Skip to the text

Sectio 2, art. 1: UTRUM CONVENIENS FUERIT DEUM INCARNARI

Status qusBstlonis. - Hic agitur de simplici convenientia, nondum de motivo proximo, id est: utrum Incarnatio sit non solum possibilis, sed expediat, deceat, scil. sit vere consentanea divinae sapientiaB et bonitati. In hoc sensu quseritur : utrum conveniens fuerit Deum fieri hominem, dum e contra non videtur conveniens Deum fieri leonem, quamquam forte possibile sit. Utrum vero fuerit magis conveniens Filium incarnari quam Patrem vel Spiritum Sanctum, cf. infra, q. 3, a. 8. Item utrum magis conveniens fuerit naturam humanam assumi a Verbo quam angelicam, q. 4, a. 1.

Hic status qua^stionis magis apparet ex difficultafibus initio articuli formulatis; suut quasi nodus difficultatis solvendus.

1» diffic. Ab a^terno Deus fuit absque omni carne; ergo convenientissimum est ipsum non esse carni unitum. — 2° Qua? semper sunt in infinitum distantia, inconvenienter junguntur; hoc videtur esse contra principium continuitatis, sec. quod supremum infimi ordinis attingit intimum suprerai, non vero infimum infimi attingit supremum supremi. Unde minus videretur inconvenieus si Deus uniretur personaliter supremo angelo, ut forte putavit Lucifer. — 3° Non fuit conveniens quod summus spiritus increatus assumeret corpus sicut quod assumeret malitiam ; est objectio manicbaeorum, juxta quofi materia est mala. — 4° Inconveniens est quod Deus infinitns et gubernator totius universi intra corpusculum infantis lateat. Ita Vulusianus, et multi moderni, qui tamen inconveniens non inveniunt in rantheismo, scil. in confusione natura; divinaa cum natura etiam lapidis. 1'lures rationalistse hodierni dicuut: Incarnatio esset lapsus ■OT ciihuh Absolnli Metupliysici in relativum phainomenale, seu lapsus immutabilis asternitatis in tempus mobile. Item quidam addunt : Incarnatio forte admitti poterat ab hominibus qui putabant terram esse centrura mundi, non vero ab eis qui tenent quod terra est qua*i atomus inter mille millia stellarum. Item, ut aiunt, Incarnatio non decet summse majestati Dei, imo nec misericordia?, quae magis manifestaretur per simplicem remissionem peccati sine reparatione.

Denique si diceretur conveniens est Deum incarnari, oporteret dicere etiam : ergo non incarnatio Dei fuisset inconveniens. Hoc autem est falsum, quia Deus potuisset velle se non incarnari, absque ullo inconvenienti. — Cf. alias objectiones in IV C. Gentes, c. 40.

Omnes alia? objectiones etiam modernorum facile reducuntur ad praedictas3.

Responsio tamen est: Conrveniens fuit Deum incarnari.

1° Probatur auctoritate S. Pauli et S. Damasceni ; juxta eos convenientissimum esse videtur ut per visibilia monstrentur invisibilia Dei, sic Deus creavit mundum ad manifeBtationem bonitatis snaB et perfectionum suarum. — Atqui, ut ait Damascenus, per Incarnationem monstratur simul bouitas et sapientia, et justitia et Dei omnipotentia.

Bonitas de qua loquitur Damascenus includit misericordiam, et jam Plato definiebat bonitatem divinam seipsam diffundentem : amor suprenue opulentiaj vel perfeetionis pro iufima paupertate. Et altius in Ev. Joannis, ni, 1G, dicitur : « Sic Deus dilexit mundum ut filium unigenitum suum daret». Hoc evolvitur infra.

2° Probatur ratione tlieologica ex consideratione bonitatis divinse, in qua specialiter fundatur convenientia Incarnationis, est commentarium verborum Joannis : « Sic Deus dilexit mundum ut filium unigenitum suum daret » ; in hoc summo dono liberrimo apparet praesertim bonitas Dei, quamvis etiam ejus sapientia, ejus justitia, vel ejus omnipotentia.

Argumentum ad hoc reducitur: Ad rationem boni pertinet ut se aliis communicet, bonum est diffusivum sui. (I*, q. 6, a. 2).

Atqui natura Dei est essentia bonitatis, seu plenitudo essendi. Ergo Deo convenit ut snmmo modo se communicet, quod quidem maxime fit per Incarnationem.

Major est Dionysii, explicatur a S. Thoma diversis locis. Tria continet, scil. :

bonum est sui diffusivum, primo ut finis alliciens et perficiens; secundo prout finis allicit agens ad agendum ad minus immauenter ;

et tertio agens perfectum agit ad bonilatem suam communicandam ad extra.

• Of. DM. tkM, valli.. nrt. I iiciiriinlloii, col. 148HH7R.

BX PAETE DEI

Attamen essentia boni non est actualis communicatio suiipsius, ulioquin sequeretur emanatio pantheistica ; sed in essentia boni continetnr aptitudo seu propensio ad se communicandum, id est: bonnm est aptitudinaliter suiipsius diffusivum, non necessario diffundens seipsum, et diffusio actualis est quandoque liberrima et omnino gratuita, quandoque vero necessaria, si agens sit determinatum ad unum, ut sol ad illuminandum.

Ha3C sunt explicanda, diversis locis S. Thomai. ln I" q. 5, a. 4, ad 2m ait : « Bonum dicitur diffusivum sui esse eo modo, quo finis dicitur movere» scil. alliciendo ut perfectum et perfectivum. Sic bonum habet rationem causas finalis, potiusquam causa? efficientis. — Sed ut ibid. dicitur in corp. : finis movet efficientem ad agendum. Unde S. Thomas dicit, I*-II", q. 1, a. 4, ad lm: «De ratione boni est, quod aliquid ab ipso effluat... Et quia primum bonum habet diffusionem secundum intellectum, cujus est secundum aliquam caaisam certam profluere in causata, aliquis certus modus adhibetur effluxui bonorum a primo bono, a quo omnia alia bona participant virtutem diffusivam ». Item I*, 19, a. 2 (utr. Deus velit alia a> se) et C. Gentes lib. II, c. 30, n°. 3; c. 45, n°. 1.

Sic verificatur ha>c lex : bonum est suiipsius diff usivum in toto universo, ut ostendit S. Thomas in IV C. Gentes c. XI, ad illustrandum Trinitatis mysterium. Dicit : « Quanto aliqua natuva est altior, tanto id quod ex ea emanat magis est intimum » aJiis verbis : bomtm est suiipsius diffusivum, et quo altius est, eo plenius et intimius suiipsius diffusivum est. V.g. sol illuminat et calefacit, seu ignis generat ignem, planta generat plantam, animal adultum seu perfectum generat animal sibi simile; item magnus pictor vel magnus musicus concipiunt et producunt mirabilia artis opera, magnus physicus vel astronomus invenit et formulat leges naturas, v.g. cursus astrorum ; magni magistri, nt S. Augustinus, dant discipulis suis non solum suam scientiam, sed suum spiritum ; homo virtuosus impellit alios ad virtutem, magni Apostoli, ut S. Paulus, communicant aliia animabus amorem suum erga Deum. Unde bonum est suiipsius iliffusivum, et quo altius est, eo plenius et intimius suiipsius diffusivum est. Ex hoc principio jam illustratur Trinitatis mysterium, prout Pater, generando Filinm, ei communicat non solum particiimtionem sua? naturas, sui intellectus, sui amoris, sed totam suam naturam indivisibilem, absque ulla divisione et multiplicatione, ita ut Filius Dei sit lumen de lumine, Deus de Deo, Deus verus de Deo vero. Pariter Spiritus Sanctus est verus Deus procedens ex Patre Kilioque per amorem utriusque.

Difficultas tamen est; hoc principium: « bonum est suiipsius ■•oinraiiuicativum » aut nimis probat, aut non satis. Nimis quidem, t«i infcrtur necessitas moralis et a fortiori physica Incarnationis. Non xatis autem, si decretum Incarnationis est liberrimum, quia tuno lucarnatio non videtur inagis couveniens quam non-Incarnatio.

UE CONVENIENTIA INCARNATIONIS

Sic de facto fuerunt excessus ex utraque parte. Quidam pantheistae, ut Neoplatonici, in eorum emanatismo exaggeraverunt hoc principium dicendo : Bonum est essentialiter et actualiter suiipsius diffusivum et etiam diffundens in actu. Deus autem est summum bonum ; ergo est essentialiter et actualiter se diffundens ad extra per necessariam emanationem. Hoc est contra dogma creationis liberae, explicite definitum, v.g. ,in C. Vat. (Denz. 1783) sub his verbis : « Deus liberrimo consilio suo condidit creaturas » et non ab aiterno.

Item erraverunt optimista? ahsoluti ut Leibnitz et Malebranche4.

Dnde principium: bonum est suiipsius diffusivum sic intelligi debet, ut jam notavimus cum thomistis : essentia boni non est actua- Us communicatio suiipsius, sed iu esseutia boni continetur a>ptitudo et propensio ad se communicandum, id est bonum est aptitudinaliter suiipsius diffusivum, primo ut finis, consequenter per efficientiam ; diffusio autem actualis quandoque est necessaria, si ageus est determiuatum ad unum, ut sol ad illuminandum, quandoque est liberrima et omnino gratuita cf. P, 19, a. 3 quia Deus ad agendum ad extra uou est determinatus ad uuum; est jam infinite bonus et beatus in seipso et ejus perfectio non augetur per bonum creatum ; non est plus entis, quam antea.

Ita liberrima est creatio, et etiam Incaruatio. Et confirmatur libertas Oreatiouis et Incarnationis per revelationem mysterii Triuitatis, nam etiamsi non esset creatio, nec Incarnatio, verificaretur principium de diffusioue boni in processionibus divinis ad intra.

Sic sufflcienter explieatur major nostra: bonum est suiipsius diffusivum.

Minor autem est: natura Dei est essentia bonitatis. Est enim ipsum esse subsistens et igitur ipsa plenitudo essendi, id est bonum per essentiam, supremum et infinitum, ut supra ostensum est q. 6, a. 1, et 2.

Ergo Deo conveuit ut summo modo se communicet, quod quidem maxime fit per Incarnationem. Nam per eam communicat non solum participationem entis, ut in creatione lapidum, non solum participationem vitse, ut in creatione plantarum et animalium, non solum participatiouem vitae intellectualis, moralis, justitiae, sanctitatis, u in creatione Adae, primi hominis ; sed semetipsum communicat in persona; scil. sec. verba Aug. citata a S. Thoma «naturam humanam sic sibi conjungit, ut una persona fiat ex tribus, Verbo, anima et carne». Unde manifestum est quod convenieus fuit Deum incarnari.

Eodem principio « bonum est suiipsius diffusivum » illustratur mysterium Redemptionis, sacrificium crucis, et institutio Eucharistise.

  • Dlxerunt: aec. nece.snitntem non phy.slenrn sed inoralem Deus debult creiire, et creare inun<liiin optliniun Inter ikimsIIiIIoh, ciiJun culmcn est Incnrnntlo slc morullter ncccssiii ln. IIoc i;»l contrn Knitiiltulein IuiJuhco ninxlml donl.

BX 1'ARTIS UEl

Remanet tamen alia difticultas ; hoc argumentum non satis prohat, scil. 8i vi principii « bonum est suiipsius diffusivum » Incaruatio nequidem moraliter est necessaria, sed Uberrima et gratuita, tunc Deum incarnari non est magis conveniens quam Deum non incarnari, est quid indifferens, seu neutrum. Et igitur, ut aiunt noininales, theologia invanum loquitur de convenientia niysteriorum quse libere adimpleta sunt.

Respondetur : (Billuart, loc. cit.) Incarnatio fuit conveniens, non ut quid necessarium, sed ut quid liberum; sicut dicitur : hoc electionia motivum est conveniens, non ad necessitandam voluntatem, sed conveniens est ut hoc libere cligatur, absque necessitate. Ita conveniens est servare virginitatem, non est tamen inconveniens uti matrimonio, quia utrumque est liberum. — Et Incarnatio ita est conveniens, ut non-incarnatio non fuisset inconyeniens. Et ut ait Cajetanus in nostrum art. n. 6, melius quam in Iam^ q, 19^ a. 3: «Communicare se aliis importat novam perfectionem, non in Deo communicante , sed in eo cui communicatur».

Unde theoiogia speculativa non invanum loquitur de hac conveuientia, ut dixerunt plures nominales et quidam alii qui scribunt: lucarnatio dicitur conveniens quia facta est, sed Deum non incar uari fuisset similiter et aequaliter conveniens, si Deus voluisset. Ergo argumenta convenientise sunt sine fundamento.

Hoc esset verum si non convenientius esset eligere Incarnatio nem quam non-Incarnationem, sicut pro S. Thoma P, 23, a. 5, ad 3m, non est convenientius quod Deus eligat Petrum ante praavisa merita IM.tiusquam Judam; hoc enim «ex simplici divina voluntate dependet, sicut ex simplici voluntate artificis dependet quod ille lapis est in ista parte parietis et ille in alia : quamvis ratio artis habeat quod aliqui lapides sint in hac et aliqui sint in illa». Electio pr«destinatorum dependet a mero beneplacito divino quod est culmen libertatis divina?.

In nostro casu est quaidam ratio artis divinae seu providentia? quod sit Incarnatio, potiusquam non-Incarnatio cf. a. 2, sicut quod sit creatio potiusquam non creatio, sicut quod virginitas Deo 1 on.secrata sit quid melius matrimonio. Sed haec ratio convenientiaa nequidem moraliter necessitat voluntatem divinam, quai est indel»ndens ab omni bono creato, prout ab aiterno jam possidet bonum iulinitum et non indiget ulia creatura. Est igitur ratio convenientiae uon necessitans, sed ad sapienter eligendum.

Diffio..- Deus adhuc niagis se communicasset, si sibi univisset oinnes na.turas creatas.

Respondetur: Hoc non est absolute impossibile, et hoc non fuis ■ 1 pantheismus, quia hoc fuisset eine confusione naturae creatss CUm inrreata; sed tunc omnes homines et angeli fuissent impeccabilea, ut Christus. Et conveniens est quod Verbum uniatur natura; iHiinaiup, quae est microcosmos, compendium universi, prout in ea luvciiiuntur corporeitas, vita vegetativa, sensitiva et intellectiva. 1 iKimoiiii.UflRANOn • oe ChrUto Bali/Qtori,

Imo perfectius est quod Verbum uniatur tantum naturas huma rue Ghristi, et non aliis ; quia universus orbis exigit subordinationem entium, et conveniens est quod natura creata personaliter unita Verbo sit in summo creationis, ut causa efflciens et finalis eorum qua infra ipsam sunt, sec. illud Pauli : « Omnia enim vestra sunt. vos autem Cbristi, Christus autem Dei» (I Cor., Hi, 23).

Medina circa prjesent. articul. quasrit an lieri possit aliquid excellentius humanitate Christi? Respondet: utique quid excellentius humanitate Christi, non vero quid excellentius Christo.

