritum assumpsit animam et per animam corpus, et sic. totum hominem assumpsit». Et supra diximus quod Verbum as sumpsit carnem mediante anima. Totum autem resultat ex unione partium.

Conclusio est : Verbum Dei assumpsit partes humanw naturw mediante toto; scil. corpus et animam propter ordinem quem habeut ad totum. Ut patet, agitur solum de ordine naturaj uon temporis.

1° Probatur auctoritate Damasceni citati in argumento sed < ontra.

2° l'robutur ratione Theologica :

— Drdo natura: de quo agitur est duplex, ex parte agentis assu- mentis et ex parte subjecti assumpti, sed in incarnatione oportet maxime attendere primum, prout tota ejus ratio sumitur ex omnipotentia facientis.

— Atqui ex parte agentis, simpliciter primum est illud quod primo cadit in ejus intentione, scil. assumere totam humanitatem.

— Ergo Verbum Dei assumpsit partes humanae natura? mediante toto, seu propter totum prius intentum ; cf. ad lum in fine.

Art. VI. UTRUM NATURA SIT ASSUMPTA M EOIANTE CRATIA

Hic articulus ponitur propter triplicem acceptionem nominis gratise explicandam.

1° Gratia quwdam est increata Dei voluntas aliquid gratis faciens vel donans, sic dicitur gratia effective, non formaliter.

2° In ipso Christo est gratia unionis, quse est formaliter in Ohristo, et est ipsum esse personale Verbi, terminans et possidens ac sanctificans humanitatem Christi.

3° In ipso est etiam formaliter gratia habitualis, inhaerens ejus auima; ut accidens, ut melius ex qusestione sequenti patebit. Ex hac distinctione oritur duplex conclusio: 1° Vnio hypostatica non facta est mediante gratia unionis, hec mediante yratia habituali. Nam gratia uiiionis est ipsum esse per ROOale Christi, quod est terminiiH awamptionia ; cl habltaalin

QUOAD ANIMAM BT CORPU8 inhserens animse Christi, est effectus coiisequens unionem hyposta (icam, ut melius apparebit in quajstione sequenti.

2° XJnio hypostatica facta est per gratiam quai est increata Dei roluntas, non sicut per medium, sed per causam efficientem.

Ita sanctus Thomas loquitur de gratia increata prajdestinationis" electorum, in P, q. 23, a. 2: Utrum pra?destinatio ponat aliquid in prtedestinato : et respondetur: « Pradestinatio non est aliquid in prsedestinatis, sed in pra?destinante tantum... (Sed) executio praede stinationis, scil. vocatio, justificatio, magnificatio, est in prajdeBtinatis». Legendus est articulus prsesens, nec non ad l™m et ad 2""'.

Dubium. — Daturne actuatio creata per actum incrcatum in nnione hypostatica, ex hoc ipso quod humana natura Christi inewpit avtuari terminative per Verbum, ut vult P. M. de la Taille? et an t/ratia unionis in (Jhristo sit aliquid creatum, sec. S. Thomam?

Est quasi eadem quaestio ac de modo substantiali quo humanitas Cliristi uniretur Verbo, cf. supra q. 2, art. 7.

Respondetur negative ad utramque quajstionem. Dicit enim S. Thomas in pra^senti articulo : « Gratia unionis est ipsum esse perxonale, quod gratis divinitus datur humanae naturae in persona Verbi» et sic non potest intelligi ut medium creatum, ut actuatio ereata per aetum increatum. Ipsa gratia unionis non est quid creatum, sed cst ipsum Verbum terminans humanitatem Christi, eamque possidens et sauctificane.

Item III", q. 2. a. 10: Utrum unio duarum naturarum in Cliristo luerit facta per gratiam. Respondet S. Th. : « Si gratia accipiatnr ipsa Dei voluntas gratis aliquid faciens... unio incarnationis facta i !Sl per gratiam..., non autem ita quod sit aliqua gratia habitualis, mediante talis unio fiat». Atqui ita esset si daretur actuatio rreata et quidem supernaturalis per actum increatum.

Item in prajsenti articulo, ad 2usn: «Gratia est perfectio ammte aooidentaivB, et ideo gratia non potest ordinare animam ad unionem iii rxonalem, quw non est accidentalis ».

Item jam citavimus III Sent., d. 2, q. 2, a. 2, q." la: « Sciendum DRl (jiiod in unione humanae natura; ad divinam, nihil potest cadere medium formaliter unionem causans, cui per prius humana natura 1 ou jiingatur quam divina? persouae; sicut enini inter maleriam et formam nihil cadit medium in esse quod per prius sit in materia ipiam forma substautialis (alias esse accidentale esset prius substan liali, quod est impossibile) ; ita etiam inter naturam et suppositum iiou potest aiiquid dicto modo cadere mediuni, cum titraque conjun ■ i"' nii ad esse substantiale». Sed ibidem, q. 3* ostenditur quod unio, iii nlntio rtti/ix naturse liumanae unitae. cum Verbo, est effecttia conm i|iiciik seu restiltiuis; dicit S. Thomas: « Consequitur hac rchitio, •l""' dicitur unio; unde unio est mcdium non sicnt assiiinptionem 1'iiiihiiiim, sed poliuy xinit cum conscquens».

U cunioou.uoiuroi oi Chrutt Mvatori,

178 UH OHDINE ASSUMPTIONIS

Ita III*, q. 2, a. 7, ostenditur quod unio dicitur quid creatum prOQt est relatio realis humanitatis Christi ad Verbum, sed est solum relatio ratioais Verbi ad humauam naturam. Ita creatio passive sumpta est relatio realis creaturse ad creatorem (I", q. 45, a. 3).

Ut notavimus supra, q. 2, a. 7, nec dici potest proprie quod natura humana passive immutata est per assumptionem, et quod hjec passiva immutatio sit actuatio ftnita per actum increatum.

Nain ut dicit S. Thomas, I*, q. 45, a. 3, ostendendo creationem non esse mutatiouem nisi sec. nostrum modum intelligendi : « De ra tione mutationis est quod aliquid idem se kabet aliter nunc et prius ». Hoc autem non potest esse in creatione, nec etiam in assumptione humanitatis Christi, quia prius subjectum immutandum non erat. Et ut ibidem dicit S. Thomas : « Substracto autem motu ab actione et passione, nihil remaneret nisi relatio » s. Unde creatio passive sumpta nihil aliud est quam relatio dependentke, et pariter unio hypostatica Ghristi. Id est : natnra humana Christi est ut dependens a Verbo.

Item effectus formalis non distinguitur a forma in subjecto recepta, sic effectus formalis albedinis est facere album, et aliquid album est per ipsam albedinem tantum; item homo fit Deo gratus, per gratiam habitualem.

Item materia actuatur a forma et actuatio ejus non distinguitur a. forma substantiali, alioquin, ut dixit S. Thomas snpra, « esse acci dentale esset prius esse substantiali, quod est impossibile».

Si autem actuatio materia; prinue non distinguitur ab actu formae receptas, ita aotuatio per actum increatum nequit esse creata, quia ab actu increato tunc realiter et infinite distingueretur.

Sic terminantur quaestiones metaphysicae de modo unionis Verbi incamati, primo in se, deinde ex parte personse assumentis, ex parte naturae humanse assumptse et partium ejus, nec non de ordine assumptionis quoad prsedictas partes. Transeamus nunc ad qusestiones minus metaphysicas, magis psychologicas et spirituales de coassumptis, de Christi gratia, scientia, potentia, de sensibilitate ejus (seu deejus propassionibus). Attamen q. XVI et XVII rursus venient qutestiones metaphysica;, quoad ea quse sequuntur unionem hypostaticam, scil. de veritate propositionum ratione unitatis personse in Christo, et utrum in Christo sit unum esse (q. XVII, a. 2) sicut in eo unica est persona. Responsio, ut jam quodammodo apparet, erit affirmativa.

• Actlo enlm transitivn eet motus ut al> ngente, et pnssio eat motue nl U pntlente; unde substructo motu nb nctlone et passlone, nlbll remnnet nlsl renll» rolntlo deponuenllu'.

QU^ESTIO VII

DE COASSUMPTIS. 1° DE GRATIA CHRISTI

Post considerationem naturse assumptse, agitur de coassumptis, et primo de his quae pertinent ad peifectionem humanitatis Christi, scil. de gratia ejus, de ejus scientia, de ejus potentia; postea de ejus passibilitate, et simul de ejus sensibilitate ; quaestio de voluntate humana Christi est infra, scil. q. XIII, de his quae pertinent ad con formitatem duarum voluntatum in Christo.

De gratia autem Christi sunt duae quaestiones:

q. 7: de gratia Christi, in quantum est singularis homo;

q. 8: de gratia capitali Christi, aeu in quantum est caput Ecclesiaa.

Unde communiter distinguuntur in Christo:

Oratia unionis (scil. ejus esse persouale quod gratis divinitus datur humanse naturae).

Gratia habitualis, ut singularis et ut capitalis.

In quaastione 7» sanctus Thomas, agendo de ejus gratia habi luali ut singulari, tractat de toto orgauismo vita? supernaturalis in sanctissima Christi anima, scil. de gratia quae dicitur «gratia vir tutum et donorum» prout virtutes infusaj et dona sunt ejus proprietutes. Et etiam tractat de ejus gratiis gratis datis; ac de plenitudine gratisa in Christo. — Aliquis dicere posset quoad ordinem quasstiooum: prae8ens problema, sicut quasstio de unione voluntatum in Cbristo, deberet venire in parte posteriori hujusce traetatus, cujus litulus est: de consequentibus unionem.

