Sectio 2, art. 26: UTRUM CHRISTUS SIT CAPUT ANCELORUM
Status qusestionis. — Agitur de Christo ut est homo, nam nequidem dubium est quod Christus, ut Deus, est caput angelorum etiam quoad essentialem gratiam et gloriam, quae est participatio divina; natura?.
Difficultas est : 1° quia caput et membra suut ejusdem uaturas; 0hri8tU8 aufm ut homo non est conformis in natura cum angelis ;
2° quia augeli non pertinent ad Kcclesiam quaj est congregatio Hdeiiam peregriuantium a Domiuo;
3" quia Christus ut hoino vivifieat homines, et non iutluit vi •tam angelis.
l)B GRATIA CHKISTI
Responsio tamen est : Christus est caput angelorum.
1° Probatur ex Sacra Scriptura. — Epist. ad Colossenses, u, 10: « In Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo repleti, qui cst caput omnis prinoipatus et potestatis ». Item Epist. ad Ephes., l, 20, citata in corpore articuli. lmo hoc constat ex ipsis verbis Jesu in Evangelio secundum Matth., xm, 41 : nMittet Filius hominis angelos suos». Item Marc. xm, 27: « Mittet angelos suos et congregabit electos suos». Matth., xxiv, 31: « Mittet angelos suos cum tuba et voce magna». Matth.. xxvm, 18: «Data cst mihi omnis potestas in ccelo et in terra»2C. Item I Cor., xv, 25-28; liebr., i, 4; il, 14: Christus declaiatur « praestantior angelis», tri pJiciter, quia est Filius Dei Unigenitus. quia est Dominus regni Dei, dum angeli sunt ejus ministri, et quia est plenus gratia plenitudine absoluta et superabuudanti.
2° Probatur ratione theologica duplici syllogismo. - Ubi est unum corpus necesse est ponere unum caput.
— Atqui uuum est corpus mysticum Ecclesiaj, constans hominibus et angelis, ad eamdem gloriam ordiuatis.
— Ergo hujusce eorpoiis, quod est unum unitate finis, est unum caput.
Atqui hoc uiiicum caput est Ohristus, quia propinquius se habet ad Deum.
— Ergo de inlluentia Christi hominis recipiunt non solum homi- nes, sed angeli.
Primus syllogismus fundatur in unitate finis totius corporis mystici, prout homines et angeli ad eumdem finem ultimum supernaturalem ordinantur. Vivunt ex eadem veritate divina et ex eodem su premo bono divino.
Secundus syllogismus fundatur in hoc « quod Christus propinquius se habet ad Deum (unione hypostatica) et perfectius participat dona Dei (secundum absolutam gratiae plenitudinem).
Sic concluditur quod Christus vere et proprie est caput angelorum, ut dictum est in Epist. ad Colossenses, n, 10.
Confirmatur ex solutione difficultatum.
Ad — Chrietus ut homo convenit cum angelia non in uatura specifica, sed in natura generica, seu in gradu genericp intellectuali. Et hoc sufficit si non pro capite naturali, saltem pro capite morali, alioquin Deus ipse non posset esse caput angelorum. Insuper Christus convenit cum angelis in natura specifica ordinis supernaturaiis, scil. in eadem et unica specie gratia? habitualis. qua; est participatio divinae natnrse.
a* Hic textus comuiunlter cltatur budie ad ostendendum quod Cbrlsuis ^tiam ut bomo, rntione (fratlie unlonis ot [>lenitudinis grntlie babltunlis, esi rei Otnnlnm iTeaturarmn, etlnin aiiKelorum
DE GKATIA CAPITIS IN COKISTO
Ad 2um. — « Ecclesia secundum statum patriaj est congregatio comprehensorum ». Christus autem jam in terris erat simul viator et comprehensor, plenissime habens gratiam et gloriam.
Ad 3am. — « Humauitas Christi potest ex virtute divinae naturaa aliquid causare in spiritibus angelorum, propter maximam conjunctio nem ejus ad Deum, secundum unionem personalem ».
Sunt plura dubia examinanda.
Dubium 1um. — An Christus, ut homo sit vere et proprie caput angelorum, quoad gubernationnm externam.