1° Deus non potuit facere aliquid taelius Christo Domino, nam Christus est verus Deus.

2° Deus non potuit elevare naturam bumanam ad melius, quam ad unionem hypostaticam.

3° Deus potuit facere aliquid excellentius humanitate Christi, ut angelos perfectiores ; imo, ut dicemus, de potentia absoluta potuisset dare animse Christi lumen glorias altioris gradus, seu magis intensum, quia non potest concipi supremus gradus possibilis luminis glorise creati ; nam quolibet a se producto Deus potest producere adhuc perfectius. Ita non potest concipi motus omnium velocissimus, quo velocior dari non possit; nam veJocissimus omnium perveniret ad terminum ad quem antequam exiret a termino a quo, et non esset amplius motus. sed quid immobile.

Cf. I», q. 25, a. 6, ad lm : « Qualibet re a se facta, Deus potest facere meliorem)). Dnde non datur supremum possibile, in hoc sensu non datur supremus angelus creabilis, sed nihil altius esse potest quam unio liypostatica alicujus natnra; creatae cum aliqua persona divina.

Eteec est responsio ad optimismum absolutum Leibnitzii et Malebranchii.

Confirmatio : ex solutione objectionum articuli.

Ad lm- - «Deus per Inoaornationem non immutatus est... sed novo modo se creaturas univit, vel potius eam sibi». Dicit «yel potius eam sibi » quia relatio realis unionis est humanitatis Christi ad Verbum, non Verbi ad humanitatem assumptam. — Et conveniens fuit pro humanitate Christi sic assumi.

Ad 2™. - « Hoc f uit conveniens carni humana, non sec. conditionem suae naturai infim», sed sec. infinitam excellentiam bonitatis Dei, ut sibi eam uniret pro salute humana».

Hajc distinctio optima valet etiam pro convenientia elevationis naturae nostra> ad ordinem gratia?, ad solvendam hanc objectionem quas est sec. mentem Baii :

Summa convenientia debet esse absoluta et opponitur gra- tuitati.

Atqui visio beatifiea est nobis summe conveniens, lta ut e]U8 privatio sit summa miseria.

Nrgo visio beatifica abnolute eonvenit noBtras natura;, et noa; est grntuita.

HX I'AHTB L.El

Itesp. sec. dist. datam in nostro art. Distinguo maj. : Summa i nnvenientia sec. conditionem nostrae naturaj, c. — sec. infinitam (^x(«;Jlentiam bonitatis divinaj, n. — et contradist. min.

Ad 3'". ■ Deo conveniens esse potuit assumere carnem non vero malitiam, quia caro est ab ipso Deo auctore natnrse et ordinatur ad honnm, non vero malitia.

Ad J/m. ■ H. Augustinus respoudet ad Volusianum, Deus per Incainationem in Bethlehem non amisit gubernationem mundi, sicut non amisit uaturam suam divinam, sed sibi univit bumanam. « Unde (in parvulo Jesu) magnitudo virtutis divinw nullas in angusto sentit angustias ». Immensitas Dei non est spatialis, quantitativa, sed est magnitudo virtutis, portans seu conservans omnia in esse. — Si aliqua vox humana emissa in aliquo puncto spatii audiri potest a multis etiam valde remotis, et suo sensu moraliter commovere potest universum orbem, quare Verbum Dei, in corpusculo pueii Jesu prsesens, non posset adhuc omnia creata conservare in esse et gubernare. — Cf. Monsabre, 34e conf.

Quid denique dicendum est ad objectignem modernorum dicentium : Incarnatio forte admitti posset si terra esset centrum mundi, sed non est, est astrum inter inille millia etiam majora qua; sunt in caelum, scil. inter stellas et nebulosas.

Responderi potest: 1° Sicut ad Salvatorem mittendum non erat a priori ratio eligendi populum judwum potiusquam alium, aut, inter mulieres hujusce populi, eligendi Mariam ut Domini matrem |K)tiusquam aliam, aut, inter justos hujusce populi, non erat ratio a priori eligeudi Joseph ut patrem putativum Domini, ita non erat ratio a priori eligere terram, potiusquani aliud astrum forte habitabile, ut Syrium.

2° Neseimus an alia astra etiam si sint quasdam liabitalia, liabitentnr,

De hac re sunt solum hypotheses sive in ordine seientiae positivas, sive in ordine theologico. Et igitur non propter conjecturas icjiciendum est circa Incarnationem testimonium Christi, apostolorum, tot maalyrum, Ecclesia; catholicae, testimonium quidem con- Qrmatum miraculis et mirabili vita Ecclesiae, in omnibus bonis morulibus et spiritualibus fecundse.

Si sunt homines in quibusdam aliis astris, Deus non judicavit (i|iportunum hoc nobis revelare ; quidam dicunt: forsitan si existunt, ini sunt in statu natura; purae, aut apud ipsos non fuit peccatum (n igiuale, aut si est, forte regenerantur alio modo quam per Incar- DatiOneni. Hasc omnia non intrinsece repugnant. — Utrum liaec conciliari possint cum Jibero Incarnationis decreto relativo ad humanum |Onne? Difficile est respondere. Nam Revelatio loquitur de genere i Lano ut est in terra.

Quidquid sit de istis liypothesibus gratuitis, Christus ut Verbum Dei incarnatmn est culmeu totius creationis, et, sicut est caput angalornm, saltein quoad gratiam accidentalem. ita posset esse per 1'ttNpectum ad hominefi qui in astris viverent. De his (imnibus rebus

DE CONVENIENTIA INCAKNATIONIS et de multis aliis nihil scimus, et uou iu eis immoraudum est. — Quidam videntur ajstimare quod in aliis astris forte sunt aniraalia rationalia alterius speciei, quam homines. Hoc autem videtur falsum, nam animal rationale videtur esse non genus, sed species atoma, sec. principium continuitas; supremum iulimi (v.g. vitae sensitivse) attingit infimum supremi (scil. vita? intellectivae) ; unde haec conjunctio summae vitae sensitivae et iutiime vitae intellectivae non datur nisi in una specie, et non suscipit magis et minus.

TJltimum notandum est: etiamsi terra esset centrum mathema ticum mundi non esset ratio cur eligeretur a Deo ad incarnationem. Sic Christus natus est non Jerosolyma) sed in Bethlehem. Ita Au gustinus erat maximus theologus temporis sui et tamen venit in mundum et docuit non Komaj, quae erat centrum terrae, sed in Africa; fuit solum Oipponensis episcopus.

Situs mathematicus est quid minoris momenti per respectum ad mysterium supernaturale, quod infinite superat ordinem spatii.

Hoc sufficiunt qnoad convenientiam Incarnationis.

Akt. II. UTRUM FUERIT NECESSARIUM AD REPARATIONEM

CENERIS HUMANI, VERBUM INCARNARI

Status quaestionis. L° Supponitur quod Incarnatio non fuit absolute necessaria, ut contendit. Wicleffus, eo falso principio innixus quod « omnia de necessitate absoluta eveniunt» (Denz., 607). Nec etiam data creatione, Incarnatio fuit necessaria, quidquid in contrarium dixerunt optimista; absoluti, Leibniz et Mallebranche ; licet enim gloria accidentalis et exterua Dei per Incarnationem augeatur, Deus tamen sibi sufficientissimus, hac accidentali gloria minime indiget.

2° Supponitur quod post peccatum originale Deus potuisset nou velle reparare humanitatem, in hoc non fuisset injustitia, ut ait Aug. «de Natura et Gratia» n. 5. Ideoque debemus gratias Deo agere, prout misericorditer voluit humanum genus liberare a peccato.

Imo de facto Deus non reparavit angelos lapsos; et majus bo num propter quod permisit eorum culpam debet esse manifestatio Justitisa infinita;. Sed pro S. Th. est magna convenientia quod reparetur humanum genus, cujus culpa non est de se irreparabilis, dum, pro illo, peccatum damionis in plena luce commissum est de se irreparabile, sicut pro homine peccatum imprenitentia; finalis. Cf. supra I", q. 64, a. 2: « Ideo consuevit dici, quod liberum arbitrium hominis est flexibile ad oppositum et ante electionem et post. Liberum arbitrium angeli est flexibile ad utrumque oppositum ante eleetionem, sed non post», quia angelus statim uuo intuitu videt quidquid con siderandum est ante electionem et postea nihil novum addiscit.

Sed suppoBito quod Deus velit reparare huniiimiiu geniiH, prout est repnrationiH ra|wix, ponitur quiUKtio nonl.ii urticiili.

AD KEPAHATIONEM GENERIS IJUMANl

Necessarium ad finem dicitur:

U) simplicitcr: siue quo finis haberi nequit v.g. cibus ad cob- Kervationem vitae.

b) 8ec. quid; ut medium convenientius v.g. equus ad iter.

S. Anselmus in suo tractatu « Cur Deus homo» 1. 1, c. 4, nonnullis visus est necessitatem Inearnatiouis absolutam docuisse post lapsum generis humani; sed eum benigne explicant S. Bonaventura et Scotus: imo ipse seipsum lib. II, c. 5 et 17. — Tournely tenet Incarnationem esse simpliciter neeessariani post lapsum generis humani si Deus vult humanitatem a peccato liberare.

Communiter e contra Theologi tenent Incarnationem non esse simpliciter necessariam etiani post lapsum geueris humani et suppo- Bito quod Deus voluerit bumauitatem liberare a peccato, quia erant aln modi hberationis, sed eara esse tantum sec. quid necessariam. Haic communis theologorum conclusio pro Suarezio non potest ne gan sine temeritate, ita Lugo; imo Valeutia dicit quod est certis sima, scil. ut conclusio theologica communiter admissa a theologis et multis testimoniis Patrura roborata5.

S. Th. qui hanc conclusionem firmiter tenet, initio ponit diffi- ' uJtatem, contra necessitatem etiam sec. quid Incarnationis.

Tnearnatio nequidem scc. quid videtur uecessaria : 1° quia ad reparandum genus humanum. Verbum non incarnatum potest facere quidquid facit Verbum incarnatum ; ex hoc sequitur quod Incarnatio uon est simphciter necessaria ; 2" quia Deus non debet exigere ab liomine satisfactionem majoi em quam ea quae ab homine dari potest • i quia mehus est quod non sit Incarnatio, quia homines eo magis ueum reverentur, quo eum cousiderant super omnia elevatum et a nensibus remotum; et Deus assumendo carnem, suam majestatem miuiiere videtur.

Responsio: tamen est:

1° Incarnatio non fuit quidem simpliciter necessaria ad reparationem generis humani;

2° Sed fuit sec. quid necessaria, ecil. ut quid melius et convenientius.

I» Pabs. A) probatur auctoritate plurium Patrum. Imo Bihuai-t, loc cit., tenet quod hoc unanimiter docetur a Patribus, ac citat Athanasium, Greg. Nazianz., Theodoretum, Cyrih. Alexan., Greg. Magn., Damascen. — Item Augustinum, 1. XIII de Trinit., cap. 10 H in lib. de Agone cliristiano, c. XI, ubi dicit : « Sunt stulti qui di- OUnl : non potest aliter sapientia Dei homines liberare, nisi susciperet hominem et nasceretur de femina, et a peccatoribus omnia iha |iuteretur. Quibus dicimns : Poterat omnino. sed si aliter faceret, ■linlliter vestrae stultitia; displiceret ».

B) probatur ratione Lsec prinia pars thesis dum dicit S. Tli., (paragr. 1) : « Deus euim per suam omuipotentiam virtutem poterat humanam naturam multis aliis modis reparare». — Quomodo?

— Vel condonando injuriam sibi per peccatum illatam. Tournely negat hoc esse possibile de potentia ordinata, quia non servaretur justitia, si nou esset pcena,

Respondetur ex 111", q. 46, a. 2, ad 3: Supremus judex et legislator potest hoc facere, quia supra alios judices pnerogativam habet dare reis veuiam etiam absque reparatioue, sicut quandoque reges gratiam seu misericordiam faciunt damnatis ad mortem.

Vel Deus poterat acceptare aliqualem hominis satisfactionem, vel quomodo sibi placuisset ; nam in his nulla involvitur contradictio, et Deus est liberrimus respectu operum ad extra.

Imo, ut diximus in statu quaistionis, Deus poterat non velle raparare humanitatem, quamvis sit maxime convenieus eam reparare.

II* Pars thesi6, scil. Incarnatio fuit ad rcparationem generis humani sec. quid neccssaria, ut quid meiius, sic probatur.

Ita Aug. de Trinitate lib, XIII tenet Incarnatiouem fuisse qnifl convenientius omnibus aliis modis ad reparandum humauus genus.

S. Th. dat pulchram ratiouem theologicam, quse manifestat Incarnationi8 conveuientiam ex p&rte honiiuis, sicut in art. 1° manifestata est ex parte ipsius Dei, summi Boui summo modo suiipsius diffusivi. Ratio hajc ad hoc reducitur

— Id melius est ad reparationem generis humaui. per quod homo melius ac facilius promovetur ad bonum et recedit a malo.

— Atqui hoc utrumque obtinet per Incaruationem.

— Ergo. Major patet.

Minor probatur quoad promotionem ad bonum, per considerationem virtutum theologicarum, qua sunt altiores omnibus, nam re.spiciunt immediate Deum finem ultimum ad quem converti debet peccator.

Per Incarnationem emm magis certificatur Fides, ex hoc ipsq quod ipsi Deo toquenti credit:

Motivum formale enini fidei est Auctoritas Dei revelantis, sed Deus altissimus remanet absconditus etiamsi loquatur per prophetas, quorum prsedicatio miraculis confirmatur. Quanto magis certificatur fides, si Deus ipse veniat ad nos et etiam sensibiliter loquatur ad nos, non sicut scriba?, sed tanquam auctoritatem habens, dicendo : Joan., vi, 47 « Amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam seternam».

Boc argumentum videtnr paradoxale, pro illis qui dicunt, ut protestantes liberales: ChrietiantBmua 68l altissima religionis forma, dummodo dogma de ilivi ni t n i •• nu-isti eliininetur. Efoc dicuut se- CUndnm ipirttum riitioiiiillnmi, qul vull omnia judicar.' sp.uiulnm rationii meneurom, ei '""> iectraduni i >••» iptaltum.

AD keparationem generis humani 39

E contrario si res consideramus secundum spiritum fidei, hoc argumentum convenientissimum et simul altissimum apparet, et non inventum est ab Augustino, hic citato, sed habetur jam in ipsa prsedicatione Christi et Apostolorum.

Apud Joann., vm, 18: «Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater». Nuilus propheta dixit similia verba, solus Christus potest hoc dicere, quia ille solus, ut ipse dixit, «est Vcritas et Vita». Ipse est ipsa Veritas prima, quse testimouium perhibet de seipsa, et sic est motivum tormale fidei, scil. auctoritas Dei actualiter revelantis, quseque sensibiliter miraculis confirmatur.

