Skip to the text

Sectio 2, art. 3: UTRUM INCARNATIO DIFFERRI OEBUERIT

USQUE AD FINEM MUNDI

Respondetur negative sed conveniebat ut veniret in plenitudine temporis ut dicitur ad Galatas, ry, 4, seu moraliter loquendo «in medio annorum» ut dicit. propheta Habacuc, m, 2, citatus in argumento sed contra.

Ratio est:

1° Quia non decet quod causa efficiens perfectionis tamdiu differatur.

2° Quia in fine mundi notitia Dei quasi penitus excidisset. 3° Quia conveniebat quod salus hominum fieret per fidem Salvatoris, et futuri, et prsesentis et prseteriti.

Sic sufficienter examinata est qusestio de convenientia Incarnationis et de ejus necessitate secundum quid ad reparationem generis humani, de ejus necessitate simpliciter ad condignam. repara lionem; necnon de ejus motivo proximo, quod fuit formaliter motivum misericordise, scil. ad sublevandum genus humanum ab ejus miseria, seu «propter nostram salutem » ut dicitur in Symbolo Nicaeno.

Nunc post quaestionem an sit Incarnatio, venit qusestio quid sit.

QD.ESTIO II

DE MODO UNIONIS VERBI INCARNATI

Prologus. — Hic modus consideratur a sancto Thoma: 1" Quantum ad ipsam unionem (q. 2). 2° Quantum ad personam assumentem (q. 3). 3° Quantum ad naturam assumptam et ad perfectiones aut defectus hujusce natune assuinptse (q. 4 ad q. 15 incl.).

Deinde erit sermo de consequentibus unionem, scil. quantum ad esse, ad velle, ad operari.

Dnde nostra quaestio II» est de essentia Incarnationis, seu unionis Itypostaticw.

Hsec qusestio II* continet duodecim articulos, et dividitur in tres partes:

/• pars continet sex priores articulos, quidsit hwc unio et quid non sit: ' "

1° An facta sit in natura; 2° An in persona; 3° An in supposito; 4° An persona Christi sit composita; 5" Qusenam est unio in Christo animas et corporis.

Sic progressive solvitur qusestio; et articulus 6, qui est magni momenti, eoadunat praecedentes :

6° «Dtrum natura humana fuerit unita Verbo accidentaliter ».

//» pars quaestionis considerat unionem per respectum ad actiones divinas, quje sunt creatio et assumptio : artT 7 et 8.

///» pars quaestionis considerat unionem per_respectum_ ad aratiam scil. an sit maxima unionum — an facta fuerit per gratiam — ari aliqua merita eam prsecesserint — an gratia unionis fuerit homini Christo naturalis.

Hsec quffistio II» virtualiter continet totum tractatum de Incarnatione, sicut in I» P., q. III, ubi Deus quasi definitur Ipsum esse per ee subsistens, continet virtualiter totum tJ-actatum de Deo uno.

Quoad ordinein <|iiicstiomini notjiii<liiin cst quod in Siiiniiia Theolonica, HanctiiN Tlioiiiun Ncqultur ordiiicin logiciim piitiiiHqiiiuii hiHto

DE HiBRESIBUS CIKCA INCARNATIONEM ricnm, dum in Contra Gentes, L. IV, q. 27 sq., sequitur primo ordinem historicum confutando scil. varias haereses quae circa Incarnationem apparuerunt.

Hssreses circa Incarnationem. — Ad intelligentiam autem articulorum nostrae quasstionis, breviter exponendae sunt principales hasreses ab Ecclesia damnatas, scil. Arianismus, Appolinarismus, Nestorianismus, Monophysismus Euthychetis. Cf. Tixeront, Histoire des Dogmes (10e ed. 1924) de his bseresibus sub aspectu historico.

Dividuntur hse haareses, prout quidam erraverunt circa divinitatem Christi, alii circa bumanitatem, alii denique circa unionem.

Deus permittit errores ut plenius appareat veritas per oppositionem :

circa divinitatem uegatam ab Ebionitis, Cerinthianis, Arianis, etc.