Communiter respondetUr affirmative, et hoc non potest negari sine errore propter apertissima Sacra» Scriptuiaa testimonia, supra citata. Etiam, sicut Papa dicitur caput Ecclesia? quoad externam gubernationem, ita Cbristus, ut homo ratione unionis hypostaticae, est princeps et dominus totius Ecclesias triumphantis, quas ex hominibus et angelis constat : Boc est manifestum ex hoc ipso quod Jesus dixit: « Mittet Filius hominis angelos suos » (Marc, xin, 27) ; et «Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra» (Matth., xxvm, 18); item Kpist. ad ldebr., c I et II.
Proinde sanctus Thomas ostendit infra q. 57, a. 5, quod Christus :«cendit super omnem creaturam intellectualem , et q. 59, a. 6, quod judiciaria potestas Christi (homrnis) se extendit ad angelos, qui sunt ministri ejus circa bomines.
Dubium 2um. — Quamnam gratiam Christus ut homo influit in angelosf
Respondetur: Non est dubium quod intiuit in eos accidentalem gratiam, quaj est illuminatio eorum intellectus de rebus ad nostram redeinptionem pertinentibus, prassertim de mysterio Incarnationis redcinptivae, ut cooperentur Christo, tanquam ejus ministri in negotio nalutis humanae. Ita Archangelus Gabriel missus est ad B. Mariam \ irginem, S. Joseph illuminatns est ab angelo de his quae ad Christuin ejusque defensionem pertinebant, et Christus inittit angelos suos ad custodiam hominum.
Sic Christus, ut homo, confert angelis per infiuxum instrumentalem physicum gratias accidentales in ordine ad ministerium ergaj iuis, sic eos purgat ab errore in hoc ministerio, eos ilhiminat et perticit. ltem Christus ut homo confert angelis prwmium accidentale, Nfin gloriam a<;cidentalem , propter hoc ministerium, ac gaudium ac-l cidentale de sedium Buartun reparatione objective et indirecte perj lUBtffleationem et glorillcationem sanctorum. Sic gaudent angeli
DB GKATIA CHRISTI ex eo quod, propter Christi merita, B. Maria Virgo exaltata est super choros ipsoruni et anima sancti Joseph est inter eos.
Gratias autem accidentales, quas Christus instrumentaliter et physice iutluit in angelos, olim meruit; nam meruit quidquid postea confert. Hoc satis clare exprimitur in F.p. ad Hebrwos, i, 14 : « Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hasreditatem capiunt salutis».
Jam quidem, ex hoc quod Christus ut homo imperat angelis, meruit et nunc influit in eos accidentalem gratiam et gloriam, vere et proprie dicitur caput eorum, plus quam Papa respectu fidelium, nam Papa solum gubernat fideles, non meretur nec influit in eos accidentalem gratiam et gloriam. Inio Christus est magis caput angelorum, quam infidelium, quorum non est caput in actu ; nam non communicat intidelibus gratias actuales ut membris actu viventibus, sed solum ad eos disponendos ad vitam fidei.
Nec necesse est ut caput morale angelorum inlluat in eos esseutialem gratiam, nam ipsum caput naturale non inlluit in membra vitam essentialem, in actu primo, quje provenit ex anima, tanquam a forma substantiali, sed solum aliquem motum vitalem in actu secundo. A fortiori ad rationem capitis moralis sufficit quod influat gubernando, ut Papa respwtu Ecclesia} vel rex in regno.
Dubium 3un\ — An Christus, ut homo, influat in angelos etiam essentialem gratiam et gloriam, qu<e est participatio divinte naturcef Certum est quod eam in eos infiuit ut Deus, sed quteritur an eam influat ratione humanitatis ut est personaliter unita Verbo et ratione plenitudinis gratise.
Hoc disputatur inter theologos. Quidam hoc absolute affirman., scil. Scotus, Scotistae, Suarez, Valentia, et inter thomistas Godoy ; eorum principalis ratio est quod Christus est primus omnium prsedestinatorum, et proinde causa omnium gratiarum aliorum.
Quidam e contrario hoc absolute negant scil. multi thomistae: Medina, Alvarez, Joannes a sancto Thoma, Gonet, Billuart etc. ; item extra scholam sancti Thomse, Vasquez et de Lugo. Principalis ratio horum thomistarum est quod Christus venit ut Redemptor, propter nos homines redimendos, et quod non mortuus est pro angelis qui redemptione non indigebant.