Item apud Joan., xvu, 8: « Verba qua? dedisti mihi, Pater, dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et credi derunt quia tu me misisti». Unde legitur apud Joan., iv, 41 : « Samaritani mulieri dicebaut : Quia jam non propter tuam loquelam credimus, ipse enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi ».

Item in prologo Joannis, i, 10, evangelista dicit: «De plenitudine ejus omnes nos accepimus... Deum nemo vidit unquam, unigeuitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit ».

Pariter I Joan., i, 12: « Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod jierspeximus et manus nostra* contrectaverunt de Verbo vitae, et vita manifestata est, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitiim seternam, quse erat apud Patrem et apparuit nobis; quod vidimus et audivimus annuutiamus vobis». Id est: potestis credere, quia id quod annuutiamus vobis, audivimus ab ipso Deo inoaraato, quem sensibiliter vidimus oculis nostris, quem perspeximus et manus nostra? contrectaverunt.

Item S. Paulus ad Hebreos, i, 1 : « Multifariam, multisque modis olim Deus loqueus patribus iu prophetis, novissime diebus istis looutus est nobis in Filio, quem constituit heredem uuiversorum, per quem fecit et saacula». Pariter ibid., n, 2: « Si enim per Angelos dictus est sermo, factus est firmus..., quomodo nos effugiemus... quse (enarrata sunt) per Dominum..., contestante Deo signis et portentis ». Id est Christus est altior testis quam angeli.

Sic iliustratur argumentum S. Thoma? dicentis : per Incarnationem magis certificatur fides ex hoc quod ipsi Deo loqaenti (id est etiam sensibiliter loquenti) credit, sec. iliud Aug. « Ut homo fidentius ambularet ad veritatem, ipsa Veritas, Dei Filius, homine ^s- Hiimpto, constituit ac fundavit lidem ».

Certo non vidimus in via ipsam divinitatem Christi per oculoa OOvpoda nec per oculos mentis, sed Jesus cum tauta auctoritate loquitur dicens: « Ego sum qui testimonium de meipso» se aequalem la. iens Deo, ut homo bonaj voluntatis dubitare nequeat ipsum esse rere Deum vivum nobis loquentem. Dico: « ut homo bonae voluntatis nalutaris»' in sensu evaugelico, id est: nou resistens revelationi, uec limpiratioui interna? data? ad credendum.

(juando Christus dicit : « Venite ad me omnes qui laboratis et • uirniti cstis, et ego refwiam vos... Qui amat patrcm et matrem plus

UE CONVBSIENTIA INCAKNATIONJS quam me, non est me dignus», quando sic loquitur, honfines bonae voluntatis qui gratiae (idei non resi6tunt, non dubitant cpiod ille est plus quam purus homo, plus quam propbeta (quia nu^lus propheta talia verba dixit), quod ille est ipsa Veritas prima quae loquitur nobis. Et praecise haec est tanta auctoritas quae videtor intolerabili» pharisseis, qui propterea se avertunt ab illo.

Id est : id quod est summa lux in via pro hominibus bonae voluntatis, fit obscuritas pro aliis; id est: id quod maxime confirmat fidem hominum bonae voluntatis, fit scandalum pro aliis, sec. illud Simeonis apud Luc, n, 34 : «Ecee positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur ». Propterea dixit Christus ipse apud Matth., xi, 6: «Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me». — Argumentum nostrum sic vertitur in objectionem olim pro adversariis Domini, et nunc etiam pro rationalistis, qui, ut aiunt, Christianismum admitterent si non esset dogma divinitatis Christi, scil. Christianismum admitterent, si non esset amplius Christianismus, sed solum altior forma evolutionis religionis naturalis. Sic lux suprema vertitur pro illis in obscuritatem ; sed lux ista per se illuminat, et non nisi per accidens obcaecat, id est propter malam dispositionem audientis ; ut aiebat Aug. : « oculis segris odiosa lux, quaa puris est amabilis».

Sic reuiauet firmissimum hoc argumentum, scil. « per Incarnationem magis certificatur fides, ex hoc ipso quod ipsi Deo (etiam sensibiliter) loquenti creditn. Ipsum motivum formale fidei quasi sensibile redditur, in summa auctoritate Christi loquentis. Unde legitur apud Joan., vn, 46: ipsi ministri pharisaeorum timuerunt mittere manus super eum et responderuut ad pontifices: «Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo » ; id est nunquam quoad altissima dicta et quoad modum altissimum et divinum loquendi; nam in ipso accentu et modo loquendi Christi quid divinum quasi sensibiliter manifestabatur.

« Secundo, ait S. Thomas. per lncarnationem maxime erigitur Spes». Quare? quia spes est virtus.theoiogica quee expectat bonum supremum, futurum, possibile quidem, sed arduum; et motivum ejus formale est ipse Deus auxilians, qui auxilium suum promisit ad servanda ejus mandata semper possibilia, et ad perveniendum ad salutem.

Unde Bpes est confidentia in Deo, et augetur haec confidentia prout Deus non solum auxilium pi-omittit, sed jam confert, et manifestat etiam sensibiliter benevolentiam suam. sic contidimus prsesertim in amicis, ex vera et profunda dilectioue auxiliantibus.

Per Incarnatiouem autem nobis datur non solum auxilium Dei, id est non solum grutia, sed Auctor gratia-, qui remanet prassens in Eueharistia. Ex bor innxime crigitnr spi-H. IIoc est id quod dicit Auguntiuuii in loeo u S, Tli. citnto.

Al) REPARATIONEM GENEUIS HUMANI

Sic maxime erigitur spes ex hoc quod Christus plus quam propheta ait: « Venite ad me otnnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos». Ego auxilians, ego salutis auctor. — Item dum dicit paralytico antequam sanet eum : « Dimissa stint tibi peccata tua», id est sanata est anima tua, dum postulabas solum sanationem corporis tui. — Item S. Paulus aiquivalenter hoc argumentum formu labat scribens ad Col., i, 26: « Mysterium quod absconditum fuit a sajculis, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus notas facere divitias glorke sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloricc». Item I Tim., i, 1: «Christus spes nostra», nam Christus est ipse est, ut Deus, simul objectum quod speramus, et motivum pi'opter quod speramus, est enim ipse Deus auxiliator et auxilians.

Prsesertim citandus hic textus S. Pauli ad Rom., vui, 31: « Si Deus pro nobis, quis contra nosf Qui enim proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cnm illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei?... Quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo et qui resurrexit, qui est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis. Quis ergo nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames..., an persecutio, an gladius. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos». Scil. in his omnibns snperamus propter efficacitatem auxilii ejus qui dilexit nos ; et secundum S. Augustinum et S. Thomam auxilium istud est ex se efficax, et non ex prasvisione consensus nostri. Motivum formale spei non est conatus hominis cooperantis auxilio divino ; sed est Deus auxilians, qui per Incarnationem nobiscum est et remanet praesens in Eucharistia. Sic maxime roboratur nostra in Deo confidentia.

« Tertio, inquit S. Th., per lncarnationem maxime excitatur caritas» sec. illud Augustini hic citati : «Quee major est causa adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis ». lit postea subdit Augustiuus : « Si amare pigebat, saltem redamare non pigeat».

Per caritatem enim debemus diligere plus quam nos ipsos Deum ttt amicum, formaliter propter bonitatem suam. infinite altiorem omnibns beneficiis ejus, id est debemus velle efficaciter adimpletionem Miluntatis SU83, ut regnet vere et profunde in animabus et glorificetur in ajternum, sec. illud Ps. 113: « Non nobis, Domine, non nobis, ed nomini tuo da gloriam». Haec est definitio caritatis quae superat ipem sicut amor benevolentias superat amorem concupiscentiae, quantttmvis hic sit rectus et ordinatus ; per spem desidero Deum mihi, Onaliter quidem propter Deum, sed per caritatem diligo efficaciter Dttum amicum meum, plus quam me et volo omnia bona quae ei conyntiiant. Sub isto ultissimo caritatis aspectu, plus quam secundum nnuniderationem spei, tnysaltUT p(Ut etiam iu piwilcstiiiationis my-

DE CONVENIBNTIA INCARNATIONIS sterio, non obstante magna ejus obscuritate. Per caritateiu/enim plus quam nie diligo Deum et in conimnni quidquid Deus ab/ajterno decreverit ad manifestationem bonitatis suse. Sic Deus ijffinite bonus praecontinens eminenter omnem bonitatem, est quasi after ego, et in aliquo sensu plus ego quam ego, nam quidquid boniftitis est in me praeexistit multo eminentius in eo. Haec est vera mystica, quae est certo in via normali ad sanctitatem.

Haec autem divina bonitas quae est objectum formale caritatis, praesertim manifestatur per summum actum amoris quo Deus nobis dedit Fiiium suum unigenitum. Jo., ni, 16. Haec est veritas fundamentalis cliristianismi, quia bic amor est fons ipsius Incarnationis doni.

Cf. Joan., xv, 9 : « Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea». Ibid., xv, 13: «Majorem bac dilectiouem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis». — I Joan., iv, 9 : « In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere». — I Joan., iv, 19: « Nos ergo diligamus Deum, quia Deus prior dilexit nos».

Item Rom., v, 8: «Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est». — Tit., n, 11: « Apparuit enim gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus bominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria... pie vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et adventum glorite magni Dei et salvatoris nostri Jesu Christi». — Item Tit., u, 4.

Sic haec tria argumenta S. Tbomae non solum geuerant conclusionem theologicam certam, sed ad ipsam fidem pertinent, et sunt altum contemplationis objectum. Sic apparet etiam quod basc contemplatio quae procedit a fide douis illustrata est in via normali ad sanctitatem.

Quarto Incarnatio Verbi nobis praebet exemplum in otnnibus virtutibus dum Diogenes et plures alii dixerunt quod in vanum quaeritur virtutum exemplar. Solus Christus dicere potuit suis adversariis: «Quis ex vobis arguet me de peccato». Sic sanctitas consistit in imitatione Cliristi.

Quinto - lncarnatio tnaxime conveniens est ad removendum nos a tnalo:

1° Quia homo per Incarnationem instruitur ut contemnat d<u.monem victum a. Christo etlam ut est liomo, ut dicitur in legeuda S. Cbristopliori.

2° Innotvxcit dignitas humatur natunr, n« eain inquinemiis [ civmlo.

Al> ItEPARATIONBM GENERIS HUMANl

3° Ptxesumptio tollitur per hoc quod gratia Dei, nullis praecedentibus meritis in homine, Christo Salvatori commendatiir seu ab ipso confertur, ita ut Paulus dicat «Gratia Dei sum id quod sum», et peccator qui omnia crimina commisit potest ad pcenitentiani venire, confidendo in iniinitis Christi meritis.

4° Superbia per humiliationes Passionis redarguitur et sanatur.

5° Eomo a servitute diaboli et peccati Hberatur, etc. Et ut dicitur ad 3UJ", Deus assumendo oarnem, suam majestatem nou minuit et magis nos ad eum cognoscendum attraxit.

Ergo Incarnatio est convenientior modus liberationis generis liumani, a peccato. Potuisset tameu Deus absque inconvenienti non incarnari, hoc erat liberum, imo liberrimum, et douum Incarnationis est omnino gratuitum.

Unde dicendum est : convenientius quidem fuit Deum inoarnari, sed non fuisset inconveniens si incaruatus non fuisset; pariter convenientius fuit Deum creare, et elevare hominem ad ordinem gratiaj, sed oppositum non fuisset inconveniens. Ita in humanis virginitas est perfectior matrimonio, sed matrimonium non est quid inconveniens. Datur libera optio inter utrumque.

Kestat difflcultas exposita in 2a objectione articuli, scil. uon videtur conveniens quod Deus exigat satisfactiouem majorem quam ea quae potest ab homine dari :

Respondet summatim S. Th. ad 2U1". Hoc non esset quidem conveniens, si Deus non daret Filium suum ut redemptorem ad hanc satisfactionem majorem praebendam. Sed Deus Filium suum dedit. Occasione hujusce difficultatis pouuntur quaedam dubia examinanda per modum complementi hujusce articuli.

Dubium I. - Utrum ad condignam satisfactionem pro peccato necessaria fuerit Incarnatio.

Hanc quaestionem S. Th. examinat in resp. ad 2m.

Status qusestionis- — Satisfactio est recompensatio seu redditio voluntaria alicujus debiti.

( Derfecba f ex Pai te foi'mse justitiae : s. rigorosa Katisfactio ) ^ ( ex parte materiae : s. condigna

( imperfecta etiam ex parte materiae : s. congrua

S. Thomas distinguit duplicein satisfactiotiem :

/• est perfecte sufficiens; quia est candigna- per quamdani ada:- 'liKitionem ad recompensationem culpae eommissa;; v.g. si aliquis, debens restituere centum libellas, eas omnes restituit, tunc est sati- ■fftctio perfecla ex jiarte materim; et addendum est, ut sit perfecta

• i' x: parte formii: suu modi justitkr oportet quod id qnod resti- tUltur, sit ex bonis propiiis, QeC ftlio titnlo debitis, nec sub domiiiio

44 DB CONVENIENTIA INCARNATIONIS creditoris contentis, et quod creditor teneatur illam satisfactionem acceptare.

Satisfactio perfecta ex parte materiw tantum dicitur condigna; Satisfactio perfecta ex parte formas dicitnr rigorosa seu ex toto rigore justitiaa.

2* satisjactio imperfecta etiam ex parte materiw, seu non condigna, ea est quse aestimatur sufficiens secundum acceptationem ejus qui est ea contentus. V.g. si aliquis debens restituere centum libellas, restituit octoginta et creditor est contentus, saepe dicitur congrua.

Hac divisione posita, sunt tres conclusiones certae:

I» : Bomo pvrus potest dare pro peceato satisfactionem imperfectam ex parte materiw.

Haac conclusio asquivalenter exprimitur a S. Th. in fine resp. ad 2"™. — Dicitur homo purus non per exclusionem gratise, sed per exclusionem divinitatis. Sic justus potest satisfacere imperfecte pro peccato mortali suo, vel alieno, satisfactione quam Deus acceptare potest, si vult et quam acceptare potuisset, si noluisset per Incarnationem liberare homines a peccato.

Sic etiam nunc satisfactiones nostrae pro peccatis propriis, vel pro peccatis alienis ut in vita reparatrice, sunt imperfecta? etiam ex parte materiae.

Unde S. Th. dicit in fine resp. ad 2"m : « Omnis puri hominis satisfactio efficaciam habet a satisfactione Cbristi», etiam satisfactio B. M. V., ideoque non dicitur coredemptrix nisi secundum subordinationem Christo, quasi subredemptrix.

Unde communiter docetur, et hoc sancitum est a Pio X : « Ea quae Christus meruit nobis de condigno, B. M. V. meruit nobis de congruo» (Denz., 3034; Encycl. «Ad diem illum», 2 febr. 1904). Unde B. M. V. meruit nobis gratiam salutis non de condigno, sed de congruo; et pariter satisfecit pro nobis non de condigno, sed de congruo. Cf. Benedictum XV, Epistola 22 Mart. 1918 : « Ut dici merito queat ipsam cum Christo humanum genus redemisse» (Denz., ibid.), id est: B. M. V. sub Christo, cum ipso, et per ipsum satisfecit non de condigno, sed de congruo, seu satisfactione imperfecta, quae non esset ex se sola (sine satisfactione Christi) perfecte sufficiens.