/ circa animam, negatam ab Arianis et circa ) Apollinaristis ; humanitatem ) circa corpus verum, negatum a Docetis \ et a Valentino.

Errores

(circa unitatem personaa, negatam a Nestorianis;

unionem j circa dualitatem njiturarum, negatam ab ( Euthychianis seu monophysitis .

Sic, jam in primis saeculis, quasi omnes errorcs possibiles circa Incarnationem propositi sunt.

I" Circa divinitatem. — Divinitatem Christi negaverunt: saeculo 1° : Ebionitae et Cerinthiani ; sasculo II0 et III" : Adoptianistse, Gnostici ; saeculo IV: Ariani. Pro illis Christus non est Filius Dei consubstantialis Patri, sed est creatura, est Verbum (Logos) praeexistens, sed creatum, et mediator, qui assumpsit in sinu 13. Maria V. rorpus tantum et non animam. Sic pro illis Christus nec est verus Deus, nec verus Homo; unde respondebat sanctus Athanasius (Or. contra Arianos, II, 70) : Chistus sic conceptus non potuit satisfacere pro hominibus, seu liberare humanum genus a peccato ; id est : negato mysterio Incarnationis, negatur mysterium Redemptionis et non servatur nisi simulacrum Christianismi.

Cf. Dennitiones Ecclesisg contra Arianos : Denz., 54, 61, 85, 705. Cf. Dict. Th6ol.\ « Arianisme ».

Postea negaverunt Christi divinitatem sseculo XVI Sociniani •i nostris temporibus Dnitarii qui negant Trinitatem; ita etiam bodierni Protestantes liberales et Modernistae.

11° Circa humanitatcm Christi. — Quidain negaverunt verum «HniHti corpiiB, quidam autem animam. — Christi corpus fuisse tan- Iiiiii apjMienx dixcrunt Docet», ut Marcion et Manic.luei;

DE MODO UNIONIS VERBI INCARNATI fuisse reale sed coeleste, sidereum, seu aereum, ac propterea non e substantia Virginis formatum dixerunt Apelles et Valentinns (saeeulo III), Priscillianus (saee. IV);

Verbum non assumpsisse animam docuerunt Ariani, Anomaei ; esec. IV Apollinaristae tenuerunt Cbristum habuisse animam sensitivam tantum, Verbum in eo vices gerebat animse intellectivse, sed pro Apollinaristis contra Arianos Verbum erat increatum.

111° Girca unionem. — Quidam negaverunt unitatem personae, alii dualitatem naturarum. Vnitatem persomp negaverunt, saec. III: Paulus Samosatenus ; ssec. "IV : Diodorus tarcensis, qui dicebat Verbum babitare in Christo, ut in templo, ac proinde Christo uniri tantum accidentaliter. Ita Theodorus Mopsuestenus et Nestoriani, quid unitatem personas docentes, revera tamen eam rejiciebant prout ponebant) utramque naturam uniri solum moraliter, sic volebant Apollinarismum refutare. Sequebatur B. Mariam Virginem non esse matrem Dei.

Principalis adversarius Nestorianorum fuit sanctus Cyrillus Alexandrinus, qui contra eos revocabat principale argumentum sancti Athauasii contra Arianos, Bcil. si Christus non est Deus, sed solum moraliter unitus cum Deo, ut sancti, quomodo potuit satisfacere pro nobis seu liberare humanum genus a pecoato. (Cf. Definitiones Ecclesiae contra Nestorianismum : Denz., 113; Concil. Ephes., 168 et cf. P. Jugie, Nestorius et la controverse Nestorienne, Paris, 1912. Item Dict. The"ol. Cath. : « Vnion hypostatique », coi. 471 et art. «Nestorius ».

Ita nostris temporibus, Ountheriani negaverunt unitatem personae in Christo, prout definiverunt personam «naturam sui consciam», nam in Christo sunt duae naturae sui consciae.