Alii autem intendunt duas prredictas sententias conciliare; inter thomistas Vincentius Asturicensis et Cipullus, pro quibus angeli ha buerunt essentialem gratiam duplici titulo: 1° liberalitatis Dei, et 2° meritorum Christi, sicut Christus habuit duplici titulo gloriam corporis sui ex redundantia connaturali glorias animae, et ex merito;
Denique Salmanticenses videntur melius solvere qusestionem di> oendo, disp. XVI, dub. V, n. 76: «Christus influxit in angelos ipsam essentialem gratiam non quidem efficicnter physice, vel moraliter mv ritoric, aut rpdemptive, sed pku modum finis kt objecti » prout Ollri stns fuit primo inteiituN a Deo 8iii>ra angelos.
DB GliATIA CAPITIS IN CHRISTO
Videamus primo opinionem communiorem thomistarum: scil. Chri8tus ut homo non inlluit in angelos essentialem gratiam et gloriam (cf. Gonet, Salmanticenses) :
1° Probatur ex Sacra Scriptura. — Luc, n, 10: « Evangelizo uobis, iuquit angelus ad pastores Bethleem, gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator». Angelus dicit vobis, non nobis. Item sanctus Bernardus in homilia III" super Missus est, citat verba Isaia? : « Parvulus natus est nobis, Filius datus est nobis», et ait: « Non angelis quoque, qui cum inagnum habereiit, parvuluni non require bant. Nobis ergo natus, nobis est datus, quia nobis necessarius ».
Si vero Gregorius magnus dicat in L. I Reg., L. I, c. 2: «Nnllus liominum ueque angelorum est sanctus nisi per Christum », hoc pptest intelligi de Christo ut est Deus.
Insuper in Symbolo Apostolorum dicitur de Filio Dei : «Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis et incarnatus est», non propter angelos.
2° Probatur ex textibus sancti Thomw. — Quaest. 29 de Veritate, a. 7, ad 5"m : « Angeli non sunt viatores quantum ad praemium essentiale et ideo quantum ad hoc nihil eis meruit Christus ; sunt autem alujiio modo viatores respectu pra^mii accidentalis, in quantum nobis ministrant, ad quod valet eis meritum Christi».
IIP Sent., dist. 13, q. 2, a. 3, q.» 1: « Non influit angelis removendo prohibens aut merendo gratiam, aut orando pro eis, quia jam beati sunt; sed in his quse ad actus hierarchicos pertinent, secundum quod unus Angelus illuminat alium, purgat et perticit».
Item in Summa Theologica, III», q. 59, a, 0, ultimus articulus tractatus de Incarnatione : utrum judiciaria potestas Christi se exten dat ad angelos, in tine corporis articuli dicitur: « Angeli subsunt jiidicio Christi. 1° quantum ad dispensationem eorum, quaa per ipsos aguntttFi.. (dum Christo homini ministrent), 2° quantum ad accidentalia praemia... 3° quantum ad prwmium essentiale bonorum angelorum, quod est beatitudo seterna, et quantum ad pcenam essentialem angelorum malorum qua; est damnatio ajterna; sed hoc factum cst pcr Christmn, in quantum est Verbum Dei, a principio mundi».
3° Principalis ratio theologica hujusce sententia? communioris thomistarum est ista (est quasi eadem ac pro gratia essentiali Adae innocentis) :
— Christus volitus est a Deo primo et principaliter ut Redemptor;
et gratia quae ex eo provenit est medicinalis seu sanans ex ejus morte derivata.
- Atqui gratia esscntialis Augelorum nullo modo est medicinalis seu sanans, nec pro augelis mortuus est Christus.
BrgO gratia esscnt ialis angelorum non provenit ex Christi meritls.
II 0»««iuoii I.a(ib»N(i« iie chrltlo Hnh<al»rt.
DE GRATIA CHIUSTI
Confirmatur. — Iino decretuiu efficax Inearnationis in carne passibili, etiam pro scotistis, supponit permissionem divinam et praevisionem peccati Adae, et hsec permissio praesuppouit permissionem divinam peccati dasmonis, prout de facto peccatum Adas oceasionaliter provenit ex tentatione diaboli, prius lapsi. Ergo Verbum incarnatum, ut incarnatum, non fuit causa gratiae essentialis angelorum destruct» in daemone per peccatum ejus.