Respondendum est, ni fallor, nunc agitur proprie de coassumptis, i|iiae se tenent ex parte humanitatis assumpta?, dum e contrario a q. 16 ad 26 inclusive agitur de consequentibus ipsam unionem duarum niiliirarum, scil. de unitate Christi quantum ad esse, ad velle, ad operari, nec non per respectum ad Patrem, et per respectum ad nos, v.g. quod Christo debeatur cultus latriae1.

Unde proprie nunc est sermo de coassumptis, postquam de na tura assumpta; est ordo vere logicus.

' Cf. P. L, B. Oilix)n, O. P., In perlodlco Angelicum, Jnnuarll 1938: La no- """ ''" mnrttuence dc funion huvontatique rfatut le cadrc Oe ta 111' Pars, q. 2-26.

DB GRATIA CHKISTI

Sunt tres partes iii hac quajstione VII : 1» pars: De gratia habituali, de virtutibus et donis in Christo, a. 1 ad 6 iuclusive.

2» pars : De gratiis gratis datis in Christo, a. 7 et 8. 3a pars : De plenitudine gratiae in Christo, a. 913. Haec omnia pertinent ad sanctitatem Christi, et post sanctum Thomam magis explicite orta est qusestio praeliminaris de ipsa Christi sanctitate, quse generaliter hic tractatur a thomistis. Hjbc quaestio prajcise in hoc consistit: Utrum gratia substantialis unionis sanctificet formaliter, an solum radicaliter humanitatem Christi.

Haec quasstio examinanda est per modum introductionis horuui articulorum, qui postea melius intelligentur, nam gratia habitualis seu gratia virtutum et donorum in Christo procedit tanquam a radiee a gratia substantiali et increata unionis.

ARTICULUS PRiELIMINARIS

DE SANCTIFICATIONE CHRISTI PER CRATIAM SUBSTANTIALEM UNIONIS

Status qusestionis. — Ut notat Gonet, Clypeus theol. thom., de Incarnatioue, disp. XI: « Agendum est de triplici gratia, quam sanctus Joannes capite primo sui Evangelii breviter insinuavit. Nam de gratia substantiali et unionis dicit: Verbum caro factum est; de gratia habituali Christi, ut singularis persouaj subdit: Vidimus eum plenum gratim et veritatis. Demum gratia capitalis illius insinuatur, tum infra dicitur: De plenitudine ejus nos omnes accepimus».

Cajetanus animadvertit, in nostram q. 7 initio, quod sauctus Thomas jam tractavit de gratia unionis, non sub nomine gratias, sed prout est unio hypostatica humanitatis Christi cum Verbo. Orta vero quajstione : Utrum hunianitas Christi formaliter sanctificetur per gratiam substantialem et increatam unionis, an per gratiam habi tualem et creatam, Durandus (III, d. 13, q. 1, n. 7) et Scotist* negaverunt humanitatem Christi formaliter sanctificari per gratiam unionis, sed solum radicaliter. Sententia tamen affirmans apud alios theologos, tam thomistas quam extraneos, communis est, et colligitur ex Conciliis et Patribus, atque plus quam insinuatur a sancto Thoma iu variis locis citandis. Ita sentiunt thomistaa, Joannes a sancto Thoma, Godoy, Soto, Salmanticenses, Gonet, Billuart et recentiores, item Suarez, de Lugo, Valentia, Vasquez, Franzelin, Billot, Hurter, Pescb. Est doctrina communis et certa:.

Cf. Oict. thCol. cath., nrt. Jesus-Ohrlnt, e. 1274-1285. — Vide etlam E. II i «on, l.e. mystcre dc 1'Inoarnation, 11113. IV" partle, ch. 1 et R. Gariuoou-Laoiianhk. l,o Sauveur, 1933, |>. 116-107; MoNH.uiuf:, Erponc itu dogmc catholiquc, •1(1" 000 t&ence,

DB SAN-CTIPICATIONE CHRISTI PBR GRATIAM UNlONIS

Thesls est: Bumanitas Christi non solum radicaliter, sed formaliter sanctificatur per ipsam gratiam substantialem et increatam unionis.

Aliis verbis: sanctitas Christi est uon accidentalis, sed substan lialis et increata, ac simul innata, quia ab ipso instanti conceptioirs ojus virginalis inccepit.

Ad intelligentiam hujusce doctrinaB in memoriam revocaudum est quid sit sanctitas.

Secundum sanctum Thomam, II* II", q. 81, a. 8, sanctitas est firma conjunctio ad Deum, quse importat puritatem ab omtti labe; sanctus enim graace dicitur ayid? quasi sine terra.

Hasc firma ad Deum conjunctio tit immutabilis in patria, seu in beatis; ad hanc immutabilitatem in via nondum [lervenit justus, sed, ut ibidem dicit sanctus Thomas, sanctitas viatoris mentem et actus ejus Deo applicat seu firmiter ad Deum dirigit.

Ha3c sanctitas sic delinita potest dupliciter accipi : 1° Dt virtus proxime operativa boni, sic non distinguitur a virtute religionis, ut est iinperata a virtutibus theologicis et ad Deum colendum omnes actus nostros applicat.

2° Dt fundamentum conjunctionis ad Deum, sic in nobis est «ratia habitualis, quse propterea vocatur wnctificans, seu uniens hominem Deo et Deo gratum faciens.

Quoad Christum ab omnibus admittitur quod Christus, ut Deus, liabet sanctitatem increatam, per essentiam. Sed quaeritur: utrum grati» increata et substantialis unionis sanctificet humanitatem Chri sti solum radicaliter, scil. ut radix gratise habitualis, an formaliter sc.il. vere et proprie, independenter etiam a gratia habituali. Item infra quasritur: utrum gratia unionis sufficiat ad effectum negativum sanctitatis, nempe impeccabilitatem, et respondebimus affirmative.

1° Quoad doctrinam Patrum de sanctitate Christi citantur commu uiter haic testimonia.

S. Gyrillus, lib. IV in Joan., cap. 29: «Christus unctus est, nou sicut alii sancti et reges, sed quia. Verbum caro», id est quia Verbum caro factum est.

S. Gregorius Nazianzenus, Oratio 30. N. 31 (cf. Rouet de Journel, n. 995): «Christtis dicitur propter divinitatem; ea enim est unctio humanitatis, non operatione, ut in aliis christis (unctis), sed toHus unguenti prwsentia sanctificans ».

S. •/. Damascenus, De fide orthod., 1. III, c. 3: « lpse (Christus) •eipsum unxit, corpus videlicet suum divinitate sua unguendo tanquam Deus, unctus autem ut homo... Unctio porro humanitatis est •lirinitas ».

Nanctus Augustinus, in Joan., tract. 108, n. 5 (Houet de Journel, n. 1842): Circa liasc verba « nt sint et ipsi sanctificati in verilate» (Joan., xvn, 19), nit : « Filius hominis sanctificatus est ab Inltio creationiH kiiic. quando Vcrbum factuin est caro; quia una per- "ii,i 1'acta chI Vcrliinii cl bono. TUOO QfgO sjiuclillcavit U in hc, bOC est, hominem se in Verbo se; quia unus (est) Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo ».

Eodem modo loquitur Augustinus in 1. XV de Trinitate, c. 26, n. 46 (Rouet de Journel, n. 1680): « Christus... ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unotus, quando Verbum caro factum est, id est quando humana natura, sine ullis prajcedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero Virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona». Cf. Coneilium Francofordense (Denz., 311), an. 794: De Christo Piiio Dei naturali, non adoptivo3.

2° Sanctus Thomas autem eodem modo loquitur, III', q. 6, a. 6: «Gratia unionis est ipsum esse personale quod gratis divinitus datur humanse naturas in persona Verbi, quod quidem est terminus assumptionis. Gratia autem habitualis pertinens ad spiritualein sanctitatem illius hominis, est effectus quidem consequens unionem». Effectus autem ut accidens consequens prsesupponit sanctitatem substantialem.

Item III", q. 7, a. 1, sanctus Thomas probans necessitatem gratiaj habitualis in Christo, eam non repetit ex ejus sanctificatione constituenda, sed 1° ex propinquitate ejus anima? ad Verbuni ; 2" ut I esset connaturaliter principium cognitionis et amoris in ordine supernaturali; 3° ex habitudine ipsius Christi ad genus humanum, cujus j est caput.

Unde sanctus Thomas gratiam habitualem Christi non vocat sanctificantem. Imo infra q. 22, a. 2, ad 3, dicit humanitatem Christi in passione habuisse « actualem hostiaa sanctificatiouem, ex antiqua caritate et gratia unionis sanctificante eam absolute». Item loquitur sanctus Thomas in Compendio Theologiw, c. 214, agendo de plenitudine gratise Christi; postquam dixit homiuem per gratiam habitualem conjungi Deo secundum affectum et ideo fieri ipsi gratum, addit: « Alia vero est conjunctio hominis ad Deum, non solum per effectum aut inhabitatiouem, sed etiam per unitatem hypostasis... Et htec... «st propria Jesu Christi... et gratissimum Deo facit, ita quod de ipso singulariter dicatur: " Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui... " » *.

Cf. infra III', q- 23, a. 4: Utrum Christus ut homo possit dici filius adoptivus. Respondetur: « Filiatio adoptiva est participata si militudo filiationis naturalis. Non autem recipitur, aliquid dici par ticipative, quod per se dicitur. Et ideo Christus qui est filius Dei naturalis, nullo modo potest dici filius adoptwusn.