Ita Jtosmini in Christo unionem tantum accidentalem agnoscit, inter Verbum et voluntatem humanam, quatenus haec, integre tradens Verbo regimen hominis, cessat esse personalis, cf. Denz., 1917. Dicit Rosmini : « Hinc voluntas humana desiit esse personalis in homine, et, cum sit persona in aliis hominibus, in Christo remansit natura». Sic esset solum unio accidentalis et moralis. Error Eosmini sicut error Guntheri provenit ex hoc quod volunt definire personam, uon ontologice per subsistentiam, sed psychologice tantum per conscientiam sui, aut per libertatem. Hic error provenit ex psycbologismo saeculi XIX.

Modernistae idem fere sentiunt, prout reducunt unionem hypostaticam, si de ea curant, ad influxum Dei in humanam Christi historici conscientiam, vel ad subconscium sensum, quo Christus se percipiebat a Deo prae omnibus dilectum.

Denique dualitatem naturarum in Chrisl 'o uegaverunt Euthychiani seu Monophysita: ; Euthyches sese praebuit ut adversarium Nestorii et defensorem theologiae sancti Cyrilli quoni noo intelligebat ; erat homo paruin iulelligoiiB et pertinax, «U- cfculil in fxlieiiiinn NcstoiiaiiiHino

DB H-EBESIBUS CIRCA INCARNATIONEM

oppositum ; ita insistebat in unitatein in Christo contra Nestorianos, ut in fine negaverit dualitatem naturarum. Dicebat enim «ex duabus uaturis fuisse Dominum nostrum ante unionem; post unionem vero, unam naturam», vel quia natura humana absorpta est a divinitate, vel quia utraque natura permixta fuit in aliam tertiam, ab utraque distinctam, vel quia natura humana et Verbum oinnino uniuntur sicut anima et corpus. Proinde Euthyches per hanc viam perveniebat ad aliquam negationem Nestorianorum, scil. ad negandum quod B. Maria V. sit mater Dei. Cf. Dict. Thcol. Cath., art. « Eutyches».

Monothelitw autem S33culo IV unam tantum voluntatem et operationem profitentes in Christo, eo ipso implicite rejecerunt dualitatem naturarum.

Ita quoque fautores modernae haeresis exinanitiovis realis Verbi (xsvioais), qui tenent Verbum, saltem partialiter et ad tempus, attributa divina deposuisse. Cf. Dict. Th6ol. Cath., art. «K6nose».

Sic plures haereses apparuerunt, ut excessivae reactiones contra praecedentes, ita non raro mens humana in suis divagationibus transit ab uno extremo ad aliud :

1° Arius enim dicit : Christus est Verbum creatum corpori huluano unitum, sine anima. — Recte respondet Athanasius : tunc Christus uon potuisset satisfacere pro nobis.

2° Appollinaris vero ait : Christus est Verbum increatum corpori humano unitum, sine anima rationali, quae posset peccare, et non posset pro nobis satisfacere.

3° Nestorius tunc per reactionem dicit : Christus habet animam rationalem quae moraliter unitur Verbo ; sic perit unitas personaB.

4° Eutliyches denique per reactionem asserit unitatem non solum nioralem sed physicam, in hoc sensu quod est una sola natnra, mouophysismus.

Sic hae tres ultimae haereses negant B. Mariam Virginem esse inatrem Dei, propter rationes diversas, pro Apollinari quia Jesus uou est homo, pro Euthychete, quia corpus ejus non est ejusdem uaturai ac nostrum, pro Nestorianis, quia Jesus non est Deus, 6ed moraliter Deo unitus.

Dogma invenitur inter ac supra Nestorianismum et MonophyniMiium, scil. sunt in Christo duae naturaa in una persona.

□octrina Ecclesise constat ex Evangeliis, ex Symbolo Apoet. et U daniuatione praedictorum errorum.

1° Jam quidem iu Symbolo apostolico (Denz., n. 6) habetur quod .Ii-niih Cliristus est verus Deus et verus homo, prout dicitur «Credo... •I in Jcsum Christuni, Filiuui cjus unicum, Dominum nostrum, qui

DE MODO ONIONIS VBRBI INCARNATI conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine». Ex hoc profltetur dualitas naturarum et earum unio in unica Filii Dei persona.