II* conclusio certa: Bomo purus non potest Deo pro peccato proprio nec pro alieno offerre satisfactionem rigorosam, seu sec. totum rigorem justitise, quia nihil potest exhibere Deo sive naturale sive supernaturaie quod non sit a Deo creditore collatum et quod Deus teneatur acceptare. Ita concil. Coloniense 1860 a S. Sede approbatum : « Nullus nisi Homo-Deus poterat satisfacere in rigore justitise ».

III* conclusio certa: Bomo purus non potuit Deo satisfacere de condigno pro peccato mortali suo vel alieno; et ad hujusmodi reparationem condignam ncvcssariu fuit hnamatio.

Hcec couclusio communiter adniiaMa a Tbeologin iuvenitur initio rmponsionis nil L"1»' H datnr n S. Tli. ul certu. Attameu quidam

AD UEPARATIONEM GENBRIS HDMANI theologi, cum Scoto et Durando, admiseruut quod quasdam creatura, gradu altissimo gratije ornata, ut B. M. V. posset satisfacere adaaquate pro peccato mortali.

1" Probatur auctoritate hivc 3» conclusio: 1° auctoritate Augustini in Enchir., c. 108: « Neque per ipsum liberaremur unum mediatorem Dei et bominum, hominem Christum Jesum, msi esset et Deus » .

Item S. Leo, sermone 1° de Nativ. : « Nisi esset verus Deus, non afferret remedium, nisi esset verus homo, non prseberet exemplum».

Haec sententia traditionalis et cominunis tlieologorum, sancita est recenter ab Encycl. Pii XI Miserentissimus Redemptor, ubi circa Mariam reperatricem legitur : « At nulla creata vis bominum sceleribus expiandis erat satis, nisi humanam naturam Dei Filius reparandam assumpsisset ». Sic thesis traditionalis nunc ratificatur documento pontificali et est theologice certa, ut conclusio theologica approbata.

2° Probatur ratione theologica haec 3* conclusio a S. Thoma in nostra resp. ad Z1™, duplici ratione :

a) «Quia tota humana natura erat per peccatum corrupta», et solus justus potest mereri de condigno et satisfacere. Sed quidmn dicere possunt: Deus potuisset aliquem hominem praeservare a peccato originali, vel post peccatuin eum sanctificare, eique conferre magnum gradum gratiae ut satisfaceret.

Tunc respondetur per secundum rationem.

  1. Haec ratio sic in f orma proponi potest :

— Peccatum morbale contra Deum commissum habet quamdam in- finitatem ut offensa.

— Atqui satisfactio condigna debet esse adaequata reparatio.

— Ergo satisfactio condigna debet habere efficaciam infinitam, ut actus satisfacientis, utpote Dei et hominis existens.

Major probatur a S. Th. : « Ex infinitate divinae majestatis : tanto enim offensa est gravior, quanto major est ille in quem delin quitur ». •

Non omnes thomistae intelligunt hanc majorem in eodom sensu. Cf. Salmant., de Inc., disp. I.

Quidam dicunt: S. Th. scripsit: « Peccatum mortale habet quamdam infinitatem» ut offensa; ergo gravitas ejus non est simplicitcr infinita; sed solum secundum quid et objective; peccatum enim ut actus voluntatis est semper finitus ; pariter malitia ejus, ut conversio ad bonum commutabile est finita; item non meretur posnam simpllciter infinitam, nam po^na damni est privatio visionis beatificae, qtlte est quid creatum, quamvis sit objective circa Deum. Ita quidam iliomistae, ut Soto, Conradus, cum Scoto, Suarez, Vasquez.

Alii dicunt gravitas peocati mortalis est simpliciter infinita non quidem ln genere entis ex parte actus, nec in genere moris in ratione nalititt et demeriti, sed in ratione offensw. Brevius : gravis offensa

46 DE CONVENIENTIA I NC AR N ATIONIS

Dei est simpliciter inrinita. Ita Capreolus, Cajetanus, Gonet, Salmanticenses, Joannes a S. Th„ Bilhiart (cf. Billuart, de Peccatis, dist. VIII, a. 5).

Hi dicunt: Probabilius peccatum mortale in ratione offens» est gravitatis simpliciter infinitie, propter rationem datam a S. Th. : « Quia tanto offensa est gravior, quanto major est ille in quem delinquitur». Atqui simpliciter inlinita est dignitas summi Boni, tinis ultimi, practice negata a peccato mortali, dum homo praeeligit Deo creaturam, et magis seipsum diligit quam Deum. Alioquin S. Th. male inferret necessitatem infinitae satisfactionis.

S. Th. dicit etiam, De Veritate, q. 28, a. 2: «Cum Deus in infinitum creaturam excedat, erit peccantis mortaliter contra Deum infinita offensa. ex parte dignitatis ejus cui per peccatum quodammodo injuria fit. dum ipse Deus contemnitur et ejus praeceptum »

Insuper offensa moraliter est in offenso, prout revera offensus est patieus injuriam. Unde crescit offensa secundum dignitatem personffi. offensae; sic major est injuria irrogata duci quam militi, et regi quam duci ; unde injuria irrogata Deo est simpliciter infinita in esse moris, prout practice denegat Deo infinitam dignitatein finis uitimi, seu boni infiniti.

Et tamen unum peccatum mortale potest esse gravius altero, ex parte majoris deliberationis et consensus, necnon ex parte objecti, prout est inagis directe contra Deum, aut ex partc circumstantiarum.

Gerto certius gravitas offennw mensuratur secundum dignitatem persomc offensw, dum valor reparationis mensuratur secundum dignitatem persomv. reparantis. In hoc est tota vis argumenti.

Objiciunt quidam: Actus caritatis licet attingat Deum infinitum non habet dignitatem simpliciter infinitam in esse moris. Ergo quamvis peccatum mortale offendat Deum infinitum, non ideo habet gravitatem simpliciter infinitam in esse moris, ut offensa.

Resp. Disparitas est. quod Deus respectu earitatis est objectum tantum et non subjectura, respectu vero offensce est subjectum morale. Sic crescit, ut dictum est, gravitas offensae secundum dignitatem persona; cui irrogatur. — (Peccatum veniale e contra quamvis possit attingere Deum objective, non denegat illi dignitatem infinitani finis ultimi, sic offensa in eo contenta non est simpliciter infinita).

Uno verbo : gravis offensa Dei est simpliciter infinita, ut practica negatio digmtatis simpliciter infinitts.

Haec comparatio inter actum caritatis puri hominis qui est valoris finiti, et gravem Dei offensam simpliciter infinitam fundatur in hoc quod negationes nostne circa Deum plus negant, quam ajfirmationes nostrce asserunt 7.

' Ut dicunt iihllosoplil, almolutn >i<«<//i«, cuin nlt iniilignniitls Dntnrili, tohtm dentruit, wu cxcludlt. l-n.picrcn i.roix.Hltioneti nuivorHUles negativio sunt vnNic ihtIchIi.hu-. 1111111 siifiicii niT.Tro unum «oluoi exompiDin contrn, ut rniHiinH earDni nppnrwit, Bxcludum Wlw lottHn

AD KEPAKATIONKM GENEKIS HTJMANI

Denegatio practica dignitatis finis ultimi magis eam negat, quam affirmatid practica ejus possit eam affirmare. Ita generaliter dicitur jacilius est destruere quam ivdificare; in uno instanti homo potest destruere magna pretiosa, quae non nisi post multum tempus a?di- (icari possunt, et generaliter inferior plus potest contra superiorem, quam pro illo. Materia, effugiendo dominationem formae, plus potest contra formam rei corporea?, plantae aut animaJis, quam pro ea sub ea remanendo, quia sine materia baec forma v.g. leonis totaliter evauescit, sed materia non sulficit ad vitam sensitivam leonis. Regnum minerale plus potest contra hominem, v.g. in terremotu, quam pro eo; item absentia aeris necessarii ad respirationem dat mortem, dum prassentia a«ris non sufficit ad vitam, requiritur insuper aliinentum et aiia.

Item, in ordine humano, homo vulgaris potest magnam injuriam irrogare regi, sed non potest ei tribuere omnes honores ei debitos. Item vulgus plus potest affiigere homines magni ingenii, quam eis gaudium dare. Item si de bono medico dicitur : « Non est bonus medicus» hic plus dolet de hoc judicio, quam gauderet de judicio opposito.

Generaliter inferior plus potest contra superiorem, quam pro illo. Et de hoc conscia est superbia satanica; daemon vult habere potentiam non ex gratia, sed ex se, et sic vult habere potentiam destructionis, quasi diceret: regnnm Dei impedio, ergo sum et potens sum.

Unde verum est hoc principium : inferior plus potest contra superiorem quam pro illo.

Sic inferioris subordinatio partiaiiter adjuvat actionem superioris dum ejus insubordinatio quandoque eam totaliter impedit.

Ratio est quia non raro actio inferioris est conditio sine qua non actionis superioris, et ea sublata superior non solum partialiter sed totaiiter impeditur in sua actione, sicut in dementia ex laasioni cerebrali sequitur totalis impossibilitas judicii ; bona dispositio cerebri partialiter juvat ad exercitium rationis, dum mala totaliter impedit: sic multi homines qui optima sanitate gaudent non magnum ingenium habent, sed homo magni ingenii subito tit amens ex laasione cerebrali.

Item homo ex se plus potest contra Deum, contra regnum Dei blasphemando, quam pro Deo eum honorando. Natura humana sufficit ad negandam totaliter ineffabilem Dei magnitudinem, sed non sulficit postea ad eam totaliter affirmandam, etiamsi reparetur per gratiam. Negationes nostrae magis sunt absolutae, quam affirmationes uostra?; quando impius negat Deum, totaliter Deum negat in corde suo; quando justus Deum affirmat, non totaliter Deum affirmat sed inodo finito, et ut dicit S. Thomas, I", q. 2, potius scimus de Deo quid non est, quam quid est. Comprehendere est tequare. Solus Deus habet visionem comprehensivam suiipsius, qua? attingit totum Deum ct totaliter. I», q. 12, a. 8.

Item qui negat principium finalitatis, totaliter illud negat; e coiitra qui affirmat pi -incipium fiualitatis, non totaliter illud com- prehendit; Angelus melius cognoscit et a fortiori Deus hoc principium «omne agens agit propter finem». Ergo gravis offensa Dei est simplicitcr infinita, prout denegat Deo dignitatem simpliciter infinitam finis ultimi seu Summi Boni.

Nostra gravis inobedientia Deo gravior est in ratione offensse, quam gloriosa sit pro eo nostra debita subjectio. Remanet quod gravitas offensae mensuratur secundum diguitatem personje offensae, dum valor reparationis mensuratur secundum dignitatem personai reparantis.

Sic stat major Sancti Thoma?.

Quid valet autem Minor, scil. satisfactio condigna debet esse adaaquata reparatio, et proinde valoris infiniti?

Minor haec sic probatur: Compensatio condigna debet offerre Deo aliquid quod ei feque vel magis placeat, quam displicet ei offensa.

Dicit Sanctus Thomas, III", q. 48, a. 2 : « Ille proprie satisfacit pro offensa, qui exhibet offenso id quod ceque vel magis diligit, qtiam oderit offensam. Christus autem ex caritate et obedientia patiendo majus aliquid Deo exhibuit, quam exigeret recompensatio totius offensae humani generis. Primo quidem propter magnitudinem caritatis, ex qua patiebatur. Secundo propter dignitatem vitae suae, quam pro satisfactione ponebat, quae erat vita Dei et hominis. Tertio propter generalitatem passionis et magnitudinem doloris assumpti».

Valor infinitus hujusce satisfactionis proveniebat ex hoc quod offerebatur Deo a caritate Verbi iucarnati, scil. a Persona divina cujus actus theandricus cst infiniti pretii. Valor enim et aestimatio satisfactionis desumitur ex persona satisfaciente.

B contra injuria simpliciter infinita non potest condigne resarciri per satisfactionem valoris finiti. Atqui satisfactio cujuslibet creaturae est valoris finiti; nam valor satisfactionis desumitur, ut dictum est, ex persona satisfaciente , prout hsec persona est subjectum satisfactionis. Unde communiter dicitur honor est in honorante. Ideoque tanto major «stimatur satisfactio quanto est dignior persona satisfaciens. Unde satisfactio Christi est simpliciter infinita, quia persona satisfaciens est divina et infinita. E contrario creatura satisfaciens, quantumvis supernaturalibus donis exornata, est finitae dignitatis. Ergo.

Hsec est ratio Sancti Thoiuae data in responsione ad 2um. Sed de hac re cognitio per dona Spiritus Sancti est multo altior ac vividior quam cognitio discursiva.

Dubium II. - Incarnatio esset ne necessaria, si gravitas offensae esset solum secundum quid infinita?

Valeretne adhuc haie ratio sancti ThonUB, si gravis offensa Dei non esset simpliciter infinita, scil soluni sccundum t/itid scil. objective, ut actus caritatis dicitur objerlivf inllnitun?

AD REPARATIONEM GENERIS HDMANI

Respondent quidam Tbomistae, ut BiUuart, loc. cit. Adhuc ha;c ratio quemdam valorem haberet, in hoc sensu quod gravitas injuriai mortalis non consistit solum in hoc quod auferatur a Deo di- Knitas finis ultimi, sed insuper quod divinae majestatis depressio ac rontemptus fiat a vili creatura, ipsum offendere praisumente. Et haec injuria non compensatur per actum caritatis puri hominis, quia magis injuriosum est Deo vili creaturai subjici, quam sit ipsi honorificum hanc creaturam ei subjici. Item magis indignius est pro rege injuriam accipere a ministro, quam sit honorabile pro eo obsequium accipere ab isto ministro.

Sed ratio sic proposita non est ampiius proprie ratio sancti Thomae, quai sumitur non ex vilitate offendentis, sed ex suprema. dignilu.te offensi. Unde ex hoc textu sancti Thomae satis clare constat, quod pro illo gravis offensa Dei est simpliciter infinita, ut practica negatio dignitatis simpliciter infinitae. Ita judicant plerique Thomistae, ut diximus, scil. Capreolus, Cajetanus, Salmanticenses, Godoy, Gonet, Joannes a sancto Thoma, Billuart.

Dubium III. - An homo justus possit condigne satislacere pro peccato veniail.

Respondetur affirmative. Nam homo justus potest reparare peccatum veniale, ideoque satisfacere pro illo, quia peccatum veniale non tollit gratiam habitualem quae est radix vitae supernaturalis, nec conversionem ad finem ultimum. Insuper injuria contenta in peccato veniali, non negat Deo dignitatem simpliciter infinitam finis ultimi, ergo haec injuria non est simpliciter infinita, sed finita; ideo que reparari potest per caritatem quae remanet.