Item III', q. 24, a. 1 et 2, ostenditur quod Christus, ut homo, i prwdestinatus est primo et principaliter ad filiatione^n divinam naturalem, seu ad gratiam unionis, et secundario ac consequenter ad gratiam habitualem et ad gloriam, tanquam ad effectus gratiffi unio

3 Ia isto Conclllo dicitur: o (JlirlstUB nalurA unotus, uos per Krntlnm : i/uia fn illo plene fuit divlnitan ». Alloquln non ossct inter sanctlilcntlonem (HirlMtl . i iidHirnm nlsl «llnVrontln nccldontnllH scciiiiiliim griidum srnliip.

  • IOIIjiiiihI ChrlHiiiH iiiin linlH-ret Knitlnni linWtunleni, luuc verliu Del Pntrti «•hhciiI vern,

HE SANCTIFICATIONE CHIUSTI PBR GRATIAM UNIONIS uis. Eodem modo loquitur sanctus Thomas ex sancto Hilario in Catena aurea, Joan., x, 36, ad illa verba: «Quem Pater sanctificavit et misit in mundum » : « Pr«ecedit cceteros per id quod sanctificatus est in Filiums). Unde sanctus Thomas docuit hanc, pra?sentem thesim ctiam explicite, si non in iisdem terminis ac nunc, sed in terminis a>quivalentibus.

3° Ratione theologica probatur thesis. — Ha;c ratio quaj diversimode proponitur a thomistis, sic clare exponi potest:

— Sanctitas formalis quse in justis habetur per gratiam habitua-"

lem sanctificantem, includit quatuor necessaria eaque sola.

— Atqui lisec quatuor multo excellentius habentur in Christo ex sola gratia unionis, etiam independenter a gratia habituali.

— Ergo sanctitas formalis in Christo constituitur per gratiam substantialem unionis; sic ejus sanctitas est innata, substantialis, et increata, et ex illa procedit sanctitas accidentalis, qua3 a gratia habituali provenit.

Probatur major. — Sanctitas formalis de qua loquimur non est' virtus quffidam specialis proxime operativa, quse a religione realiter non distinguitur, sed est unio ad Deum quam habent justi ex gratia liabituali seu sanctificante.

Htec autem sanctitas formalis includit quatuor necessaria, eaque sola; scil. quod justus sit formaliter sanctus:

1° prout Deo unitur et ad esse divinum quodammodo trahitur ;

2° prout constituitur filius Dei, hasres regni, gratus et dilectus;

3° prout disponitur radicaliter ad bene et supernaturaliter operandum;

4° prout habet in se principium vitw, repugnans cum peccato mortali.

Haec omnia longe exponuntur in tractatu de gratia ubi est sermo de gratia habituali aut sanctificante, seu gratum faciente.

Minor. — Atqui haec quatuor multo excellentius habentur in Ohristo ex sola gratia substantiali et increata unionis, etiam independenter a gratia habituali.

Etenim : 1° Per gratiam unionis humanitas Christi perfectius trahitur ad esse divinum ipsique conjungitur, quam per gratiam habitualem. Trahitur enim ad esse divinum in se et non solum ad esse divinum participative ; eique unitur non solum accidentaliter et per affectum, sed substantialiter ac personaliter.

2° Per gratiam unionis, Christus ut homo fit Filius Dei naturalis et hwres, ei gratissimus et dilectissimus, dum per gratiam habitualem hoino fit solum filius Dei adoptivus. Ut ostendit sanctus Thomas, III», q. 1, a. 1 et 2, amare in Deo est diffundere bonum, et majus bonuin non potuit humanitati conferre quam seipsum illi substantiaUter dare.

3° Per gratiam unwinis Christus coustituitur principium quod oiwratlonum theamlricaruiii qmn sunt infinite meritoriw. duin grntia

DE GRATIA CHKISTI habitualis requiritur solum in Christo ut ista: operationes superna turales connaturaliter eliciantur a facultatibus humanis Christi.

4° Denique unio hypostatica majorem liubet incompossibilitatem cum peccato, quam gratia habitualis, nam, ut infra dicetur, non so lum est incompossibilis cum peccato mortali, sed cum omni peccato etiam levissimo, et insuper reddit hominem nou solum impeccantem, sad absolute impeccabilem. Cf. III1', q. 15, a. 1.

Ergo sequitur conclusio, scil. sanctitas formalis in Cliristo constituitur per gratiam substantialem unionis, proinde est sanctita» non accidentalis, sed substantialis, mcreata, et siraul innata.

Confirmatur. — Christus per gratiam unionis est Filius Dei naturalis. Esse autem Filium Dei naturalem importat maximam sanctitatem, seu supremam cum Deo conjunctionem, ac supremam communicationem supernaturalem, secundum quam dictum est: « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui » (Matth., xvn, 5).

Objectio. — Gratia uniouis non potest reddere hominem formaliter beatum. Ergo nec formaliter sanctum.

Reapondctur: Nego couscquene. Disparitas cst, quod bcatitudo formalis consistat in actione vitali, seil. in visioue et amore Dei; sanctitas autem formalis de qua loquimur uunc, cousistit in conjunctione habituali ad Deum, ordinata ad bene operandum; et sicut gratia habitualis dat jus ad gloriam, dumraodo non amittatur per peccatum mortale, ita a fortiori gratia unionis.

Instantiu. — Sed si Verbum assumeret naturam irrationalem, v.g. columbfe, vel agni, non eam sanctificaret.

Respondetur: Hoc esset ex incapacitate subjecti seu naturaa as sumpta?, imo illi Verbum non tribueret personalitatem, sed solum subsistentiam. Item in triduo mortis Verbum remansit unitum ca daveri Christi, non sub ratione persona;, sed sub ratione suppositi.

Alia objectio. — Diviuitas non potest formaliter sanctilicare liu manitatem Christi nisi eam intrinsece perficiat et realiter mutet ut forma iutrinseca. Atqui Divinitas non potest se habere ad humani tatem Christi ut forma iutrinseca. Ergo non potest eam formaliter sanctificare ; aliis verbis: humanitas esset solum sancta per denominationem extrinseeam.

Respondetur: Distinguo majorem : ... nisi eam intrinsece perQ ciat ut forma intrinseca terminans, seu potius ut actus intrinsece terminans, coucedo ; — ut forma intrinseca informans, nego. — Et contradistinguo minorem.

Bicut enim humauitas Cliristi realiter et intrinsece perficitur, Riib ratione, uon Q&ture, scd suppositi, prput tcrminatur a Verbo, ita rculilcr cl inl linncrc Miiu lilicatur per uuioncin personalcm OUuj Vc.b...

UK SANCTIPICATIONB CHRISTl PER GHATIAM UNIONIS

InstaMia. — Sanctitas uon potest haberi absque forma intrinseca quae peccatum excludit. Atqui hajc forma intrinseca debet esse informans, sicut peccatum est privatio iuhaerens; ita csecitas non tollitur nisi per potentiam visivam inha;rentem, et non per propositionem objecti terminantis.

Respondetur: Concedo majorem. Nego minorem, nam peccatum tit omuino impossibile in humanitate Christi ex lioc solo quod hsec uumanitas assumitur a Verbo. Ratio est quia peccatum est privatio deordinans totum suppositum, et suppositum divinuin non potest deordinari. E contrario cajcitas est solum privatio alicujus partirn laris accidentis, scil. facultatis visivae, et proinde non tollitur nisi per potentiam visivam inhffirentem.

Ultima objectio. — Sed tuuc humanitas Christi sanctilicatur per sanctitatem increatam, et consequenter esset Deus vel Deitas; scil. sequitur confusio naturarum.

Respondetur : Distinguo consequens sicut antea, scil. humanitas Christi esset Deus seu Deitas, si sanctificaretur per divinitatem, tan quam per formam informantem, concedo; tanquam per actum proprie terminantem, nego. Remanet ergo quod sanctitas Christi est xubstantialis, et increata, ac simul innata.

Dubium. — Utrum humanitas Christi formaliter et substantialiter sanctiticetur per ipsam divinitatem quam includit personalitas Verbi, an per ipsam personalitatem relativam, ratione illius quod addit ad perfectiones absolutas, an etiam per ipsum modum unionis.

Respondetur cum Gonet, Billuart et pluribus aliis thomistis: Humanitas Christi substantialiter sanctiticatur per ipsam divinitatem quam includit personalitaB Verbi, non vero duobus aiiis modis.

Hoc probatur auctoritate Patrum supra citata, praesertim Gregorii Nazianzeni dicentis, Oratione 30, n. 21 : « Christus (vel unctus) dicitur propter divinitatem, ea enim humanitatis unctio est».

Humanitas autem formaliter sanctificatur ab eo quo ungitur. ftrgo.

Probatur etiam lutc ultima responsio ratione theologiea, nam humanitas Christi formaliter sauctiticatur per sanctitatem divinam. Atqui sanctitas divina est ipsa divinitas sub conceptu naturaj, quam iucludit personalitaa Verbi, sic tres personas divinas sunt sanctae cadem sanctitate essentiaii \

Confirmatur. — Gratia habitualis formaliter sanctificat prout est partictyatio divinw naturw, sic est radix oi>erationum proprie .livinarum et ultimatim visionis beatificae. Ergo pariter id quod forn.aliter sanctificat humanitatem Christi est ipsa dwina natura quam includit personalitas Verbi.