2° Iu Concilio Nicasno (ann. 325) et Constantinopolitano I (ann. 381), explicite declaratur contra Arianos consubstantialitas Verbi cum Patre (Denz., n. 54): « Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantke cum Patre, quod Graece dicunt homoousion, "6|ioouoiov xtjj naxpC». Item declaratur contra Docetas, Gnosticos et Apollinaristas, integra natura huinana Christi (Denz., 85, 86, scil. I C. Constantinopolitano).

3° In symbolo Athanasiano, saec. V (Denz., n. 40) tota haec fides paucis verbis declaratur: scil. «Jesus Christus Dei Filius, Deus et hotno est. Deus est ex substantia Patris ante S33cula natus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus... Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus, unus autem non conversione Divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum, unus omnino non confusione naturai, sed unitate personw».

4° In Concilio Ephesino (ann. 431; Denz., n. 114) contra Nestorium, rursus proclamatur unicam in Christo esse personam, et duas naturas unitas esse secundum subsistentiam, xaO' uTioaxaaiv, « eumdemque ipsum esse Deum simul et hominem (Denz., n. 118).

— Item paulo postea in Concilio Chalcedonensi (aun. 451) contra Euthychetem et monophysitas definitur (Denz., n. 148): «Dnum eurademque Christum Filium, Domiuum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturcc, et unam personam atque subsistentiam concurrente, xai eig iv upiawrcov xa! jifav &Tc6axaoiv, non iu duas personas partitum aut divisum, sed unum eumdemque Filium et unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum».

Haec verba fere repetuntur in diversis Conciliis posterioribus et ultimo in C. Florentino, ann. 1441.

Denique Modernistarum 31" propositio damnata a Pio X, in Decreto Lamentabili (Denz., n. 2031): haec est: « Doctrina de Christo, quam tradunt Paulus, Joannes et Concilia Niccenum, Ephesinum, Chalcedonense, non est ea, quam Jesus docuit, sed quam de Jesu concepit conscientia christiana ».

Veniamus nunc ad analysim philosophicam harum definitionum Ecclesia?.

NON EST DNIO IN NATURA

AitT. I. — UTRUM UNIO VERBI INCARNATI SIT FACTA IN NATURA

Status qusestionis. — Sensus est: utrum ex ista nnione resultet tantum una natura, ut volebat Eutbyches et Dioscorus. — Hic nrticulus est confutatio monophysismi.

Sanctus Thomas prius confutat Euthyehetem quam Nestorium, quia sequitur ordinem, non historicum, sed logicum. Logice autem convenit dicere prius quid non est haec unio, et postea quid est.

Difficultates positae initio articuli sunt argumenta Euthychetis, qui volebat contra Nestorianos defendere doctrinam sancti Cyrilli Alex., sed eam male intelligebat.

In 1» difficultate, verba citata non sunt in Concilio Chalcedonensi posita ut a sancto Cyrilli dicta, sed a Dioscoro baeretico ; attamen, quia possunt habere bouum sensum et attributa sunt sancto Cyrillo, a sancto Thoma examinantur; baec verba sunt: « Non oportet intelligere duas naturas, sed unatn Dei Verbi incarnatam», in lioc textu uon dicitur simpliciter « unam naturam » sed « unam incaruatam» et hoc verum est, cum sola divina natura sit incarnata, ut explicatum est postea in II Concilio Constantinopolitano (Denz., 220) citato a sancto Thoma in responsione ad lum.

Sanctus Cyrillus dixerat contra Nestorium, quod haic unio erat non solum moralis, sed physica « jfvwats <puacx'») » (Denz., 115). Et hiec expressio pro saucto Cyrillo nullo modo significabat confusionem duarum naturarum, sed unionem plus quam moralem et accidentalem, et ab ipso sancto Cyrillo venit expressio communiter recepta « unio hypostatica » xa0' u7toaxaatv - (Denz., 114).