Cajetanus in Commentario praesentis articuli examinat alias "lijectiones Scoti, quae melius pertinent ad q. 48, a. 2 : Utrum passio Chri6ti causaverit nostram salutem per modum satisfactionis.

Notandum est in fine quod thesis sancti Thomai de necessitate lncarnationis ad satisfactionem condignam pro peccato mortali, est iininino conformis Traditioni. Patres enim pluries probaverunt, ex ilotfmate redemptionis admisso ab haereticis, quod Christus erat Verua Deus. Cf. praisertim sanctum Irenaium, « Adversus Haereses», III, c. 6, n. 12; item sanctum Basiiium in- Ps. 48, n. 4; cf. Petau, t. II, initio n. 12.

Solvuntur objectiones contra responsionem ad primum dubium.

Ad condignam satisfactionem pro peccato non fuit necessaria lnrarnatio.

/• Objcctio — Satisfactio condigna reddit offenso totum quod ipsi abntulit peccatum mortale.

« UMtlMMUOMM) Do Clirlito miluulurn.

DE CONVEXIENTIA INCARNATIONIS

— Atqui purus homo justificatus per actum caritatis reddit Deo totum quod ipsi abstulerat peccatum mortale. scil. ei reddit affective rationem ultimi finis.

— Ergo purus homo justificafus potest offerre Deo satisfactionem condignam pro peccato mortali, sic ad eam non necessaria es-t Incarnatio.

Resp.: Distinguo Majorem : totum et totaliter reddit per actum adsequantem gravitatem injurise: Concedo.

— totum et non totaliter per actum non adsequantem gravi tatem injurise : Nego.

Contradistinguo Minorem eodem modo.

Satisfactio injuriae enim est plus quam simplex restitutio rei ablataa, requiritur insuper quod res ablata restituatur cum recompensatione honoris; v.g. si plebeius filiam regis rapuisset, ad con dignam satisfactionem non sufficeret eam reddere, sic non repararetur injuria regi facta. Pariter longe indignius est Deo contemni a creatura, quam honorificum est Deo creaturam ipsi subjici etiam per actum caritatis. Insubordinatio non sufficienter reparatur per restitutionem subordinationis jam debitee.

In quolibet peccato mortali laeditur jus divinum, jus ultimi finis, sic in omni peccato mortali est injuria pro Deo, non semper explicite intenta ut in blasphemia, sed consecuta. Et quamvis homo non possit reddere Deo quidquid ei debitum est secundum perfectam justitiam, potest strictam injustitiam facere Deo, ei negando practice dignitatem simpliciter infinitam finis ultimi.

& Objectio — Qui potest mereri de condigno pro aliis gratiam remissivam peccati mortalis, ita potest satisfacere de condigno pro peccato mortali aliorum.

Atqui homo purus per misericordiam justificatus et constitutus ut caput humanitatis posset mereri de condigno pro aliis hominibus gratiam remissivam peccati, ut concedunt plures Thomistae, ut Joannes a sancto Thoma. — Ergo hic homo purus posset satisfacere de condigno pro peccato mortali aliorum.

Resp.: Nego majorem, quia non est paritas inter meritum et satisfactionem. Meritum est jus ad prcemium, secundum justitiam distributivam proportionaliter , dum satisfactio respicit recompensationem <Equalitatis , secundum formam justitiae communicativae, resarciendo ad aequalitatem jus laesum. Unde hic homo purus non daret nisi aliqualem satisfactionem infra condignam et sic Deus condonaret absque condigna 6atisfactione, 6icut Paterfamilias condonat offensam factam a filio minori propter merita filii majoris. Purua homo non potest «exhibere Deo offenso id quod aeque vel magis diligit, quam oderit offensam ».

Alia Objectio: — Verbuni Lnoarn&tum nou habuit niajorem virtntem i|iinm Verbum non Inoftrnfttum,

AD REPARATIONEM GENERIS HUMANI

— Atqui Verbum incarnatum potuit satisfacere condigne.

— Ergo Verbum non incarnatum potuit satisfacere condigne.

Respondetur: Distinguo majorem : ...et insuper habuit qusedam propria ut homo: Concedo. - Secus: Nego.

Contradistinguo minorem : Verbum incarnat um potuit satisfacere ut Verbum in natuna divina: Nego. - Ut Verbum incarnatum, Bcil. ut homo: Concedo.

Ut Deus, poterat reparare genus humanum, condonando absque Niiiisfactione, sed ut Deus non poterat obedire, pati, orare, offerre Deo sacrificium reparationis, nec mereri.

Instantia: Atqui Verbum non incarnatum habuit etiam virtutem proprie satisfactivam :

— Virtus satisfactiva est quid bonum absque admixtione mali.

— Atqui Verbum non incarnatum habet quidquid bonum est absque admixtione mali.

— Ergo Verbum non incarnatum habet virtutem proprie sati- sfactivam.

Respondetur : Distinguo majorem : absque admixtione mali moralis: Concedo. - Absque admixtione imperfectionis natura? crea tie: Nego.

Contradistinguo minorein : et absque admixtione cujuslibet inilierfectionis : Concedo. - Secus : Nego.

Id est: Verbum non incarnatum non habet formaliter, sed solum virtualiter perfectiones mixtas.

Instantia: Atqui Verbum non incarnatum potest habere formaliter absque incarnatione hanc virtutem proprie satisfactivam.

— Verbum potest assumere naturam angelicam.

— Atqui eam assumendo potest formaliter satisfacere.

— Ergo absque incarnatione potest formaliter satisfacere.

Respondetur: Concedo majorem.

Distinguo minorem : Satisfactione improprie dicta libere acceptata a Deo, transeat; satisfactione proprie dicta oblata a natura liumana ad propriam redemptionem : Nego.

Et pariter distinguitur conclusio.

Ult. objectio: Sed homo purus potest satisfacere pro peccato ve- Diaii; atqui etkm levis offensa est infinita. si infinita est distantia inter offendentem et offensum.

Respondetur : Gravitas offensas sumitur formaliter uon ex hac ilisiantia; sed ex dignitate personae offensae, et dignitas finis ultimi niin negatur practice nisi per peccatum mortale.

DE CONVENIENTIA INCAKNATIONIS

Aet. III. — UTRUM Sl HOMO NON PECCASSET, DEUS INCARNATUS FUISSET

Status qusestionis. • Non solum agitur de convenientia Incarnationis, de qua in art. 1° fuit sermo, sed de motivo proximo efficacis decreti Incarnationis ; scil. de motivo non ex parte Dei volentis, sed ex parte rei volita? ; nam Deus non propter hoc vult hoc, sed vult hoc esse propter hoc, P, q. 19, a. 5. Quseritur proprie utrum vi prwsentis deoreti Deus ita voluerit Incarnationem ad redemptionem generis humani, ut si homo non peccasset, Verbum incarnatum non fuisset.

Tempore S. Thomae jam erat quoad hanc quaestionem oppositio inter Doctores. Alexauder Halensis et S. Albertus dicebant probabilius vi praesentis decreti, etiamsi homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset; ha?c thesis firmius postea defenditur a Scoto et a Scotistis.

E contra S. Bonaveutura et S. Thomas dlcunt probabilius, si homo non peccasset, Verbum Dei incarnatum non fuisset. Hanc responsionem S. Thomas dat solum ut probabiliorem in III* Sent., D. I, q. 1, a. 3 et I Tim., oap. i, lec. 4, item in nostro articulo di cit: « convenientius dicitur».

Ad methodiee procedendum in hac qusestione satis complexa, videamus :

1° diflicultates quaestionis expositas a S. Thoma initio articuli, sunt argumenta in favorem opinionis oppositae; 2° solutionem S. Thoma?; 3° positionem Scoti ;

4° interpretationem doctrinas S. Thonns datam a Cajetano, Joanne a S. Th., Billuart ;

5° aliam interpretationem datam a Godoy, Gonet, Salmanti censibus, pro qua citatur Capreolus;

6° Bolutionem objectionum Scoti, secundum hanc secundam interpretationem quae videtur probabilior 8.

Cum quffistio complexa sit, jam initio dicendum est: volumus prassertim defendere hanc veritatem, quae nobis videtur eb omnibus admittenda: Deus voluit Incarnationem ad bonitatem suam manifestandam, per modum misericordke erga homines redimendos, scilicet «propter nostram salutem », ut in Symbolo dicitur. Nihil aliud intendimus et intelligimus : « Deus unico decreto efficaci sic voluit Incarnationem».

1° Difficultates qusestionis apparent ex objectionibus positis initio articuli; fere esedem sunt ac illse quae propununtur in III Sent., d. 1, q. 1, a. 3; reprffisentant opinionem Alexandri Ilalensis et

• Of. hiOl, thiUil. cath., nrt I ni-Mrniit lon, col MS2 KiOtl.

K. Alberti, quse evolvitur postea a Scoto. Et ex eis apparet quod B. Thomas optinie cognoscebat statum quaBstionis.

1* difficultas: Augustinus dicit in de Trin., 1. 13, c. 17: «Alia multa sunt cogitanda in Christi incarnatione, prajter absolutionem a peccato ». Unde etiamsi homo non peccasset, Deus incarnatus fuis- Bet; scil. tunc non fuisset salvator et victima, sed Doctor, mediator, rex regum omnium.

2* diff.: Deus creat ad manifestationem bonitatis sua? et omnipotentiffi; ad omnipotentiam autem pertinet ut opera sua perficiat per aliquem effectum infinitum, scii. per Incarnationem.

S* diff.: Humana natura per peccatum non est facta capacior gratiae; sed post peccatum capax est gratiae unionis hypostaticae. lOrgo ante peccatum erat capax hujusce altissimaa gratiaj, nec Deus Hiibtraxisset ei bonum cujus capax erat.

4* diff.: Praadestinatio Dei est asterna. Atqui Christus, ut homo, I>ra2destinatus est ad divinam filiationem naturalem. Ergo vi hujusce praadestinationis, etiam independenter a peccato, debebat esse inrarnatio.

5» diff.: Incarnationis mysterium revelatum est primo homini innocenti, absque relatione ad futuram culpam reparandam.

Propter has rationes Alexander Halensis, Albertus et postea Kcotus ffistimaverunt quod probabilius Verbum incarnatum fuisset eliamsi homo non peccasset.

Ha3c quaastio non minoris momenti est si proponitur sic : qui.inam cst character primordialis Christi: Salvator et victima. an Doctor, rex regum, Dominus dominantium. Estne solum per accidens Salvator et victima?

Conclusio S. Thomas est: « Convenientius dicitur incarnationis opns ordinatum esse a Deo in remedium contra peccatum, ita quod (vi pnesentis decreti), peccato non existente, incarnatio non fuisset. Quamvis potentia Dei ad hoc non limitetur; potuisset enim (scil. vi alterius decreti), etiam peccato non existente, Deus incarnari».

Hsec sententia datur a S. Thoma in III Sent., dist. I, q. 1, a. 3, ut probabilis, imo probabilior. Item in I ad Tim., c. 1, lect. 4, dicit: <t Nescimus quid ordinasset Deus (alio decreto) si non prasscivisset peccatum ; nihilominus tamen auctoritates videntur expresse sonare quod non fuisset inoarnatus, si non peccasset. homo ; in quam partem Bgo magis declino». Hsec ultima verba, sicut verbum « convenientius » iii urticulo nostro, ostendunt quod agitur de opinione probabiliori. [tem in nostro articulo dicit in corp. initio: buic « assertioni magis nnKcntiendum videtur».

1'robatur conclusio S. ThomaB uno argumento, nam. ut statim Yldebimus, argumentum « sed contra» et argumentum corporis ar- Rcttll non distinguuntur, sed sic uniuntur. — Ba quse ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum naturse, nobis innotescere non possunt, nisi quatenus in

  1. Scrlptura traduntur.

— Atqui in Sacra Seriptura ubique iucamationis ratio ex peccato primi hominis assignatur.

— Ergo convenientius dicitur... Scil. hoc videtur esse ipse sensus

S. Scripturje; sic ut videbimus, haec conclusio est plus et minus quam conclusio theologioa, plus quia hoc videtur esse sensus S. Scripturae, minus quia hoc non est absolute certum.

Major patet, quia liberrima Dei voluutas sibi soli nota est, nec alia via quoad supernaturalia dona 9 nobis manifestari potest quam per revelationem, quae habetur in Sacra Scriptura et etiam in Traditione. Unde dicitur in libro Sap., ix, 13: «Quis hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid velit Deus».

Minor prob. ex ipso Christi testimonio apud Luc, v, 32: « Non egent qui sani sunt medico, sed qui male se habent. Non veni vocare justos sed peccatores ad pcenitentiam ». Luc, xix, 10: « Venit Filius hominis quserere et salvum facere quod perierat». I Tim., i, 15: «Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere». Ad Galatas, iv, 4 : « Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret». Joan., ra, 16: « Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam». Item Joan., i, 29: Joannes Baptista dicit videns Jesnm : « Ecce agnns Dei, qui tollit peccata mundi». Item Rom., m, 22; viii, 3; I Joan., i, 7; n, 12; ra, 5; iv, 10. ltem sec Vetus Testamentum non alia ratione promittebatur et expectabatur Messias, quam ut mederetur contritis corde, ut deleretur iuiquitas terra;, ut patet per Isai., lxi, Dan., ix, 24, Zach., m, 9, et alibi. Insuper Jesus signincat Salvatorem 10.

Sed Sacra Scriptura nou dicit explicite quas ha;c ratio Incarnationis sit ratio sine qua non, et loquitur per respectum ad nos homines et ad nostram salutem. Unde argumentum ex hac parte non est apodicticum.

Ex traditione autem valde connrmatur hoc argumentum ex Sacra Scriptura desumptum. Concilium euim Nicsenum, Denz., 54, in symbolo quod utique canit Ecclesia, dicit : « Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de ccelis et incarnatus est de Spiritu Sancto, et homo factus est»11. Item Denz., 371, Propositio Abelardi damnata in Concilio Senonensi et ab Innoc. II : « Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret».

Patres insistunt iu locis Sacra? Scripturae supracitatis, dum de motivo Incarnationis loquuntur. Cf. Rouet de Journel : Enchiridion patristicum, Index theologicus, n. 406-415.

• Si agltur de rebus naturalibus jain productls, possuinus ex eis quie sunt naturaliter cognoseibiles, cognoscere quod liberrlme volnlt eas creare.

"i Cf. F. Ceoppens, O. P.. Theot. biblica. De Incnrnatione. li>30, p. 0-2fy concludit: « Motlvum Incnrnalionis. scc. S. Scripturnrum doctrinam, est generl* humani Kedemptio, et prneter illud inotlvuui. nllud non exhlbctur in Snerlir Lltterls ».

'« Kecenter «crlptum eat: a Aihmiii lcolaatlquo, B DOtre connalssance, na cominii riinprudi-ncc dniieguer 00 texto du Bymbole on ou dobai ". B contraru Invocntur » Balnnnttconalbui, i Oonot, " BUlunrl ot ■ rnulU* niiui.