' Allts vi-rbls iKTHoiin Vorbl Hiinctinciit bumiii.ltnteui Ohriatli aulo est M)||| dfOftMi

I ■!■; GRATIA HABITUALI 1N CHKISTO

AIU duo modi proinde rejiciuntur; prsesertim clare constat humanitatem Christi non fofmaliter sanctificari per ipsum modum unionis, quia non datur, juxta nos, talis modus unionis; et si daretur, non formaliter sanctificaret, quia non foret forma sanctificans, sed tantum applicatio ad eam. Sic non dicitur quod justus sanctificatur per modum unionis ad gratiam habitualem, sed per ipsam gratiam habitualem.

Denique humanitas Christi non formaliter sanctificatur per personalitatem relativam Verbi, ratione illius quod addit ad perfectiones absolutas, nam, juxta probabiliorem plurium thomistarum sententiam in tractatu de Trinitate expositam, personalitates diyinw ra tione sui, seu ratione ipsius esse ad quod addunt ad essentiam, non dicunt novam perfectionem, nec proinde sanctitatem, sed potius abstrahunt, ut actus liber Dei, a perfectione et ab imperfectione. Alioquin Patri deesset aliqua perfectio ex hoc quod deest UH filiatio, seu relatio subsistens quse constituit personam Filii. Unde relationes divinse subsistentes ad invicem opposita et actus liber Dei, non sunt perfectiones simpliciter simplices saltem proprie dict»; nam perfectio simpliciter simplex definitur: perfectio quse nullam imperfectionem involvit et quam melius est habere quam non habere. Sic Pater habet omnes perfectiones simpliciter simplices, alioquin non esset Deus, et non habet filiationem ei relative oppositara ; nec melius est pro eo habere actum liberum creandi quam non habere. Deus enim non est melior ex hoc quod creavit universum orbem.

Objiciunt quidam: Per id sanctificatur formaliter humanitas Christi cui immediate unitur. Atqui immediatius unitur subsistentite Verbi, quam natura divinse; Ergo.

Respondetur: Distinguo majorem : si hoc cui immediate unitur sit forma sanctificans, concedo ; secus, nego.

Nec est inconveniens quod humanitas Christi uniatur divinitati, mediante personalitate Verbi, quia unio fieri nequit in natura, sed solum in persona. Item non unitur cum unico esse divino, nisi mediante persona Verbi. Cf. III», q. 17, a. 2. Item gratia habitualis totum homiuem sanctificat, etsi non uniatur toti homini immediate.

Sic remanet quod humanitas Christi formaliter sanctificatur per gratiam substantialem et increatam unionis, seu per unionem, non cum participatione divin« natura?, sed cum ipsa natura divina, in persona Verbi. Sic, ut dictum est, sanctitas Christi non solum est extasis intellectus et amoris, sed extasis ipsius esse.

Hic articulus praeliminaris non perficit intensive doctrinam sancti Thoma, sed extensive tantum et technice, quia hoc jam sequivalenter dixerat.

Nunc considerata sanctitate Christi substantiali, agendum ch! de ejus sanctitate accidentali, quse constituitur per ejus gratinm hu liil.ml.MU, nniiiiw cjnK a p.incipio co..cc|.t ionis infusam. Do ea lo qultnr «wiotuj Thom&t in tol» boc qumtioiM vit.

DB EJUS NECBS S ITATB

Abt. I. — UTRUM IN ANIMA CHRISTI FUERIT ALIQUA CRATIA HABITUALIS

Status qusstionis. — Fuerunt quidam theologi, ut asserit Paludanus in III Sent., distinct. 13, q. 2, qui existimarunt gratiam habi tualem non fuisse in Christo, quia putabant eam omnino iu eo superfluam. Rationes eorum exponuntur in difflcultatibus positis a •sancto Thoma initio hujusce articuli primi, scil. :

1° Gratia est quaedam participatio divina? natur», Christus autem est Deus non participative, sed secundum veritatem.

2° Christo ex hoc solo quod erat fllius naturalis Dei aderat facultas bene operandi supernaturaliter et debebatur ei haereditas vita3 aiteruaj.

Id quod est verum iu his argumentis, ut statim apparebit, est quod absolute loquendo, Christus poterat libere operari, et, ratione auxilii transeuntis supplentis vices gratke habitualis, elevari ad eli ciendos actus supernaturales et etiam meritorios (sed eos non pro duxisset connaturaliter) °. Hoc enim difficile est negare, et admittitur a pluribus thomistis ut Gonet, Godoy, Billuart, etc.

Suppouamus enim quod Christus seu Verbum incarnatum non accepisset gratiam habitualem et tamen sese obtulisset pro nobis in cruce; haec oblatio esset non solum salutaris (ut actus nostri salu tares qui antecedunt justificationem et ad eam disponunt) sed vi gratiffl unionis esset etiam meritoria, imo valoris infiniti 7. Attamen, ut statim ostendendum est, haec oblatio non fuisset connaturalis, ut debet esse, nec fuisset connaturale meritum de condigno.

Conclusio articuli est : Necesse est ponere in Christo gratiam liabitualem.

Est sententia communis inter theologos, eam tenent scholastici cum Magistro Sententiarum in III, dist. 13 et commentatores sancti Thoma? in pra?senti articulo. Oppositam vero-proscribunt vel ut hae roticam, vel ut erroneam, aut saltem ut temerariam. Conclusio arti culi est ad minus theologice certa, ut conclusio theologica rite de ducta et communiter admissa, sic pertinet ad minus ad « scientiam theologicam », infra fidem et supra systemata theologica.

' Cf. Salmanticenses, De Incarnatione, disp. XIII, dub. IV, n. 60, 62 , 90. Attamen Salmanticensea Ibidem, n 66 et 70, dicunt: a Cbristus non potult mererl de condlgno priemla sui>ernaturalia absque gratia habituali », quia pro eis, ul Ibldem dicitur: « Meritum de condigno alicujus prajmil tendit conii-aturaliter iii l|)sum ». — In hoc Salmanticenses dlesentiunt a Godoy et a Gonet, Billuart ••( a forllorl a Suarezlo qu| Immerito tenet Christum potuisse mereri de con- 'IIhmo prtBjDla BUpeniaturalla abeque auxllio suixrnaturali elevante per modum ininKciiniis; cf. ibldem n. 02. Uoc dlclt Suarez, qula admlttit, cout.ra tbomistas. Iu iinHlni ii ii t ii r ii |M)tciillniii <il.cill(>niliilciii, n«»n noluin pnsnlvjim wii clcvnbilcni, h.mI acllvmii l>E GUATIA BABITUALI l.N CHRISTO

Sylvius ad conciliandos diversos theologos qui non eamdeni notani dant oppositae sententiae fecit sequentes distinctiones :

Juxta ipsum : 1° Fide certum est quod Christus etiam secundum liunmnitatem fuerit sanctus et Deo gratus.

2° Probabile est quod ad fidem pertineat Christum f uisse sanctum per gratiam habituaJem ejus anima? infusam (praesertim ex hoc quod secundum Sacram Scripturam caritatem et alias virtutes infusas ha huerit, quae praesupponunt gratiam hahitualem).

3° Christus secundum humanitatem fuit sanctus duobus modis : uno modo per gratiam unionis ; alio modo per gratiam habitualem : prior sanctitas est substantialis, posterior est accidentalis. Proinde rejicienda est, saltem ut temeraria, sententia eorum qui dixerunt gra tiam habitualem in Christo esse negandam ut superfluam, eo qnod iuit sanctifieatus per gratiam unionis.

1° Probatur conclusio ex Sacra Scriptura. — Sanctus Thomas citat in argumento sed contra textum Isaise, xi, 2, 3: «Requiescet super eum (scil. Christum vei Messiam) Spiritus Domini: spiritus sa pientiai et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiffi et pietatis et replebit eum spiritus timoris Domini ».

Hic textus Isaiae probat directe existentiam donorum Spiritus Sancti iu anima Christi, et consequenter existentiam ipsius gratia; habitualis creatae, a qua procedunt dona, ut exponitur in tractatibus de gratia et de donis ; sic gratia habitualis voeatur a theologis «gratia virtutum et donorum » ex his qu* derivantur ab ipsa.

Haee verba Isaiae de se dicta exponit Christus apud Lucam, iv, 1 ; et communiter intelliguntur in sensu dato a sancto Thoma.

Citandus est etiam textus Evangelii secundum Joannem, i, 14-16 : « Et Verbum caro factum est... et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (haec est gratia unionis seu filiatio divina na turalis), plenum gratiaj et veritatis (hic innuitur plenitudo gratise habitualis) ». Item i, 16: « De plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratia pro gratia». Hoc confirmatur ex textibus Scriptura; in quibus tribuuntur Christo virtutes quae gratiam habitualem praesuppo nunt, ut caritas, humilitas, etc.

Sensus horum textuum Sacrae Scripturae magis constat ex Tra ditione, qua; est ejus vivus commentarius.

2° Probatur ex Patribus (cf. Rouet de Journel, Enchiridion pa tristicum, Index theol., n. 394).

Sanctus Joannes Chrysostomus, in Psalm. XLIV , 2 (op. cit., n. 1208), dicit: « Omnis gratia eflfusa est iu illud templum (Christum) ; non dat enim illi Spiritum in mensnra : "Nos enim de ple nitudine ejus accepimus " ». «Illud autem templum integram et uni versjim accepit gratiam... Illic quidem est integra gratia, in hoini nibus autem parum quid, et stilla ex ill;i gratia».