Solvuntur objectiones. — Principalis ratio scotistarum in oppositum est ista:
Christus ut homo est primus omnium prasdestinatorum. Atqul primus omnium prajdestinatorum est causa omnium gratiarum aliorum, inter quos sunt boni angeli. Ergo Christus ut homo fuit causa essentialis gratise et gloriae angelorum.
Respondetur , sicut supra pro gratia essentiali Adae inuocentis: distinguo majorem ; Christus est primus omnium prasdestinatorum prioritate dignitatis, concedo, quia praidestinatus est ad filiationem divinam naturalem qua> immense superat filiationem adoptivam angelorum (cf . in-fra q. 24) ; — prioritale caAisalitatis meritorke respectu oinnium aliorum prasdestiuatorum, nego; sed soium respectu redimendorum nam venit ut Redemptor, propter nos homines et non propter angelos. Contradistinguo minorem : Primus omnium prajdestinatorum est causa per modum meriti omnium gratiarum prasdestinatorum redimendorum, concedo; aliorum, scil. angelomm, nego. Et nego consequens et eonsequentiam.
Instantia. — Scotistse ad confirma.tionem propriae thesis addunt : Ut vere et proprie Christus sit caput angelorum, non sufficit quod in eos infiuat accidentalem gratiam et gloriam. Nam illorum dumtaxat Christus est caput, in quos influit ea dona quibus constituuntur membra Ecclesise aut militantis, aut patientis, aut triumphantis, qua> sunt gratia, caritas, fides et, in patria, lumen gloriae et visio beatifica.
Respondent thomistae : Distinguo autecedens : hoc non sufficit ut Christus sit omnino perfecte caput angelorum sicut est caput homi num justorum, concedo; ut sit vere eorum caput, nego. Etenim aon est de ratione capitis etiam naturalis et a fortiori de ratione capitu moralis quod influat essentialem vitam in actu primo in membra. Caput naturale non influit in membra quod sint viventia in actti, primo, hoc provenit ab anima tanquam a forma substantiali totiu» corporis; sed caput influit in membra motum vitalem, qui est vita in actu secundo. A fortiori caput morale, ut summus Pontifex in V.c clesia, vel rex in regno, non influit nisi per gubernationem exteriorem et tamen vere est caput. Christus autem, ut homo, non solum gnbernat augelos, eos mittendo ad tale vel taJe ministerium, xcd in oov infiuit accidentales gratias seu illuminationes ad lioc niininteriuni recto et Hanete ndimplendum, et propter lioc tniniKleriiiin sic adlni
DB GRATIA CAPITIS IN CHRISTO pletum eis confert prsemium accidentale. Sic Christus ut homo est vere et proprie caput angelorum, quamvis non ita perfecte quam respectu hominum justorum, sed plus quam summus Pontifex est caput fidelium.
Scotistas denique citant in favorem suae sententiaa textum Joanuis, xiv, 6: «Nemo venit ad Patrem nisi per me», et Rom., v, 15: «Si enim unius delicto mortui sunt multi, multo magis... gratia unius hominis Jesu Christi in plures abmidavit».
Thomistas ostendunt quod in textibus Sacrae Scripturae et Patrum qui in liac re allegantur a Scotistis, aut non certo agitur de angelis sed de hominibus justis, aut si est sermo de angelis non constat ex his textibus quod Christus ut homo in eos influat etiam essentiaiem gratiam, v.g. dum dicitur (Joanu., xiv, 6): « Nemo venit ad Patrem uisi per me», sensus est: Nemo, sive angelus, sive homo venit ad Patrem, nisi per Filium, sed diverso modo, homo per Filium carne velatum, angelus per Filium, ut est Deus.
Dubium 4um. - An admissa doctrina sancti Thomae de motivo mcarnationis, sit probabile quod angeli habuerunt essentialem gratiam et gloriam duplici titulo, scil. 1° a liberaiitate Dei independenter a Christo, et 2° dependenter a Christi meritis?
Respondetur : Hoc tenent inter thomistas Godoy O. P. et Cipullus O. P. et quamvis impugnentur a Gonet et a Billuart, eorum opimo, ut ostendit Contenson (De Incarnatione , disp. IV, cap. II) probabihtate non caret. Ratio principalis eorum est quod hoc confert ad Kloriam Christi ut sit fons omnium gratiarum ; et revera ipse Christus ut dictum est duplici titulo obtinuit gloriam corporis sui • 1° titulo connaturalitatis, ut redundantiam gloriaB aninue, et 2° titulo menti.