In Ecclesia grseca nonnisi paulatim determinata est exacta siiiniticatio nominum oOata, cpbats, ouoaxaat;, TtpoawTtov, dum apud latinos nomina persona et natura significationem distinctam habent jam a tempore Tertulliani, qui admittit unitatem personae et dualitalem naturarum fere ita clare ac postea sanctus Hilarius et sanctus Augustinus.

In Ecclesia graaca nonnisi lente et paulatim admittitur nomen Ttp6au)Tcov ut sequivalens persomr, quia in lingua graeca 7tp6ati)7tov Higuificat larvam theatralem seu faciem, figuram qua utebantur hi- Hiriones ad repraesentandos heroes, et ideo saepe personam scenicam in theatro designat.

2* difficultas notata initio articuli sumitur ex Symbolo Athana- ■lano, in quo dicitur de Christo : « Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus». Sed anima et rorpus conveniunt in constitutione unins natura?. Euthyches ad litteram sumebat hanc remotam analogiam.

:i» ditficultas est quod sanctus Gregorius Nazianzenus dicit: «llumanam naturam (in Christo) esse deificatam » , sicut sanctus I 0,yrillus Alexandrinua dicebat: «Divinam naturam esse incarnatam»

■l i.ni«iiiuu.I.»(iii»N<ii; • Ue CMitO Snlvalore.

0E MOUO ONIO.NIS VEHBI l.NCAKNATl et aliqui possunt hoc intelligere ac si esset quaedam transmutatio et confusio naturarum.

Euthycbes hoc sic intelligebat : « Ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante unitionem ; post unitionem vero, unam naturam ». Euthyches dicebat: «Christum esse ex duabus naturis, non tn duabus, nec esse nobis consubstantialem secundum carnem ; deitatemque passam esse et sepultam».

Responsio sancti Thomae, his difficultatibus non obstantibus, est:

ZJnio Verbi incarnati non facta est in natura seu in essentia, ita scil. ut in eo sit una natura tantum ; imo lioc est absolute im possibile, sed in Christo sunt duaa naturse inconfusae.

Hoc est dogma fidei detinitum contra Euthychetem in concilio Chalcedonensi (Denz., 148): «Cliristum docemus... perfectum in dettate et eumdem perfectum in humanitate , Deum verum et hominem verum... eumdemque in duabus naturis inconfuse: iv 5uo cpuaeatv aauyxuTtos..., salva proprietate utriusque naturte, et in unam personam et subsistentiam iig 2v 7cp6au)7iov xai |i£av uTioaraatv ». Item 11 Concilio Coustantinoiiolitano (Denz.. 219-220). Item in Symbolu Atlianasiano (Denz., 40) : « Unus omnino, non confusione substantise, seH unitate personse». Item in conciliis posterioribus et professionibus fidei.

1° Probatur ex Sacrg Scriptura innumeris locis jam citatis, ex quibus constat Christum esse verum Deum et verum hominem. Sufficit citare ex Veteri Testamento Isaiam, ix, 6 : « Parvulus natus est nobis et vocabitur nomen ejus... Deus fortisn. Sic etiam in V. T. majores et prsesertim altiores prophetae jam illuminabantur ad quamdam intelligentiam divinitatis Messise promissi.

Et ex Novo Testamento: « Ego sum via, veritas et vita» (Joan., xiv, 6). — Item Phil., n, 6: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse wqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens»; en duplex forma seu natura, Dei et servi, distincta, non confusa. — Item I Joan., i, 1: «Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manu8 nostrw contrectaverunt de Verbo vitw», en iterum duplex natura distincta : una divina «de Verbo vitw», altera humana quae oculis videtur et manibus contrectatur.

2" Probatur ratione in corpore articuli, ubi ex analysi notiouis naturse ostenditur absurditas monophysismi, quae est eadem absurditas quam ea quse in pantheismo invenitur.

In hoc articulo sunt dua; pai tes :

1": Qnid signiticat nomen natuia-.

ii*: impossibiliii cst unio i» neturft.