Sanctus Ci/rillus Alexandrinus, De fiancla Trinitatc , dialog. ti

(<pp. rit., n. ^(i88): « SaJictifloaH Lpse (Ohrl«ut)j cnra ill sanctiifl m

DK ICJUS NEX^IiSSITATK

. undum naturam iu quantum est Deus ; sanctiticatur vero nobiscum quoad humanitatem ».

Sanctus Augustinus, De Trinitate, 1. XV, c. 26, n. 46 (op. cit., u. 1680): «Dominus ipse JesiiB Spiritum Sanctum non solum dedit ut Deus, sed etiam accepit ut homo; propterea dictus est plenus gra tia (Joan., i, 14) et Spiritu Sancto (Lc, iv, 1). Et manifestius de illo scriptum est in Actibus Apostolorum, x, 38: Quoniam unxit eum Deus Spiritu Sancto: non utique oleo visibili, sed dono gratise, quod visibili significatur unguento, quo baptizatos unguit Ecclesia». Hoc autem donum quod per unguentum baptismi significatur est gratia habitualis.

Sanctus Bernardus, Hom. 4 super Missus est, n. 5: Supra hiec verba Evang. secundum Lucam : « Ideoque quod nascetur ex te sanctum» dicit: «Procul dubio ac singulariter sanctum fuit et per Spiritus 8anotificationem et per Verbi assumptionemy>. In his ultiinis verbis duo distincta enuntiantur ; manifestum est autem quod verba «et per Verbi assumptionem » significant gratiam increatara unionis, proinde alia praecedentia scil. « per Spiritus sanctificationem » in nuunt gratiam creatam seu habitualem.

Nondum tameu in Patribus ita explicite distinguuntur gratia increata unionis a gratia creata habituali sicut apud scholasticos. pnesertim sicut apud sanctum Thomam. Magis explicite apud Patres distinguuntur ab ipso Verbo caritas infusa in Christi anima, quia Irequenter in Evangelio et in Epistolis agitur de caritate Christi. et de ejus aliis virtutibus quae gratiam habitualem semper pra^supponunt. Patres magis concrete loquebantur, scil. de ipsis actibus Christi et miuus abstracte de gratia habituali. Ita semper est, prout intellectus uoster paulatim transit de concreto ad abstractum, et rursus deinde ad concretum nielius iutelligendum redit. noc veri ficatur in omnibus tractatibus.

3° Probatur ratione theologica in corpore articuli, tripliciter :

1° Ex parte principii seu unionis hypostaticas.

2" Ex parte finis, seu objecti operationum supernaturaliuni animae Christi.

3° Ex parte habitudinis ipsius Christi ad genus humanum. Legere articulum.

/" Ratio ex i>arte principii, seu unionis hypostaticse, ad hoc reducitur :

— Quanto aliquod receptivum est propinquius causa; influenti, tanto magis participat de influentia ipsius.

— Atqui anima Christi est propinquissima Yerbo Dei, auctoris gratias, prout ei unitur in persona, nec potest esse propinquior.

— Ergo anima Cbristi maxime participat de infiuentia gratiae a Deo.

Kx hoc sequitur quod gratia habitualis in Christo sit proprietas, «i non physica, Haltem moralis unionis h.ypostaticae, in quantum Wrho iucarnato c.niml i.raliter del.cbatur. Non tnmen est proprietnH

UB GRATlA HABITUAM 1N CHUISTO physica, nam Verbum non constituit cum humanitate Christi uuam naturam, sed sclum unam personam.

Similis ratio, omni proportione servata, datur pro plenitudine gratise in B. Maria Virgine.

2* Ratio ex parte finis operationuin animae Christi, sic exprimi potest :

— Ut operationes anima3, scil. cognitio et amor, connaturaliter attingant Deum auctorem gratiai super omnia diligendum, auima et facultates debent elevari per gratiam habitualem, quasi per secundam naturam.

— Atqui oportebat operationes auimai Christi « propinquissime »

et ideo connaturaliter attingere ad Deum auctorem gratise, per cognitionem et amorem.

— Ergo anima Christi et ejus facultates debebant elevari per gra- tiam habitualem.

Major patet prout ad connaturalem elicientiam harum operationum necessaria est gratia habitualis. Agens enim connaturaliter operatur, quando habet in se naturam seu formam permanentern qua incliuatur ad actum. Anima autem Christi non potuit intrinsece et permauenter inclinari a<l actus vitales snpernaturales, nisi per gratiam habitualem.

Cf. ad 3UJ" in flne.

Non sufficiebat enim ipsa natura animae, nec gratia unionis.

Natura animas namque est entitative naturalis et proinde intrinsece incapax eliciendi actus vitales supernaturales ; cum gratia autem actuali tantum potuisset quidem eos elicere, sicut peccator ante justiflcationem elicit actum salutarem ; sed non counaturaliter, sicut communiter dicimus de quolibet justo. Cf. ad l10".

Nec sufficiebat gratia unionis, quia gratia unionis est «esse personale Verbi quod gratis divinitus datur humanse naturae in persona Verbi» ut dictum est q. 6, a. 6; sic constituit quidem principium quod operationum, non vero principium quo. Et id ratione cujus anima Christi inclinatur intrinsece permanenter ac connaturaliter ad actus supernaturales, debet in ea esse ad modum secundat naturw, ut principium operativum quo radicale, sicut virtutes infusae sunt priwipium quo proximum.

Ex hoc apparet quod gratia habitualis in Christu non fuit superiiua, sed necessaria ut eliceret connaturaliter actus supernaturales et meritorios. Cf. ad 2W\

Oportet insistere in verbo connaturaliter, quia absolute loquendo Christus poterat, vi gratiae unionis, et cum auxilio transeunte elicere actus supernaturales imo et meritorios. Sed ut connaturaliter eos eliciat, requiritur in ejua anima gratia habitualis velut secunda natura, quae est participatio divinse natura). Alioquin ejus anima esset imperfecta, quod est omnino inconveniens.

8* Ratio ex habitudine Christi ad nos sic conlirmat pra-ce- (lcntflB :

DE EUUS NECESSITATE

— Mediator Dei et hominum debet habere gratiam in alioe re- dundantem.

— Atqui Christus, ut homo, est mediator Dei et hominum, ut dicitur in I Tim., H, 6 et Joan., i, 16: « De plenitudine ejus omnes accepimus et gratiam pro gratia».

— Ergo Christus, ut homo, debuit habere gratiam iu nos redun dantem.

Et videbimus infra, q. 8, a. 5, quod gratia Christi capitalis non est ipsa gratia unionis praecise, sed gratia habitualis ut prsesuppo nens et connotans gratiam unionis. Dicet ibi sanctus Thomas : «Unumquodque agit in quantum est in actu..., unde agens est pra3 stantius patiente... Et ideo ex illa eminentia gratiae quam accepit Christus, competit sibi, quod gratia illa ad alios derivetuv ».

Kevera Christue est caput hominum prout meruit et satisfecit pro nobis, et non potuit connaturaliter elicere hos actus meritorios et satisfactorios sine gratia habituali, ut dictum est. Sed prsesup ponitur gratia unionis ut actus isti sint valoris infiniti, ex parte princpii quod.

Ad pleniorem intelligentiam articuli notanda? sunt tres conclu siones qua3 ex eo eruuntur a Gonet, De Incarnatione, disp. 12, a. 2 et pluribus aliis thomistis ut Godoy et Billuart, quamvis non consen tiant omnino Salmanticenees circa tcrtiam.

1». Gratia habitualis fuit necessaria in anima Christi, ad completam et consummatam illius sanctitatem. Ita communiter theologi, excepto Vasquez.

2*. Gratia habitualis fuit necessaria in anima Christi, ut connaturaliter actus supernaturales eliceret. Hoc communiter admittitur a Thomistis, contra Lorcam.

3». Gratia habitualis necessaria fuit in Christo ad merendum vonnaturali modo praemium supernaturale ; de potentia tamen abso luta, sine illa prwmium supernaturale promereri potuisset cum auxi Uo intrinsece supenuiturali ut lumen glorias per modum transeuntis.

Ita plures thomistse, ut Godoy et Billuart.

Objicitur contra hanc tertiam conclusionem quod sanctus Tho mas, q. 29, de Veritate, a. 5, ad 4, ait quod « licet meritum Christi quamdam infinitatis rationem habeat ex dignitate personse, tamen rationem meriti habet ex gratia habituali, sine qua meritum esse non potest».

Gonet respondet ibidem n. 45: « Respondeo intentum D. Thomae loco citato esse tantum quod sine gratia habituali uon potest esse runnaturaliter meritum, ex quo non sequitur quod absolute loquendo et de potentia Dei absoluta, anima Christi cum sola gratia unionis et auxilio actuali supernaturali, non potuerit mereri prsamium super-

Joannee a Sancto Tlioma, De Incarnatione, disp. VIII, a. 2, n. 2, fere similiter loquilur dum dicit: « Ad valorem meriti et ad uaturale, sed tiuiliiin qnoil id DOD potuerit connaturaliter ».

192 l)K GRATIA H ABITUALI IN CHKISTO satisfaciendum habitualis gratia in Christo uon est simpliciter necessaria, ut aliqui voluerunt, cum potius valor superior meriti et satisfactionis desumatur ex valore Personse».