Ut notat Contenson, loc. cit., haec sententia probabilitate non caret. Si vero objicitur contra eam : Christus tamen non mortuus est pro augehs, ergo non meruit pro illis, respondetur: nec pro seipso mortuus est, et tamen sibi meruit gloriam corporis quam sic habuit duplici titulo.
Sed hasc sententia non potest demonstrari, quia, si ita est de facto, hoc dependet a liberrimo Dei decreto non sufficienter revelatonec deduci potest firmiter ex principiis revelatis ut conclusio theo' lOglca. Unde de his absconditis sanctus Thomas prudens silentium ««rvant Oportet enim ut dicitur ad Rom., xn, 3: « sapere ad sobrietatem».
Dublum 5- - An Christus, ut homo, sit causa finalis essenliahx gratw; et gloruv angelorumt
I)E GKATIA CHRISTI
Respondetur affirmative cuui Salmanticensibus", disp. XVI, du bium V, paragr. 1, n. 76, ubi dicuut: «Addimus Christum inllusisse in ipsam gratiam substantialem et primam justificationem Angelorum : non quidem efflcienter physice, vel moraliter, meritorie aut redemptive, sed per modum finis et ohjecti. Quod duplici via probabi lissima declari potest28.
«Prima quidem, nam Christus inlentus est a Deo ut omnium rerum finis, ad quem Deus ordinavit omnia quse facere decreverit, ut ex professo ostendimus disp. II, dub. I, u. 4 et 26. Et modo satis sit dicere hujusmodi Dei dispositionem ex uno capite nullam habuisse repugnantiam, atque ex alio esse valde cougruam Christi Domini exeellentia;, qui sicut fuit primus prwdestinatus et exemplariter causo oninium prwdestinatorum, sic decuit quod esset finis cujus gratm quasi intermedius, in quem Deus referret omnia et cujus pedibus omnia subjiceret, ut ipsi servirent ejusque gloriam augerent " (Hebr., ii, 10; Coloss., i, 15). Unde quidquid gratise et perfectionis habuerunt, habentque angeli, omnia participant ex inliuxu Christi in genere causffi finalis.
« Secunda vero ratio est quod angeli viatores (et etiam primi parentes innocentes) habuerunt fidem de Christo (consummatore glo rias) ; sic Christns inlliixit in lidcm angelorum (et primorum parentum innocentium) per nioduni objecti».
Unde Christus est finis gratise essentialis angelorum, sed non videtur esse causa meritoria hujusce gratiae, nisi angeli eam acceperint duplici titulo, quod est opinabile, sed indemonstrabile, quia, si ita est, hoc dependet a decreto divino non satis mauifestato.
Conclusio. — Remanet igitur quod Christus est vere et proprie caput angelorum, quamvis minus perfecte quam hominum justorum, quos redemit et in quos certo influit non solum accidentalem, sed essentialeiu gratiam et gloriam. Cf. De Veritate, q. 29, a. 4, ad 5. Angelos Christus non redemit, ut omnes docent; nec probabiliter illis meruit essentialem gratiam, ut communius docent thomista?.
*• Hoe nlfirmatur etiam a pluribus aliis thomistis, sed quasi obiter. duffl in hoc insistunt et merlto Salmantlcenses, prout hoc clare apparet ex eoruai interpretatlone doctrina: sancti Thoma; de Incarnationis motivo.
Hoc magis constat ex his qua> supra diximus de motivo Incarnationia In Illam, q. 1, a. 3, expllcando responslonem ad 3um hujusce articuli. Cf. etlam ea qua; infra dlcenda sunt III», q. 24, a. 3 e 4 circa priedestinationem Chrlntl ut est exemplar et causa prajdestinationis nostra;.
Hoc supponit quod Deus uno et eodem decreto elegit omnes partes Iiujusct» mundi posslbilis. qui continet angelos et homlnes redimendos per Chrlstum : ln boc mundo posslblli Christus est finls omnium. quamvis non sit eausa merllnrln nee elliciens gratia; essentialis angelorum ; omnia enim in tall mundo el subor* dlnantur prout est homo-DeuB, seeundum illud Paull : « Oinnla eniui vckI fl sunt, vos nutem (etiam augell) vos nutem Christl, Christus nutein Dei ».
DB GRATIA CAPITIS IN CHUISTO
Chapter 29 of 101