NON EST UNIO IN NATURA

/» Pars determinat juxta Aristotelem, II Phys., c. I, et Boetium varias acceptiones nominis naturw, secundum viara inventionis. Hoc nomen significat :

1° nativitatera seu generationem viventium,

2° principium hujus generationis,

3° quodlibet principium intrinsecum motus per se pertinentis ad subjectum in quo est, ut v.g. principium vitaj vegetativgg, ant vitse sensitivae, idest: principium operationum naturalium in uno qiioque subjecto,

4° formam substantialem, quas est hoc principium radicale naturalinm operationum, v.g. in planta,

5° materiam, quae est principium passivitatis uaturalis, sic di citur: animar est naturaliter mortale,

6° essentiam etiam rerum spiritualium et ipsius Dei, prout hsec essentia est principium radicale eorura operationum. Ita Boetius hic citatus et concludit sanctus Thomas : « Sic ergo nunc loquimur de natura, secundum quod natura signiticat essentiam».

II' Pars articuli ostendit impossibihtatem unionis in natura. Aigumentatio sancti Tliomaj ad hoc reducitur :

— Unio in natura non potest fieri uisi tripliciter:

scil. 1° per composUionem perfectorum permamentium ; 2° per commixtionern perfectorum transmutatorum ; 3° per unionem imperfectorum absque permixtione et traimnutatione.

— Atqui hsec tria repugnant.

— Ergo unio in natura est impossibilis.

Major explicatur per hanc divisionem quse tit per se et per membra contradictorie opposita, secundum regulas logicas divisionis :

ex duobus perfectis tlnio

  1. remanentibus, ut acervus lapidum vel domus: compositio accidentalis. Non fit una uatura;

  2. transmutatis, ut ex elementis 6t mixtum: sed natura divina est omnino immutalilis; nec Christus esset verus homo, nec verus Deus.

ex imperfectis non permutatis nec permixtis, ut homo ex anima et corpore. Sed utraque natura divina et humana est secundum se perfecta; et natura divina non potest esse pars nequidem nt forma, esset minus perfecta quam totum.

Legendus est articulus.

Breviua: unio ista non facta est in natura, ita ut resultet una Hula nulura:

DB MODO UNIOMS VKUOI INCAKNATl

1° Quia Christus non esset verus homo et verus Deus, sed quasi chimeira.

2° Quia nutura diviua est immutabilis et non potest esse pars alicujus totius, nequidem ut forma, quia esset milius perfecta quam totum '.

Quidam objecerunt: Potest fieri transsubstantiatio naturse humanai in divinam, sicut fit transsubstantiatio panis in Corpus Cbristi, absque ulla corruptione.

Respondetur: Etiamsi bajc transsubstantiatio nou repuguaret, post Incarnationem uon amplius existeret natura bumana, sic Christus non esset verus homo, quod est contra fidem. Christus enim natus est, passus est, mortuus est, verus homo est.

Confirmatur responsio sancti Thomse ex solutione difficultatum initii articuli :

Ad lum. Difficultas sumpta ex textu attributo sancto Cyrillo explicatur a II Conc. Constantinopolitano (Denz., 220), in hoc sensu quod unio physica evtoai? cpuaixrj, de qua loquebatur sanctus Cyrillus contra Nestorianos admittentes unionem moralem tantum, erat pro illo non unio in natura, sed in persoua, seu subsistentia, secundum ejus propria verba j-vwan; xa&" oTCoaTaatv (Denz., 114).

Ad 2"m. - Dum dicitur in Syinbolo Atbanasiano : « Sicut anima et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus», analogia sumitur ex parte similitudinis, scil. prout anima et corpus constituunt unam personam, non vero ex parte dissimilitudinis, scil. prout anima et corpus constituunt unam naturam humanam.

Ad Suu\ - Damascenus recte explicat verba attributa sancto Cyrillo: «Natura diviua incarnata », scil. in quantum unita est carni personaliter ; item explicantur verba sancti Gregorii Nazianzeni : « Natura humana deificata», scil. non per conversionem, sed per unionem ad Verbum, salvis proprietatibus utriusque naturaj.

Chapter 6 of 101