Conclusio sancti Thomaj conlirmatur ex solutioin; objectionum articuli. Cf. Ad lum : « Anima Christi non est per suam essentiam divina. Unde oportet, quod fiat divina per participatiouem, qute est se cundum gratiam». — Ad In anima Christi «actus visionis beatiiicje et fruitionis non possunt esse nisi per gratiam ». — Ad Sura. Humanitas Christi est divinitatis instnimentum, sed instrumentum animatum, quod ita agitur, quod etiam agit ; et ut agat supernaturaliter amore caritatis debuit habere gratiam habitualem, saltem normaliter. Esset quid omnino anormale pro Christo non habere gratiam habitualem.

Alia objectio: Si Christus haberet gratiam habitualem, esset filius Dei adoptivus, nam liliatio adoptiva est effectus formalis gratia? habitualis. Videbimus autem infra quod Christus nequit dici filius Dei adoptivus, quia jam ex se est Filius per naturam.

Respondetur negando consequentiam, nam filiatio adoptiva non est effectus primanns grat.ise habitualis, sed secundarius tantum, et etiamsi esset primaiius, non commnnicaretur Christo, quia Christus jam est Filius Dei uaturalis et proinde non est subjectum capax filiationis adoptivaa. Filiatio adoptiva convenit enim alicui ratione suppositi, seu personse, et proinde persona qua? est Filius Dei naturalis, non potest dici filius adoptivus. Sic inter filios Dei adoptivos primum locum tenet B. Virgo Maria.

1um Dubium. — Quandonam CkriMus habuerit gratiam habi tualemt

Respondetur: infra q. 34, a. 1 : A piimo instanti suae conceptiouis, quia grntia habitualis sequebatur connaturaliter ad unionem hypostaticam.

2um Dubium. — An Christus in primo instanti suw conceptionis se disposuerit per actum liberi arbitrii ad gratiam habitualent tufte infusamf

Respondet sanctus Thomas affirmative, infra q. 34, a. 3, quia hic modus sanctificationis per dispositionem propriam, ut in adultis, est perfectior quam sanctificari sine hac dispositione propria, ut in par vulis.

Tenet enim sanctus Thomas ibidem a. 2, ad 3, quod «iutellectus Christi secundum scientiam infusam poterat intelligere in primo in stanti conceptionis et absque conversione ad phantasmata». 13oc etiam a multis doctoribns admittitur pro B. Maria Virgine. Ita etiam angoli et Adam et Bva, qui creati sunt ut adulti, in instanti crca lionis 81UB accipiendo gratiam halulualem sese disposuernnt ad eam per gratiani aclualcm.

DK VIRTUTIBUS CUUISTI

Objicitur: Hunc actum liberi arbitrii esse a gratia habituali et proinde non posse esse dispositionem ad illam.

Respondent thomista3, in tractatu de Gratia, ubi de justifical.ione adulti : Plures thomistfe, ut Gonet, Serra. merito tenent quod actus liber ultimo disponens in genere caus<r materialis ad gratiara liabitualem eam sequitur in genere causa3 formalis ac proinde procedit effective ab ipsa gratia habituali, secundum principium : causw ad invicem sunt causw in diverso genere.

Item debita organisatio corporis humani est dispositio ad re- ■ i ptionem aninise humanaj, attamen corpus non habet hanc ultimam di.spositionem nisi ab anima ut docet sanctus Thomas, P, q. 76, a. 4, ad 1.

Alii thomist«, ut Goudin, dicunt: actus liber ultimo disponens 1 gratiam habitualem in adultis est effective a virtute caritatis nondum permauenter communicata) per modum habitus, sed transeunter per modum actualis auxilii. Prima responsio videtur profundior.

Sanctus Thomas solvit lianc qua^stiouem dum dicit in P-IP°, q. 113, a. 8, ad l""1: «Quia infusio gratisB et remissio culpa3 dicuntur r.r parte Dei justificantis, ideo ordine naturce (in eodem instanti) prior est gratite infusio, quam culpas remissio. Sed si sumantur ea i|iia3 sunt ex parte hominis justificati, est e converso; nam prius est, ordine uatura?,, liberatio a culpa, quam consecutio gratias justifirantis». Liberatio autem a culpa est ultima dispositio ad conseculimiem gratias habitualis, et non fit in adulto sine motu liberi arbit rii (ut dicitur ibidem in corpore articuli) ; hic motus liberi arbitrii iii Deum procedit a productione actuali gratia3 habitualis, et eam xcquitur in genere causai formalis, efficientis et finalis, quamvis eam prascedat in genere causa? materialis, ut ultima dispositio in corpore iid auimam.

AiiT. II. — UTRUM IN CHRISTO FUERINT VIRTUTES

Status qusstionis. — Agitur de virtutibus qua3 simpliciter diuntur virtutes, ut virtutes theologales et cardinales ; postea solum, i|. '.), agendo de scientia Christi, erit sermo de virtutibus intellectua llbus, qua3 non simpliciter dicuntur virtutes, prout non faciunt hominein simpliciter bonum, sed solum secundum quid, scil. bonum iuetaphysicum, aut bonum niathematicum.

Agitur non solum de virtutibus moralibus per se infusis, sed BUam de virtutibus moralibus ordinis naturalis, quas nostris actibus acquiri possunt.

Conclusio est: Christun habuit omnes virtutes; sensus est: habilit omnes virtutes nou ponentes ex sui ratione defectum in auima ' ln isti, qui simul erat viator- et comprehensor, ut infra dicetur. Sic in articalia sequentibus dicetur, aon babait tidem, spem riec pceni- t ••ii I inin.

i> ,unmciiiii.|,AnnA,-<iit: Dc vinutn v<il*a<0r<

I)B GBATJA CBRISTI

Probatur: 1° ex auctoritate Evangelii, in quo Cbristus apparet ut exemplar omnium virtutum ; ipsi rationalistae, ut Kenan, hoc fatentur. In boc insistendum est ut melius manifestetur Christi sanctitas, quse est credibilitatis motivum adducens ad tidem.

Hoc apparet primo negative ex eo quod Cbristus fuit absque ullo peccato, ita ut judaiis eum interlicere quasreutibus dicere potuerit, nullo contradicente : Quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan., vm, 46). Et revera, ut narratur in Evangelio « principes sacerdotum quasrebant falsum testimouium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non inveuerunt» (Mattb., xxvi, 59). Sed, unice quia Jesus confessus est. se esse Cbristum, Filium Dei, « princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: Blaspbemavit » (Matth., xxvi, 65). Ipse Judas fassus est: « Peccavi, tradens sanguinem justum» (Matth., xxvn, 4) et Pilatus ait : « Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis» (ibidem, 24).

Insuper Christus omnes virtutes etiam maxime diversas habnit in statu heroico. Praesertim in ejus vita apparent caritas et pietas erga Deum, caritas et misericordia erga homines, perfecta abnegatio., humilitas simul cum summa magnanimitate, et perfectissima mansuetudo simul cum snmma fortitudine et patientia in cruce, v.g. dnm oravit pro tortoribus suis. Mirabiliter in Cbristo conciliabantur sanctus rigor justitia? erga pharisa;os impceniteutes et immensa misericordia erga peccatores. qui gratite Dei uou resistunt.

Imo, ut ostenditur in Apologetica, hsec harmonia et perseverautia virtutnm maxime diversarum in gradu heroico est miraculum morale. Hffie enim alta et profunda harmonia virtutum seu sanctitas haberi nequit absque specialissima Dei interventione. Est namque firmissima unio cum ipso Deo, qua? nou potest esse nisi a Deo, prout ordo agentium debet correspondere ordiui linium. Hoc jam apparet argn mentando apologetice non ex revelatione sed ex ratione.

Imo sanctitas Christi est non solum emineus, sed manifeste extraordinaria, prffisertim prout in seipsa coadunat virtutes beroical iiiiixime diversas. Vidimus quidem aliquem ex naturali complexione, vel ex aliqua consuetudine esse promptum ad opera fortitudinis, qui tamen non est promptus ad mansuetudinis opera, natura enim determiuatur ad unum. Sed quod aliquis habeat simul et excellenter omnca virtnt.es, etiam eas qtue inter se maxime distant ut summam fortitu dinem et sumniam mansuetudinem, perfectum amorem veritatis et justitiae et simul maximam erga errantes et peccatores misericordiam, hoc esse non potest nisi per extraordinarium auxilium Dei, qui solus in sua simplicitate perfectiones maxime diversas formaliter - eim nenter continet et eas in anima humana intime unire potest, ut hfiN anima sit perfecta Dei imago.

Sic anima Christi est altissimum speculum in quo Deitas consl derari possit.

2" Probatur ratione thcologim quod Christus habuerit omnes virtutes. Hsec ratio sancti Thomffi vnlet pro virtutibus infusis, sic cnI : — Sicut poteiitin1 animn; derivantur ab ejus essentia, ita virtutM

InfuitB a gratia hftbituaH, <-i ln gradn prpportionato.

UK VIUTUTIUUS CBKISTI

— Atqui gratia babitualis fuit in Christo ab instanti conceptionis, et qnidem in summo gradu perfectionis, tit melius infra patebit a. 9, 10, 11.

— Ergo in Christo fuerunt omnes virtutes infusa' et in summo gradu 8.

Agitnr de virtutibus non ponentibus ex sui ratione defectum ali quem in anima Christi, qui simul erat viator et comprehensor ; sic iu articulo 3 et 4, excluduntur fides, spes et pcenitentia'. Katio data valet pro caritate et pro omnibus virtutibus moralibus iufusis.