DE MOTIVO INCABNATIONIS

S. I-renceus Lib. V Adversus Haereses, cap. 14 ait : « Si uon liaberet caro salvari, nequaquam Verbum Dei caro factum esset», cf. Rouet de Journel, 254.

S. Cyrillus Alexandrinus , dial. 5 de Trinitate circa medium : « Si non peccassemus, neque factus esset nobis similis Filius Dei ».

Citantur etiam S. Athanasius Adversus Arianos, or. 2, n. 56, Journel, 765: «Verbum nequaquam homo factum esset, nisi causa fuisset hominum necessitas ».

S. Gregorius Nasians., or. 30, n. 2, Journel, 991: «Qu« autem humanitatis a Deo propter nos suscepta? causa exstitit? Profecto ut nobis salus pararetur ; quid enim aliud causse afferri possit?».

Item caput Ecclesiae grsecse, S. Chrysostomus, Homilia 5 in Epistolam ad Hebraios, Journel, 1218: « Propter hoc camem assumpsit nostram, propter misericordiam solam ut misereatur nostri; non enim est alia qusepiam causa dispensationis quam haec sola». Hoc est dicere motivum proximum decreti efficacis Incarnationis fuit formaliter motivum misericordia?.

Item denique S. Augustitms, caput Ecclesise latina?, citatus in arg. sed contra; dicit enim in Sermone 174, 2, 2, Journel, 1517: « Si homo non peccasset, Filius hominis non venisset». — Item Enchiridion, n. 108, Journel, 1929: «Cum factus est Adam, homo scil. rectus, medin,tore non opus erat. Cum vero genus humanum peccata longe separaverunt a Deo, per mediatorem... reconciliari nos oportebat Deo». Addendum est testimouium Glossae citatum in arg. sed contra lS.

Dicunt Scotistae : Hi textus Sacrce Scripturse et Patrum probant solum quod, Adamo non peccante, Christus non venisset in carne passibili, seu tanquain medicus et Salvator.

Respondent Thomistaj: Tunc falsa foret Patrum locutio, asselentium absolute et simpliciter et sine restrictione Christum non venturum, Adamo non peccante; aut certe magna lateret aequivocatio sub verbis eorum. Ita falsa foret hsec affirmatio : « Christus non est in Eucharistia » ad dicendum : « non est in Eucharistia in carne pasnibili ».

Dicit autem Augustinus, ut vidimus : « Si homo non peccasset, Kilius hominis non venisset», debuisset dicere: venisset quidem, sed non in came passibili ut Redemptor.

Scotistse invocant etiam verba Epistolae ad Colossenses, i, 15-17, ubi de Christo dicitur: « Qui est imago Dei iuvisibilis, primogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in ccelis et iu terra... Omnia per ipsum et in ipso creata suut... Et ipse est ante oinnes, et omnia in ipso constant».

Observant Thomistse quod, etiamsi haec verba dicta sint, non lOlnm de Verbo ante inoaj-nationem, sed de Christo, non exprimunt

'» Cf. Dict. thiol. cath., art. Incarnation, col. 1489-1491, colliguntur testinonla Patrum, secundum quu- Incarnatio est propter redemptionem generls IiiiiiimiiI. Cf. etlnm Petau, De Inrarnationc. 1. II, c. 17, n. 8-12; Thomassin, De ln, nntatUmc, 1. II, c. 9.

l>® CONVBNIENTIA INCAIiNATIONIS motivum proximum lnearnationis, sed quod Christus est super omnem creaturam, ratione personalitatis suse.

Unde multi auctores dicunt: opinio S. Tbomae et S. Bonaventurae^st magis fundata in testimonio Scripturarum et Patrum. — Cf. Billot, de Incarnatione, Th. 3. — A. Micbel, Dict. thtol., artic. lncarnation, col. 1500-1506 ".

Unde propter hoc argumentum fundamentale recte dicit S. Thomas in sua conclusione: « Convenientibus dicitur. incarnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium contra peccatum, ita quod, peccato non existente, incarnatio non fuisset» saltem vi praesentis decreti ; sed potuisset esse independenter a peccato vi alterius decreti. Hoc est dicere: motivum proximum Incarnationis fuit formaliter motivum misericordiae, scil. ad miseriam generis humani sublevandam.

Confirmatio. - Thomistas addunt secundum argumentum, quo prsecedens valde corroboratur.

— Cum decreta Dei efficacia- non modificentur a Deo, sed ab aeterno se extendunt etiam ad omnes circumstantias rei producendse, praesens decretum efficax Incarnationis ab aeterno se extendit ad passibilitatem carnis.

— Atqui, ut cOncedunt scotistae, Incarnatio in carne passibili supponit lapsum.

— Ergo vi praesentis decreti efficacis, Verbum incarnatum non fuisset si homo non peccasset. Explicatur major : Decretum Dei efficax se extendit ad omnes circumstantias rei producendte, quia est actus perfectissimae prudentiae, quae ad omnes circumstantias objecti attendit, prout versatur circa singularia agibilia et ageuda hic et nunc. Differentia inter Deum et nos in hoc est quod nos multa intendimus etiam quantum est ex parte nostra efficaciter, quamvis nondum attendamus ad omnes circumstantias particulares, quia non omnes nobis simul occurrunt, sed successive, nec possumus cum certitudine praevidere circumstantias omnino accidentales nequidem pro crastino die. E contra Deus ab aeterno omnia futura cognoscit et nihil evenit absque voluntatis sure decreto vel positivo, vel permissivo, positivo qu-oad id quod est reale et bonum, permissivo quoad malum. Unde Dei decretum efficax positivum, ut prudentissimum, se extendit ad omnes circumstantias rei producendae ; proinde Deus non modificat, sicut nos, decreta

" Respondent plnres seotistte ut P. Chrysostome : a La Redemption est-elle le motif de 1'Inearnation? », 1931, p. 5, see. Scotum, Inearnatio non habet finem proximum, nee motivnm proxlmura, Ueus eam volult propter ejus jiropriam excellentlam, ad summam lnunlfestatlonem lionltnlis suie.

Respondemua: Attainen ln S. Serlpturn BUlgnatUX pro Incarnntione non folum linls ultimiM et coniniunlHHlniiiH Optinun Dfti, MXJ proxlmiiH ct HiieclaJla, kcII. redemptlo noHtrn. Snltera vldchir «x lcxl S Scrlpl iinc nu„d lioc slt prln dpalt motlvum proxliuuin, ot proliwlo «lnc quo non.

DB MOTIVO INCAHNATIONIS r.7 xua effwacia, et consequenter non datur in Deo decretum efficax Ini arnationis nisi in came passibili ut de facto eveniet lncarnatio, et hoc decretum, ut concedunt scotistae, supponit lapsum generis humani. Ergo vi prwsentis decreti efficacis, si homo non peccasset, Verbum incarnatum non fuisset.

Scotistas igitur deberent dicere: decretum Incarnationis secundum se sumptae et non in carne passibili, est decretum conditionatum et inefficax, ut voluntas antecedens salvandi omnes homines, quia fertur ad rem secundum se consideratam, quasi abstrahendo a circumstantiis singularibus hic et nunc. Atqui, addendum est, vi hujusce decreti inefficacis nihil fit, nullum enim ens nec bonum producitur, quia non possunt produci nisi hio et nunc (cf. I", q. 19, a. 6, ad 1) ; decretum conditionatum et inefficax non respicit rerum existentiam. Unde vi bujusce decreti inefficacis Verbum de fatto non fuisset hic et nunc incarnatum nec in carne passibili, nec in carne impassibili.

Instantia. - Sed forte hoc argumentum probat solum quod peccati reparatio fuit conditio sine qua non venisset Christus; non sequitur immediate quod ha3c conditio sine qua non fuit motivum pro- \imum Incarnationis, quia non omnis conditio sine qua non est motivum agendi.

Sed ad hoc respondetur quod in Scriptura hwc conditio assigna tur etiam ut motivum, et non aliud motivum proximum in ea assignatur, prajter motivum commune et ultimum omnium Dei operum, scil. manifestare bonitatem divinam, seu gloriam Dei.

Iloc argumentum est fortissimum. Imo videtur apodicticum, prout reducitur ad hoc : Deus non modificat post factum, sicut nos, decreta stia efficacia, quae sunt ab initio perfectissima et usque ad minimas circumstantias futuras descendunt. Sic pariter vi praesentis decreti, Petrus non pervenisset ad gloriam, nisi per viam poanitentiae, post ejus trinam denegationem a Deo permissam. Idem argumentum valet contra Suarez u.

Objectio. — Electio Petri ad gloriam est decretum efficax.

i« Suarez vuit Incarnationem fnisse volitam propter duos fines totales. ncmne propter ejus excellentiam et humani generis re<lemptionem.

Quoad confutationem Suarezii cf. Gonct, Olypeus... De Incarn., disp. V, §111: «Idem effectus non potest a duplici causa efBciente totali et adaequata jirocedere, alioquin penderet et non penderet at> utraque secundum eamdem rirtionem; sed eadem est ratio de duplici causa finali totali et adrequata ». Unde • 1 1 1< > lines prajdicti. non coordinantur ut vult Suarez, sed subordinantur inter se, Ita ut redemptio generls bumani sit raifo proxima Inenrnationis.

Insuper ha?c opinio ponit, slcut opinio Scoti, mutabilitatem et lmperfeetlomm ln Ueo; Ueus qui omnia ab a?terno prwvldit, praeviderat et permiserat nli irterno peccatum Ada», et igitur non incipit habere de novo motivum volltionis, sed ln motivo semel electo immoblliter persistit.

Kcnique in sententia Suarezii, slcut in sententia Seoti, primum decretum iiliHlrnliens a carne passibill, non potest esse ellicax, quia decretum efficax fertur clrcn rem hic et «uno pro«lucendam, ut revera fiet ln tempore. Unde Thoinlntm contrn Scotum et Sunrez ndmlttunt unicum decretum efflcax Incarnatlnlill, vollta1 ad honitatcm Ovi manifrstandam per modum misericordiw erga hnmlnrti redimcndoti.

m

DE CONVENIENTIA INCABNATIONIS

— Atqui non attingit in objecto omnes circumstantias, v.g. an per martyrium Petrus perveniet ad gloriam, boc enim pertinet, ad decretum subsequens.

— Ergo non omne decretum Dei efficax se extendit ad omnes cir- cumstantias.

Respondetur : Distinguo majorem : Electio Petri ad gloriam est decretum efficax finis : Concedo. • Mediorum : Nego.

Contradistinguo minorem : nou attingit omnes circumstantias mediorum : Concedo. Finis : Nego. Quamvis decretum circa finem virtualiter contineat decretum circa media.

Sic electio Petri ad gloriam attingit talem gradum glorise, pro hac persona individuata, vestita omnibus circumstantiis eam spectantibus. Pariter ergo decretum Incarnationis debuit termiuari ad Christum individuatum, hic et nunc nasciturum ex Maria Virgine, in carne passibili, sicut reipsa evenit.

Instantia Scotistarum : possum discernere efficaciter quod solvendum est alicui centum libellas, abstrahendo ab hoc quod solvam in auro, vel argento.

Respondetur: 1° Utique hoc possumus nos homines quorum decreta non sunt ab initio perfecta, sed saepe confusa, prassertim si sunt de re in futuro adimplenda ;

2" insuper pradictum decretum est de fine, scU. de pretio solvendo, non de mediis quibus solvendum est;

3° hoc decretum non est de productione rei, sed de usu rei jam productae, scil. auri vel argenti. E contrario decretum efficax Incarnationis est de re produceuda hic et nuuc, proinde in carne passibili, ut de facto evenit. Hoc argumentum est igitur firmissimum, scil. post factum Incarnationis.

Confirmatur responsio sancti Thomae ex solutione objection quas posuerat ipse initio articuli :

i» Objectio erat quod Augustinus dixit 1. XIII de Trinitate, c. 17 : « Alia multa sunt cogitanda in Christi incarnatione, praeter absolutionem a peccato».

Ad ium respondetur : « Omnes a-lise causae quae sunt assignatae pertinent ad remedium peccati... », cf. art. praaced. per Incarnationem homo retrahitur a malo, et maxime excitantur fldes, spes, caritaB.

Debemus etiam concedere quod Deus in decreto Incarnatiouis pra?ter redemptionem humani generis, sibi proposuit, ut finem ultimum et communem omnium Dei operum, manifestatiouem bonilatis suae, seu gloriam suam ; sed nunc est sermo de motivo proximo Inoarnationis, scil. an sit cum peccato conuexum.

2» Qbfeotio erat: Ad omnipotentiam divinam pertinet ut He manjfeftel per ftliquera Inflnltum ftffectura.

Ad respondetur : « In ipsa productione rerum ex nihilo divina virtus infinita manifestatur. Ad perfectionem etiam universi sufficit quod naturali modo creatura ordinetur in Deum sicut in finem (scil. in statu mere naturali). Hoc autem excedit limites perfectionis natura, ut creatura uniatur Deo in persona ». Hoc est igitur objectum liberrimi decreti, cujus motivum nounisi per Revelationem manifestatur.

3» Objectio erat: Eumana natura per peccatum non est facta capacior gratiw unionis hypostaticw. Ergo etiam independeuter a peccato, Deus voluisset Incarnationem.

Iiespondetur : concedo antecedens. - Distinguo consequens : ergo etiam independenter a peccato, natura humaua erat capax lucaruationis obedientialiter, concedo; - elevata fuisset de facto ad unionem hypostaticam vi prwsentis decreti: nego.

Legenda est haec pulchra responsio ad 3""°, qua? est magni momenti.

In hac responsione, duo notanda sunt:

1° Potentia obedieutialis respicit agens supernaturale, id est Deum cui obedit, et Deum liberrimum, qui non semper implet hanc potentiam obedientialem, sed quandoque et gratuito.

2° «Nihil prohibet ad aliquid majus humanam naturam perductam esse (de facto) post peccatum. Deus enim permittit mala fieri, ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur ad Rom., v, 20: uUbi abundavit delictum, superabundavit et gratia». Unde in benedictione cerei paschalis dicitur : « O felix culpa, qu<e talem ac tantum meruit habere Redemptionemn.

Sic confirmatur quod motivum Incarnationis fuit formaliter motivum misericordiai, et insuper quod Deus permisit peccatum originale, propter hoc majus bonum, quod est Incarnatio redemptiva. Sic causa? ad invicem sunt causae in diverso genere ; id est : in genere causae materialis perficiendai, lapsus generis humani misericorditer sublevandi antecedit Incarnationem redemptivam ; sed haic antecedit lapsum in genere causae (inalis seu majoris boni propter quod perinissum est peccatuin primi hominis. Ita corpus hujusce embryonis in genere causae materialis perticiendae antecedit creationem et infunionem hujusce animae, quae tamen antecedit ipsum in genere causae tinalis, et non crearetur hasc anima si embryon non esset dispositum.

Et in hoc insistunt, ut videbimus, plures thomistae ut Godoi, Gonet, Salmanticenses, quorum interpretatio continetur jam in hac rcsponsione ad 3um, quae non satis considerata est a Joanne a S. Tho ma et a Billuart.

Objectio erat : ab aeterno Christus ut homo prsedestinatus est nd divinam tiliationem naturalem, ut dicetur infra q. 24. — Praede- ■tinatip autem semper impletur. Ergo etiam ante peccatum, neces- •niiiiiin erat Filium Del incaroari.

DE CO.NVENIENTIA INCABNATIONIS

Respondet sanctus Thomas : « Prasdestinatio prassupponit praescientiam futurorum, et ideo sicut Deus praedestinat salutem alicujus hominis (v.g. Augustini) per orationem aliorum (v.g. sanct» Monicae) implendam ; ita etiara praedestinavit opus incarnationis in remedinm peccati».

Breviter haec responsio sancti Thomas ad 4"1" sic explicanda est : « Pradestinatio, inquit, pra;supponit prasscientiam futurorum» non quidem omnium futurorum, certo sanctus Thomas non vult dicere: praesupponit praescientiam meritorum, tunc seipsum contradiceret (cf. I», q. 23, a. 5) ; sed prwdestinatio prwsupponit prwscientiam quorumdam futurorum v.g. Dum Deus praedestinat Petrum, primo vult illi gloriam in genere causas finalis, sed prius in genere causaj materialis vult illi individuationem per materiam, qua constituitur Petrus. Pariter, quando agitur de toto genere humano et de prajdestinatione Christi ut redemptoris generis humani ; hasc praedestinatio praesupponit prsevisionem peccati Adse, in genere causae materialis tantum. Item aliquis prwdestinatur ad gratiam martyrii occasione persecutionis prwvisw. Substantia praedestinati, nativaa dotes et alia naturalia. temperamentum, sunt juxta thomistas effectus imperati prsedestinationis et eam sequuntur in genere causae finalis. Et sicut Augustinus ad gloriam non pervenisset, si sancta Monica pro eo non orasset. ita si homo non peccasset. Verbum incarnatum non fuisset.

Haec responsio recte intelligenda est, ut non accipiatur contra conclusionem I", q. 23, a. 5, secundum quam prsescientia meritorum non est causa prsedestinationis. quia merita electorum sunt e contrario effectus praedestinationis eorum.

Bene explicat Cajetanus n. VI: quando in hac responsione ad 41™ sanctus Thomas dicit : « prwdestvnatio prwsupponit prwscientiam futurorum» non vult dicere « omninm futurorum », nam prasdestinatio Petri non praesupponit prasscientiam futurai gloriaa Petri, sed e converso praescientia futurae gloriae Petri praesupponit praedestinationem Petri ad gloriam, prout Deus praevidit futura in decretis voluntatis suae. Sed sanctus Thomas vult nunc dicere « praedestinatio praesupponit praascientiam aliquorum futurorum quje praesupponuntur per praedestinationem ». Ita Cajetanus, ibid., n. VI.

Sic praedestinatio Christi ad filiationem divinam naturalem praesupponit secundum S. Thomam, prasscientiam peccati in cujus remedium Christus praadestinatus est; ordinatio namque medicinae praesupponit notitiam morbi, ut dicit Cajetanus, n. VII.

Sed remanet difficultas; dicet Scotus, III, d. 7, q. 3: haec de. pendentia Incarnationis a peccato se tenet in ordine executionis, non in ordine intentionis ipsius prasdestinationis Christi.

Nam ordinate volens prius vult finem et fini propinquiora quam alia inferiora. Sic Deus vult alicui v.g. Adae gloriam ante prsevisa merita et a fortiori demerita. Ergo a fortiori Deus vult Christo flliatioiicm divinam naturalem antc in-ii-vimiin demcritum Ada3.

Ad lioc rcspoiKlcri potest c.v rcNpoiiNionc nd 3"m, ([uod snuctiiB TIkiiiuih vult dicorc clinni in ardinc intcntionin, prudi slinatio Uhri

OE MOTIVO INCARNATIONIS

Gl sti dependet a pr<evisione peccati Ad<v, non quidem in genere causae jinalis, sed in geneie causw materialis perficiendw. Cf. S. Thomam, I Sent., d. 41, q. 1, a. i.

Ita dum Deus praedestinat Petruiu, primo vult illi gloriam in genere causae tinalis, et primo vult illi individuationem ex materia jam in embryone signata, in genere causae materialis; et « his qui diligunt Deum omnia cooperantur in bonum » etiam temperamentum physicum eorum.

Pariter quando agitur de toto genere bumano, et de praedestinatione Christi, ut redemptoris generis humani ; hasc prasdestinatio praesupponit praevisionem peccati Adae in genere causas materialis tantum.

Daec distinctio data est a Cajetauo hic, et quamvis non omnia ab eo ibidem dicta (de ordinatione decretorum diviuorum circa tres ordines natura3, gratias, et uniouis hypostaticae) forte sint vera, attamen liaec distinctio servanda est et servata est a sequentibus tiio mistis.

Cajetanus enim respondet, n. IX, dist. antecedens : ordiuate volens prius vult finem quam alia, secundum genus causw finalis: concedo — secundum genus causw dispositivw quae reducitur ad materialem: nego.

Sic volumus prius et magis sanitatem quam purgationem, secundum genus causaj finalis, e contia autem secuiidum genus causse materialis, vel dispositivae volumus purgationem ad sanitatem.

Haec distinctio fundatur in principio «causae ad invicem sunt causae», et hasc applicatio hujusce principii evolvitur postea a Salmanticensibus et Gonet quorum interpretatio differt aliquo modo ab interpretatione Cajetaui, ut infra dicetur.

Concludit Cajetanus, n. IX: « constat quod Incarnatio potest esse volita a Deo, siue tali occasione (scil. peccati Adae), non tamen constat quod de facto sit a Deo volita sine tali occasione... Oportet ad Scripturas devenire si nosse volumus quod de facto Deus ordinavit incarnatiouem futuram, sive Adam peccasset, sive non. Nos cnim, quia ex Scriptura non habemus incarnationem nisi redemptivain, dicimus, quod licet potuisset Deus velle incarnationem etiam nine redemptione f uturam, de facto tamen noluit eam nisi sic : quia ipse non aliter revelavit suam voluntatem, qua? ex sola ipsius revelatione cognosci potest... Stat Deum nolle de facto maximum bo- Qiun, nisi connexum tali minori bono».

Ita quamvis Deus potuisset velle efficaciter salutem omnium hominum (quod nobis melius apparet), stat quod voluit efficaciter salutem multorum, sed non omnium. (Cajetanus, n. IX). Et hoc non ilrdecet, sic manifestatur splendor justitiaj.

Pariter ut ait Cajetanus, n. X : « Non dedecet divinam sapienblam disposuisse tam excelsum bonum (Incarnationis) se facturam, ihmi nisi occasionaliter, i>eccato suam misericordiam ad id provo-

'•' — (l'»'h') idco Vhrixtus cst pra.-destinatus Filius Dei, quia Deus i ii II snlisfuccre pro casu humano. Nec ex hoc. oportet gaudere de lapiU alterius (scil. Adui), swl dc niis.-rironlia. Dci, qui altcrius

DE CONVE.NIBNTIA INCARNATIONIS lapsum praevisum convertit iu alterius bonum ». — Unde remanet quod motivum Incarnationis fuit formaliter motivum misericordiae, scil. propter nostram salutem, ut dicitur in Symbolo.

5" Objectio sancti Tbomse est quod Incarnationis mysterium fuit revelatum homini inuocenti absque connexione cum peccato futuro. Ergo non est connexum cum isto peccato.

Ad 5»™ responditur: « Nibil probibet alicui revelari effectus, cui non revelatur causa».

Qusenam est exacte sententia Scoti? — Cf. ejus Commentar. oxoniense in III Sent., d. 7, q. 3, edit. Vives, T. 14, p. 354 et Reportata Parisiensia III Sent.,, d. 7, q. 4, edit. Vives, T. 23, p. 303.

Cf. P. Chrysostome O. M., Le motif de V lncarnation , 1913, extrait des « Etudes francisoaines » ; et La Ridemption est-elle le motif de V Incarnationf 1931, extrait de « La France franciscaine», Janvier 1931, p. 10.

Scotus hanc quaastionem tractat occasione alterius scil. Utrum Christus praedestinatus fuerit esse Filius Dei. Et post responsionem affirmativam vult ostendere quod Christus pradestinatus est ut homo ad gratiam unionis hypostaticse et ad gloriam independenter a praevisione peccati Adae.

Hoc probat per septem argumenta optime transcripta a Cajetano n. V (principalia videbimus cum responsione Cajetani) :

l030 argumentum Scoti: Prcedestinatio cujuscumque ad gloriam prwcedit, ex parte objecti, naturaliter prwscientiam peccati vel damnationis cujuscumque hominis. Ergo multo magis hoc est verum de praedestinatione illius animae, scil. Christi, ad summam gloriam.

Respondet Cajetanus, n. X, negando antecedens, quia tenet quod praevisio peccati pertinet ad ordinem providentiae generalis, praesuppositum ab ordine praadestinationis. Sed ex hac responsione oriuntur multaj difficultates, v.g. quia permissio peccati in vita praedestinatorum, et igitur in vita ipsius Adae, est effectus non solum providentiae generalis, sed praadestinationis horum electorum, quaj ipsa pra3supponit praedestinationem Christi 1S. Unde generaliter theologi et etiam thomistae posteriores non servant hanc Cajetani responsionem.

Sed respondent plerique thomist<e: prwdestinatio Christi prwcedit natura prwvisionem peccati Adw in genere causw finalis: concedo — in genere oausw nvaterialis seu dispositirw : nego.

15 Deus enim non pennittlt peecnta ln vlta eleetorum, v. g. saneti Petrl, nlBi Bd eos perducendoii n<l majoreni liuinllllalein. slc « hin </ui diligunl Ucum (uaque ud (inein) onmio oooptranlur in bunum » ei AuiciiHtlniiH addlt : u etlnm peoOata ».

Ita praedestinatio Petri ad gloriam praecedit natura praevisionem individuationis Petri, in genere causae finalis: concedo — in genere ( ausa^ materialis : nego. Item aliquis praadestinatur ad gratiam martyrii, occasione persecutionis prjevisae.

gum argumentum Scoti est : Ordinate volens per prius vult finem, et propinquiora fini, sic Deus prius vult alicui gloriam quam graliam et prius vult gloriam Christo quam aliis praedestinatis, Christo subordinatis. Insuper Deus prius cuilibet vult gloriam et gratiam quam praevideat opposita, scil. peccatum et sequelas ejus. Ergo Deus prius vult anima? Christi gloriam quam praevideat Adam casurum.

Respondet Cajetanus, IX et X, et haec responsio servatur a thomistis posterioribus : Distinguo majorem (ut prius) : ordinate volens per prius vult finem in ordine causw finalis: concedo — in ordine causw materialis dispositww: nego.

V.g. aliquis vellet Romae aedificare Collegium Angelicum, sed nondum invenit locum adaptatum et, invento loco vult efficaciter hoc collegium aedificare, vel occasione data, quia accepit pecuniam. Item Deus vult prius animam in genere causae tinalis et prius corpus in genere causai materialis, et hajc anima singularis non crearetur hic et nunc, si hoc corpus embryonis non esset dispositum ad eam suscipiendam. Pariter Verbum incarnatum non fuisset, vi praesentis decreti, si homo nou peccasset vel si genus humanum non esset redimendum.

Instantia: Sed causse non sunt ad invicem causse in eodem geuere. Atqui ita esset in prajsenti in eodem genere causai finalis, si peccatum permittitur propter hoc majus bonum Incarnationis, et si lucarnatio est volita propter redemptionem nostram.

Respondetur : Nonest in eodem genere causalitatis, nam peccatum permittitur propter hoc majus bonum Incarnationis in genere fiuis (•ujus gratia; dum e contra genus humanum i-edimendum se tenet in genere causas materialis perflcienda?, seu subjecti cui proficua est Incarnatio redemptiva, unde genus humanum non dicitur finis cujus gratia Incarnationis, sed finis cui proficua est. Ideo non sub eodem ospectu causa3 sunt ad invicem causaj. Et ipsa redemptio nostra, ut volita a Deo, praisupponit ut quid prius in genere causas materialis genus humanum redimendum.

Ita etiam aliquis salvat puerum occasione imprudentia? hujusce pueri cadentis in flumen. Hic salvator prius vult vitam pueri in genere causae tinalis, sed eam non salvaret si puer prius non cecidisset et occasionem hujusce salvificae actionis non praebuisset. Item Ec- Olesia dat saspe solemniores detinitiones dogmatum occasione erroris icjiciondi ad liberationem animarum.

3"m argumentum Scoti: Redemptio sive gloria animae redimen- • lir non est tantum bonum quantum est gloria animas Christi. Ergo HOH propter solum istam causam videtur Dcus praadestinasse illam uniinam, BCil. Christi, ad tBHtaxn glori.un.

UE CONVENIENTIA INCAKNATIONIS

Respondet Cajetanus, X : Potuisset quidem Deus velle hoc tantum bouum sine connexione cum minori bono, sed ex S. Scriptura constat quod Deus noluit de facto hoc maximum bonum, nisi connexum tali minori bono. Et non agitur de possibili, sed de facto. Sicut Deus potuisset velle efficaciter salvare omnes bomines, sed ex S. Scriptura constat quod non omnes salvantur (cf. Cajet., n. IX), quamvis, Deo adjuvante, adimpletio ejus mandatorum semper sit possibilis. In lioc est mysterium credendum sec. testimonium Sacrae Scripturae et non rationibus a priori modo humano determinandum.

jwa argumentum Scoti: Non est verisimile tam summum bonum esse tantum occasionatum, scil. propter minus bonum.

Respondent thomistav. lncarnatio non est bonum occasionatum proprie, sed improprie tantum. Nam dicitur proprie occasionatum, quod est praster intentionem agentis et est a casu, ut, si quis fodiens sepulcrum, invenit thesaurum; aut si puer a casu cadit in llumen. Improprie dicitur occasion<itum, quod pendet ex aliqua occasione, licet sit intentum ab agente, ut si quis salvet puerum qui cecidit in flumen. — Et sic Inoarnatio est bonum occasionatum, nec est iuconveniehs quod occasione rnali Deus tantum bonum eliciat ; scil. bonum gratuitum et ex misericordia, quia ratio miserendi est miseria.

Scotus non animadvertit quod raulta altiora bona sunt sic improprie occasionata, praesertim multi actus heroici, v.g. ad salvandam vitam alterius, cum periculo propriai vitae, ut in naufragio, vel in incendio. Item actus heroici ad salvandam patriam, occasione injustae agressionis, unde gloria multorum militum sic est occasionata. Item actus heroici ad defensionem fidei, ut martyrium occasione persecutionis. Item Ecclesia pulcherrimas definitiones dogmatum dedit occasione erroris rejiciendi ad liberationem animarum. Augustinus suos libros de Qratia- scripsit occasione pelagianismi et semipelagianismi.