Ad Jmn. Gratia babitualis non producit actus nisi mediautibus virtutibus.

Ad 2m". «Christus habuit virtutes perfectissime, ultra communem modum, sicut etiam Plotinus posuit quemdam sublimem modum virtutum, quas esse dixit animi pnrgati, ut refert Macrobius, 1. I in Somnq Scipionis, c. 8».

Ad 31"". « In hoc ipso quod Christus omnes divitias eontempsit, ostendit in se summum gradum liberalitatis et magnificentiai ». Vir tutes istai enim, sicut eutrapelia. quae est circa jocos, possunt exerceri et agendo et conteinneudo propter aliquid altiiis. « Concupiscentias pravas, Cbristus omnino non habuit, ut infra patebit q. 15, a. 1 et 2 ». Sic Christus habuit perfectam temperantiam, non vero contineutiam quse secundum Augustinum non est virtus, sed aliquid minus virtute (castitatis), nam continens habet proprie pravas concupiscentias, sed eis per voluntatem resistit. Cf. Cajetanum qui dicit: sumendo tamen nomen continentiae commnniori usu, nihil prohibet ('hristum continentem appellare.

« Jioc argumentum supponit gratinm tiabitualem creatam esse in anlma Chrlsti; sed inverti ixitest, argumentando nempe ex Saera Serlptura qua; as- Horit virtutes infusas, v.g. earltatis, bumilitatis, fuisse et esse in sanctissima rhristi anima, ad iirobanduni quod pariter fuit et semper est in ea gratia babiiuiilis ereata, qua? ost radix virtutum infusaruiu ac septem donorum, quwque propterea vocatur « gratia virtutum et donorum », ef. III», q. 02. a. 2.

Jix boc argumento sic inverso, uunc clare constat quod esset ma<)num inonnveniens si in sanctissima Christi anima non fuisset gratia habitualis creata, nnm in ea virtutes infusie fuissent sine earum radice normali ae proxima, aut (Kitius loeo virtutum infusarum esset solum auxilium supernaturale transiens. ut lumen glorla? per modum transeuntls.

Ijnde quamvis bax: gratia hulntualis creata non sit. absolute nvcessaria iHUppoSlta jam increata gratia unionis. qua anima Christi jam sanctissima ••Ht), sed solum convenientissima : ha>c tanien convenlentia talis est ut ejus op- |X>situm esset magnum inconveniens; Id est anima Cliristl esset tunc imperfectn Imo ciuasl monstrum in ordlne supernaturali. B contrario dum dicitur « con- V«!Dlen8 erat pro Doo creare potius quam non creare, nos elevare ad oixllnem Krntlie. et velle lncarnationem etc. potiusquaui oppositum ». tunc oppositum fuisset ineonveniens. In boc apparet magna convenientia gratia? habitualis lu <"hri8to. Ita omnl proiwrtione servata convenit quod in justis sit sacrum Wptenariom donorum, alloquin vlta gratke esset Imperfecta quod esset lncon- *. niriis |ier res|«'ciuin :ul 1'rovldcntiam <i"ic disponit omnia suavlter et fornn r. <-f. l"-ll»r, q. a. 2.

1 Ct. infrn q. XV, u. 1. lid B, Qiinmvis Christus iierfectissime detestaretur

IK>ccatumi ii'in potult i" oo um paroJteiitla:, qnla bou potuit in eo csse |M.-ccatuni.

DE ORATIA CHHISTl

Dubium lum. — An Christus habuerit omnes virtules morales per se acquisibiles.

Respondent communiter theologi affirmative.

Ratio est quia in Christo appetitus sensitivus erat ejusdem naturae ac in nobis, scil. inclinatio ad bontim sensibile delectabile , et ut esset complete et perfecte inclinatus ad actum naturalem honestum, indigebat forma superaddita, quaa non poterat esse alia quam virtus moralis per se acquisibilis. Non sufficiebant virtutes morales infusre, quia bas soluni inclinant ad actus supernaturales ; et correlativae virtutes morales acquisibiles, quamvis in se in suo ordine sint vere virtutes, se habent ad infusas, tanquam dispositiones ex quibus habetur facilitas extrinseca exercitii infusarum, nam excludunt per repetitionem actuum inordinatas inclinationes l0. Virtutes morales acquisita? se habent ad infusas aliquomodo sicut in citharista agilitas manuum ad artem quas est in intellectu practico. Unde certum est quod Christus habuerit virtutes morales per se acquisibiles ; alioquin fuisset moraliter imperfectus, sicut juniores christiani qui eo ipso quod sunt in statu gratia? habent prudentiam infusam, quse tamen parum manifestatur quia deest illis prudentia acquisita, sine qua prudentia infusa cum difficultate exercetur.

Confirmatur. — Voluntas Christi non minus debet perfici circa bonuiii, quam ejus intellectus circa verum. Atqul in intellectu ejus fueruut scicntias naturales, ut infra patebit, q. 9, a. 4. Ergo pariter iu ejus voluntate et appetitu sensitivo fuerunt virtutes morales acquisibiles.

2a Objectio. — 1'erfectissime operari est operari ex motivo super naturali. Atqui Christus debuit semper perfectissime operari. Ergo semper ex motivo supernaturali, seu per actus virtutum iufusarum et non per actus virtutum per se acquisibilium operabatur.

Respondetur: Distinguo majorem : perfectissime operari est ope rari ex motivo supernaturali, tauquam ex fine operantis, concedo; tauquam semper ex fine operis, nego. — Unde sicut Christus exercuit non solum actus caritatis, sed actus virtutuin moralium infusarum, quse a caritate imperantur ; ita etiani exercuit actus naturales ex objecto et fine operis honestos, subordinatos tamen fini supernaturali caritatis ut fini operantis. Sic dixit: « Reddite qwr sunt Cmsaris, Cwsari...» (Matth., xxn, 21); hajc debentur in ordine naturali, sicufc solvere debita secundum justitiam commutativam, ab ipsis paganis cognitam.

Sicut euim gratia non destruit naturam, sed eam perficit, ita virtutes infusa? nou destruunt nec reddunt inutiles virtutes acquisi tas, sed eas perficiunt, ordinando scil. eorum actus ad finem cari tatis, ut ad finem non operis sed operantis. Sic actus temperantiu»

10 VirluH lnriiBn cx se preebel quldem racllltatcni liitrlnsccaiu a«l huom nctu», h.hI iiotesl. chsc «llfflculliiH cxtrlrowii nitlona iiaHSlonum liiorilliiatariiin sl dMN vlrtun Hi i|ulHltii corrclatlTa, nl bl chrlo iniiirllo ilwnt sobrlctaH ncqvlattt.

Dfc! VlHTUTIBtJS CHKISTI acquisitaj est supernaturalis quoad modum tantuni, tlum actus tem perantiaj intusae est .supernaturalis quoa<l substantiam. Virtutes morales acquisitaa sic subserviunt virtutibus inoralibus infusis. aliquo modo sicut imaginatio et memoria sensitiva subserviunt scientiae, sicut philosophia subservit theologia; et ipsa theologia doctrinaj fidei qiiaj scientiam theologicam siiperat. Est normalis hierarchia functionum.

2* Objectio. — Sed virtutes acquisitaj requiruntur ad refrenandas passiones immoderatas, quae iu Christo non erant, nam infra dicetur q. XV, a. 2, in Christo non fuit fomes peccati. Ergo.

Respondetur: Distinguo antecedens; virtutes acquisitse secundario requiruntur ad refrenandas passiones immoderatas, concedo ; pri . mario, nego. — Nam primario et prascipue dantur ad incJinandas potentias ad bene, prompte et expedite operandum in ordine natu rali. Ita operatur v.g. castitas, etiam quando uon sunt tentationes vincendae, nec refrenandaj passiones. Sic humilitas in Christo non refrenabat primos motus superbiae, sed plene subjiciebat ejus volun fatem magnitudini divinaa.

Sic virtutes per se acquisibiles fuerunt in Adamo in statu innorentiae et remanent in beatis, ut docet sanctus Thomas I»-II»C q. 67, a. 1. '

Dubium llum. — Utrum Christus has virtutes morales per se acquisibiles habuerit per infusionem, an eas propriis actibus acoui- sierit?

Difficile est respondere cum certitudine. Probabilius juxta plures Ihomistas11, eas habuit per infusionem, sicut Adam in statu inno criitise- eas habuit ab instanti creationis suae. Verum tamen est quod Adam creatns est in aitate adulta, dum Christus ut homo paulatim ^nl hanc astatem pervenit.

Ratio principalis hujusce responsionis est quod Christns his virtutibus nunquam caruit, nam privatio illarum ad tempus niala est i i iu Christo nullus defectus admittendus est, exceptis iis qui ad Unem Incarnationis conducunt. ut privatio gloriaj corporis ad tempus. Bed non ita est privatio harum virtutum ad tempus. Magis derogaret •lignitati Christi quod caruerit ad tempus his virtutibus, quam accresceret ei perfectionis ex earum acquisitione, -qua} non potest esse Inntantanea, sed solum progressiva. Ecclesia insuper declaravit quod i Chri8tu8 non fiiit passionibus subjectus, nec profeetu operum melioratus est» (Denz., 224; II Concilio Constantinopolitano).

Objectio. — Sed dicitur apud Lucam, n, 52, quod « puer Jesus broficiebat sapientia et astate et gratia apud Deum et homines».

lu spondet sanctus Thomas, a, 12 ad 3um : « Christus proficiebat ""(.icntia et gratia sicut et aatate (non secundum augmentum habi-

11 Itn Oonet, Itlllunrt llom BnBFM el VaHqiiea;. ntxl nlla ratlone hoc minilont

DIS OKATIA CHRISTl tuum, sed) quia secundum processum aitatis perfectiora opera jn ciehat ». Hoc clarius infra patebit. post examen quaestiouis de plenitudine giatia? in Christo ab instanti conceptionis suae.

Alia objectio'. — Sanctus Thomas dicet postea, q. 9, a. 4, et prassertim q. 12, a. 2, c; et ad 1™, quod Christus profecit seeuudum scientiam acquisitam. Ergo pariter secundum virtutes morales de se acquisibiles.

Respondetur nou est paritas; 1° quia scientia? naturalis ordinis non reddunt hominem simpliciter bouum, sicut virtutes morales, sed solum bonum secuudum quid, v.g. bonum mathematicum, aut bonum physicum ; 2° quia si scientia; naturales fuissent iufusa? Christo, in eo intellectus agens fuisset perpetuo otiosus, quoad primam suam functionem, scil. abstrahere species intelligibiles a sensibilibu».

Ergo probabilius Christus habuit ab initio virtutes morales per se acquisibiles.

Akt. III. — UTRUM IN CHRISTO FUERIT FIDES

Commuuiter respondetur negative. Ita sanctus Thomas.

Ratio data iii arguniento « sed eontra.», non absolute probat intentum, nam verba Petri ad Jesum hic citata, scil. « Tu omnia nostin dicta sunt post Christi resurrectionem. Cf. Joau., xxi, 17; unde possuut aliquomodo probare quod saltem post resurrectiouem Jesus non habuit fidem quae est de mysteriis nou apparentibus, sed visionem beatam.

In corpore articuli, prsesupponitur id quod probandum est iufra, q. 34, a. 4, quod Christus a primo instanti suae conceptionis plene vidit Deum per essentiam. Deus autem clare visus excludit rationem fidei qua? est de non visis.

Aliis verbis: Virtus non potest esse in subjecto cui repugnat actus itliits primarius. Atqui actus primarius fidei est circa Deum non visum. Ergo fides non potuit esse in Christo, qui ab instanti conceptionis sua; clare vidit Deum per essentiam. Est communis theologorum sententia. Nullus theologus tenet quod actus fidei circa Deum possit simul esse cum visione beatifica, quia textus Epistolm ad Hebrjeos, xi, 1, est clarus, scil. : « Fides est argumentum non ap parentium». Durandus tamen putat quod habitus fidei, si uon ejus actus, potest subsistere in beatis. Scotus tenet hoc esse possibile, sed inutile. Sanctus Thomas et sanctus Bonaventura putant ipsiiiu habitum fidei uon posse simul esse cum visione beatifica. Sic sanctUH Thomas dicit in corpore nostri articuli : « Objectum tidei est res di vina non visa. Habitus autem virtutis recipit speciem ab objecto. Et ideo excluso quod res divina sit non visa, excluditur patio fidci ».

Saltem visio beatifica permaueus excludit et actum et habitum fidei. Visio beatilica per modum transeuntis. nt eam habiiit in lerriM sanctiiK PauliiH, seciindum o|»inionena nancti Angofitini i^t sancti 'iMm mii«, cxcludil lustum litlei de codem objccto, iiimi vcro liabiluin lldi«i.

1>B VIRTUTIBUS CHRISTI

Ad lmi. Virtutes morales, quamvis siut inferiores fide, fuerunt et sunt semper in Cluisto, quia non important defectum per comparationem ad suas materias

Ad 2lun. An Christus tamen uabuerit meritum fidei?

Sanctus Thomas nou docet in Christo fuisse meritum fidei, sed iil unde meritum fidei est in nobis, id est perfectam obedientiam a caritate imperatam.

Christus vero habuit fidelitatem in promissis, qua; quandoque in Sacra Scriptura vocatur fides. v.g. Osee, n, 20.

Sic dicitur de Messia apud Isaiam. xi, 5: « Erit fides cinct.o riiim renum ejus ».

Corollarium. — Maxiina igitur lides, qua? fuit iu creatura intel lectuali, fuit fides tbeologica. B. Maria? Virginis ; uam fides ejus erat proportionata ejus plenitudini gratia?. Ex hoc apparet altitudo actus lidei et actus spei B. Maria? Virginis, speciatim in Calvario, diim uiinime dubitat Filium suuin apparenter victum, esse Filium Dei, victorem daiinonis, peccati et proxime victorem mortis.

AitT. IV. — UTRUM IN CHRISTO FUERIT SPES

Status quastionis- — Est difficultas qua?dam, nam in Psalmo XXX, 1, dicitur in persona Christi : « lu te, Domine, speravi». In miper Christus exspectavit seu speravit gloriam corporis sui et sedi licationem corporis sui mystici.

Conclusio tamen sancti Thomaj quam communiter teneut theo logi est: Christus virtutem spei non habuit, sed habuit quemdam actum spei seu potius desiderii respectu aliquorum qua- nondum erat ndeptus.

1° Probatur ex Epistola ad Romanos, vni, 24 : « Quod videt quis, quid speratt ».

Sed Christus non habuit fidem, ut dictum est. quia ab initio videbat essentiam divinam, ergo nec virtutem spei habuit.

2" Probatur ratione theologica desumpta ex objecto formali quod, mcu primario spei, ut est virtus theologica, scil. : spes habet pro nbjecto primario ipsum Deum, cujus fruitio exspectatur.

Atqui Christus a principio suse conceptionis plene habuit frui liouem divinam, ut infra dicetur, q. 34, a. 4.

Ergo virtutem theologicam spei non habuit.

Principium est idem ac in articulo praecedenti, scil. virtus non pOteet esse in subjecto cui repugnat actus illius primarius.

Attamen in fine corporis articuli, sanctus Thomas admittit quod Otariatua habuit quemdam actum spei seu potius desiderii respectu

" Attonwn in Hrtutlboi morallbua inriwis eHt imnfrfpctio mo.ii <iiacnrKivi prutentio), rstlona eujua Iptn ««iiiii InWrloras donla.

DB GltATIA CHRl.STI quorumdam v.g. exspectando gloriam corporis, et aediticatiouem Ecclesiae; sic in Psalmo XXX, 1, dicitur in persona Christi: « In te Domine speravi ». Sed baic objecta non sunt objectum primariuin virtutis theologicas spei, et sic remanet quod Christus hanc virtutem theologicam non habuit.

Corollarium. — Altissima igitur spes, quse fuit in creatura inrellectuali, fuit spes B. Marise Virginis, prjesertim in Calvario, quando Apostoli, excepto Joanne, mortem Christi portare non valebant, unde dicitur in Stabat : Fac ut portem Christi mortem".

lum Dubium. — A qua virtute processerit in Christo bic actus desiderii glorias corporis et sedificationis Ecclesiae?

Respondetur . Procedebat a virtute caritatis, ut actus ejus secundarius, quo Christus sese diligebat et Ecclesiam, propter Deum, « Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis » (Joan., xv, 13).

Sic etiam in nobis ex caritate procedit secundario amor concupiscentiaa quo desideramus vitain aternam nobis ad Deum glorificandum.

2um Dubium. — An in Christo fuerit poenitentiaf

Respondetur negatwe, quia pcunitentia proprie dicta est dolor de peccatis propriis; Christus autem erat impeccabilis, ut infra ostenditur. Sacra Congregatio Sancti Officii (15 jul. 1893) prohibuit titulum: «Cor Jesu pcenitens, Cor Jesu pcenitens pro nobis, Jesu pcenitens, Jesu pcenitens pro nobis» (A. S. S., T. XXVI, p. 319).

Haec responsio clare constat secundum doctrinam saucti Tbomse communiter acceptam secundum quam (cf. III*, q. 80, a. 2) pcenitentia est virtus specialis distincta a religione et a justitia vindiei tiva et ab omnibus aliis virtutibus.

Sic actus primarius et specificativus pcenitentiae est dolor de pe catis propriis ex motivo emendationis. et intentio operandi ad del° tionem peccati proprii prasteriti.

Virtus autem non potest esse in subjecto cui ab intrinseco repu gnat actus illius primarius. Flumanitati autem Christi, ratione unio nis ad Verbum, ab intrinseco repugnat actus pcenitentiaj, cf. infra de Christi impeccabilitate, q. 15. Sed Christus habuit summam detesta tionem de peccato ut est offensa Dei. secundum scilicet intensitatem sui amoris erga Deum offensum et erga animas quaa per peccatum moriuntur.

" Post mortem Chrlstl. usque ad suam mortem B. Maria Virgo fecit actuB fidel et spei altiores ex parte subjeeti, sed non ex parte objecti. Ita dlcltur omnes actus merltoril Cbrlstl fuerunt personalitvr valoris infiniti ex parte subjectl, sed ejus aetus amorle in cruce fult altlor ex parte objeoli. Sic ex parte objectl doeere theologlcam esl inngis merltorluin ijunm nllquod opun incchanlcnni ellam ex obedlentln fncerc; s«l Hiibjoctive BC iKTHonnllter doc«-re iliciilonlciim 4-wt niliuin meritorinm «I tlnt ai nilnorl cnrltntc.

DE SBPTBM DONIS 1N CHHISTO

Chapter 22 of 101