Sed in hoc est differentia inter Deum et hominem, quod homo non potuit infallibiliter praevidere occasionem horum actuum heroicorum, et eos facit de improviso. Deus e contrario occasionem Incarnationis praevidit ab aeterno, eamque permisit, propter majus bonum.

Alia argumenta Scoti sub nova forma eamdem objectionem proponunt.

lnstant scotistw, ut P. Chrysostome, «La Itedemption est-elle le motif de Flncarnation? », 1931, p. 24 et 50: causa materialis non est finis, nec materia circa quam est motivum. Ergo remauet difficultas.

Respondetur: Materia circa quam Iucarnatiouis redemptiva: est ratio Incarnationis, prout «ratio miserendi est miseria sublevandu n, IP-IP", 30, 2. Sic in nostro articulo H. Thomas potest dicere : « Kedemptio est ratio IncarnatiouiH », quainvis liiraniatio non ei subor dinetur.

DE MOTIVO INCAUNATIONIS

Hw omnes objectiones ad hanc sequentem reduci possunt:

— Deus non potest velle superius esse propter inferius, hoc esset inversio ordinis seu perversio.

— Atqui redemptio nostra est quid inferius Incarnatione.

— Ergo Deus non potest velle Incarnationem esse propter redem- ptionem nostram.

Respondetur: Distinguo majorem : Deus non potest velle supe rius esse propter inferius. tarujuam propter finem perfectivum et prwsertim ultimum, concedo — tanquam propter quid perficiendum aut reparandum motivo misericordiw , nego. Quia ratio miserendi est miseria sublevanda. Concedo minorem.

Distinguo conclusionem : ... tanquam propter finem perfectivum et praesertim ultimum, concedo (hic finis est gloria Dei) ; — tauquam propter quid perficiendum aut reparandum, motivo misericordiaa ; nego.

Sic Thomistae dicunt: genus humanum redimendum non est finis cujus gratia Incarnationis, sed est materia circa quam Incarnationis redemptivae, vel finis cui Incarnatio est proficua. Ita medicus visitat inlirmum laborantem, aut sacerdos celebrat missam pro sanitate reslituenda in ordine ad bouum commune et ad gloriam Dei.

Ideoque tota doctrina S. Thonue, S. Bonaventuraa et aliorum ad lioc reducitur: motivum Incarnationis fuit formaliter motivum mim.ricordiw. Cf. Ps., vi, 3: « Miserere mei, Domine, quia infirmus sura » ; Ps. xxx, 10 : « Miserere mei, Domine, quoniam tribulor » ; l's. xxiv, 16: «Quia pauper sum ego ».

Respondet optime Cajetanus, n. X : « Non dedecet divinam sapientiam disposuisse tam excelsum bonum se facturam non nisi occasionaliter, peccato suam misericordiam ad hoc provocante». Ratio est quia ratio miserendi est miseria sublevanda (IP-IP0, 30, a. 2), H misericordia divina, sublevans miseriam generis humani, est maxinia manifestatio bonitatis et omnipotentiw divinae; si jam manifestatur omnipotentia in creatione grani arenaj ex nihilo, a fortiori manifestatur dum ex malo Deus elicit bonum et bonum excelsum ut vitam aeternam justificatorum. S. Thomas dicit, IP-IP0, q. 30, a. 2: ii .Scc. se misericordia est maxima virtutum (et sic est in Deo, non In nobis quia habemus superiorem et virtutes erga ipsum) ; pertinet cnim ad misericordiani, quod aliis effundat, et quod plus est, quod defectus aliorum sublevet. Et hoc maxime superioris est; unde et mieereH ponitur proprium Deo, et in hoc maxime dicitur ejus omnipotentia manifestari ». Item P-IP6, q. 113, a. 9: « Unde dicit Augui InUB : « Majus est quod ex impio fiat justus, quam creare cselum et li riiim; caslum enim et terra transibunt, pra>destinatorum autem naliis et justificatio permanebit». Cum autem ratio miserendi sit Ulieria, miseria sublevauda est plus quam materia circa quam ver- " " 1 " '' misericordia, est ejus motivum, non quidem ut finis perfectiviin, Hed ut quid reparandum.

/ii hoc nulfa 88t inversio ordinis. Eseet quidam perversitas or- ■ Iimin si HiperiiiH ordinarctur ud inferius tanquaia ad finem ultimum

• OAMIO0OdU0MH<M Df Chrltlo WvfliOri

06 DE CONVENIENTIA INCAKNATIONIS sui perfectivum; non vero si per modum misericordiae ordinatur ad quid perfaiendum, aut reparandum.

Sic Filius Dei per iucarnationem suam certo se inclinat ad nos cum sublimi misericordia, quae sanctorum lacrimas excutit; sed, sic se inclinando, nullo modo se subordinat nobis; e contrario, a nostra miseria nos sublevando, restituit subordinationem originalem, nos subordinat sibi et Deo Patri. Sic sese inclinando per modum misericordia? splendidissime manifestat bonitatem et omnipotentiam divinam, cum « misereri maxime superioris sit ». Cf . etiam I", q. 21. a. 4».,

In Deo, prout non habet superiorem cui conjungi debeat, maxima omnium virtutum est misericordia et ratio miserendi est miseria (IP-II", q. 30, a. 2 et 4). Sic in quaedam collecta dicitur: «Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas ».

Scotus igitur non destruxit medium demonstrativum articuli.

Hanc thesim evolvi in Periodico Angelieum, 1930, fascic. 3, p. 289... sub isto titulo: Motivum Incamationis fuit motivum misericordice.

TIsbc est certo doctrina sancti Thomaa. Cf . etiam id quod scripsit in I», q. 20, a. 4 ad 2 : « Nec ideo naturam humanam assumpsit Deus, quia hominem absolute plus diligeret quam angelos; sed quia plus indigebat (homo) ; sic bonus paterfamilias aliquid pretiosius dat servo aegrotanti, quod non dat filio sano». Item I», q. 20, a . 4 ad 1: «Nec aliquid excellenti® Christi deperiit ex hoc quod Deus dedit eum in mortem pro salute generis humani, quinimmo ex hoc factus est victbr gloriosus» peccati, dasmonis et mortie.

Sic proposita, thesis sancti Thomae est fortissima: Motivum Incarnationis fuit motivum misericordiae, propterea Christus fuit primus praedestinatorum, sed praedestinatus est ut Salvator et vietima, ut victor peccati, diaboli et mortis. Hic est character primordialis Cbristi, expressus in nomine JESU, qui salvatorem signifioat. Hic character magis primordialis est in eo quam Doctor aut Rex regum, Dominus dominantium.

Et haec doctrina videtur esse ipsa fides christiana, quamvis Scriptura non dicat quod haec Incarnationis ratio, fuit ratio sine qua non.

Hasc doctrina est etiam fecundissima in ordine spiritualitatis, quoad imitationem Christi et apostolatum.

TJt notat Cajetanus in IP-IP", q. 17, a. 5, n. VI, sicut in actu spei desidero Deum mihi, finaliter propter Deum (prout Deus est finis ultimus hujusce actus spei), ita Christus datus est nobis (subjectum cui, vel finis cui), propter glorifteandum Deum (qui est finis ultimus cujus gratia Deus operatur omnia opera sua). Sic /ncamatio non subordinatur redemptioni nostra", sed est ejus causa

16 Si quldam tbomistiB recentloreB dlcunt iiuandoqoe : « Incarnatlo subordlnatnr redemptloni ». aubordinatio ost linproprln cxprcBnlo; causa emluerm enlm non proprie sutiordliintUT suo effcctul, wtl iiuodiun modo ordlnatux «d eom pn (liiccndiim, nM(i(|iilii l[>wi oiiinlpolciillii HiilMirdliiiircliir crcnturlH (|iiiib prodiulfc

DE MOTIVO INCAHNATIONIS i iuiiien8; ita contemplatio non subordinatur actioni apostolicce, quae lix ejus plenitudine procedere debet, tanquam a superiori fonte, nt dlcit sanctus Thomas IIa-IIsc, q. 188, a. 6. Servantur ergo, quidquid dicant scotistae, verba sancti Pauli, I Cor., m, 23: « Omnia envm vettra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei». In hac enim thesi lliomistica, Christus non subordinatur nobis, sed nos llli.

In quo conveniunt et non conveniunt Thomistas ? — Conveniunt in niuclusione principali expiicite formulata a sancto Thoma : « Si Adam uon peccasset, Verbum incarnatum non fuisset».

Sed non omnino concordat quoad aliquid secundarium : Plures, sequentes vias Cajetani, ut Joannes a sancto Thoma, Billuart, nolunt respondere ad hanc quaestionem : quare Deus permisit /" rcatum- Adw et peccatum originale? Insuper multiplicant dccreta tln>ina conditionnalia. Juxta eos, 1° Deus voluit ordinem naturae; - 2° elevationem generis humani ad ordinem gratiae ; - 3° permisit peecatum primi hominis: - 4° decrevit incarnationem redemptivam in carne passibili.

Alii Thomistat ut Salmanticenses, Godoi, Oonet et plerique re- • rntiores, dicunt, insistendo in responsione sancti Thomae, ad 3«m <it I'. q. 20, a. 4, ad 1 : Certo Deus non permittit malum peccati, nisi propter majus botmm: hoc est certum et de fide, alioquin divina periuissio peccati non esset sancta. Non potest quidem dici a priori inopter quodnam majus bonum Deus permisit peccatum originale, Ned post factum Incarnationis apparet quod Deus permisit peccatum miginale propter Incarnalionem redemptwam, ita ut lapsus generis liiiinani redimendi sit prior in genere causae materialis perficiendae, ' i lncarnatio redemptiva est prior in genere causae finalis. Haec di- Nliuctio data est a Cajetano hic, sed valorem ejus minuit, nimis mul- Mplicando decreta divina, melius locutus est in Im, q. 22, a. 2 ad 2 pi ibid. a. 4.

Insuper secundum hos thomistas, non sunt multiplicanda deitrcta divina conditionnalia, nam haec multiplicatio provenit a debilllute nostri intellectus, et in quantum possibile est, superanda est. Hnde Deus ante quodlibet decretum vidit per scientiam simplicis inlclligentiae omnes mundos possibiles cum suis internis combinatiolilbus (ut artifex concipit diversas habitationes possibiles cum omni- Iiiih suis partibus simul), v.g. Deus concepit mundum innocentem, luoamatione non redemptiva coronatum, et alium mundum possilillcin scil. mundum lapsum, lncarnatione redemptiva coronatum. Kl ilc facto Deus, uno solo decreto, elegit hunc ultimum, in quo igitlir lncuruatio redemptiva est prior in genere causae finalis (ut anima | *mI prior corpore) et lapBus generis buraani reparandi est prior in genere causa? niaterialis perficiendse (ut corpus est prius quam anima) ir.

Hffic secunda interpretatio est plene coniormis cum responsione sancti Thomas ad 311™, et cum P, q. 20, a. 4, ad 1, ubi dicitur : « Deua diligit Ghristum non solum plus quam totum humanum genus, sed etiam magis quam totam unive-rsitatem creaturarum, quia soil. ei majus bonum voluit, quia dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut verus Deus esset. Nec aliquid ejus excellentiw deperiit ex hoo, quod Deus dedit eum in mortem pro salute generis humani, quinimmo ex hoc factus est victor gloriosus » sciL peccati, dsemonis et mortis.

Item haec responsio horum thomistarum conformis est cum verbis sancti Thomse in nostro articulo ad 31™1 in quo citat illud sancti Pauli : « Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia» et verba liturgiae : « 0 felix culpa, quce talem ac tantum meruit habere redemptorem ».

Item sanctus Augustiuus in Ps. xlvii, P. L., t. 36, col. 539, dicit: «Ideo cecidit Adam ut nos surgamus», id est: Deus permisit peccatum Adae propter hoc majus bonum quod est Incarnatio redemptiva.

Et insuper non suut multiplicaiula sine necessitate decreta divina; hsac enim multlplicatio fundatur unice in imperfectione nostri modi intelligendi. Imo manifestum est quod plures eventus ordinis naturalis, ut mors alicujus justi ex morbo, qua; videntur primo aspectu dependere solum a causis naturalibus et a Providentia generali, dependent a prasdestinatione supernaturali 18. Ex hoc apparet quod Deus uno solo decreto voluit hunc mundum actualem cum tribus ejus ordinibus, naturae, gratiae et unionis hypostaticae.

w Sic flgurarl )>ossunt hi duo inundi possibiles, quorum secundus electus est a Deo uno solo decreto eflicaei quoad omnes suas partes slmul sumptas :

Mundus innocens servandus in sua innocentia

Mundus peceator et redimendus

Chxistus non redemptor justitia s originalis servanda justitia originalis cum permissioue peccati origin.

/ restauratio facienda

Christus redemptor

Cf. B. Huqon, l,e mystere de V hicarnation, p. 75, et Diet. theol. eath., art. Incarnation, c. 1504.

" V. g. quod talis homo ex morbo quidem moriatur hlc et nunc dum ent in statu gratias et liabeat grutluni perseverantia! finalis, hoc pendet ab eju» priedestinatlone supernaturali ; Iteui llniH mundi physicl eveniet quando nuina rus electorum erit i.-omplelns. Non |m>IchI Igliur dlcl lu Dcus voluli ordineni iiuturalem et evenlus ejus Indeix-ndciiUir nb ordlne gratlin, et hunc imlc|n-n danter »l> Dpdino uiiIohIh hyiKiHiniicir, scd iino decreto volult liunc niunduni actuolUQ irani tribui ejm ordmlbun,

Comparatio inter sanctum Thomam et Scotum quoad libertatem decreti Incarnationis.

Primo aspectu mirum est quod sanctus Thomas qui est intellectualista, dicat: cum Incarnatio sit donum liberrimum et omnino gratoitnm Dei, ejus motivum non potest cognosci nisi per Revelalionem, dum Scotus, qui est voluntarista inclinatus ad libertismum, velit hoc motivum iuvenire per argumenta seu rationes quasi a priori, ut faciunt intellectualistaB immoderati ut Leibnitz et Malebranche <|iii dicunt Incarnationem moraliter necessariam esse ut mundus sit omnium possibilium optimus.

Ratio hujusce oppositionis inter sanctum Thomam et Scotum videtur esse in hoc, quod sanctus Thomas, ratione sui intellectualismi moderati, exacte determinavit distinctionem inter ordinem natitrw et ordinem gratiw, ex objecto proprio intellectus creati, sive lnimani, sive angelici. Proinde sanctus Thomas plene agnoscit perfcctam libertatem Dei ad elevandam naturam hominis (vel angeli) ad ordinem gratias, et a fortiori ad unionem hypostaticam. Sic in- (ellectualismus ejus moderatus optime agnoscit jura libertatis di vinaj.

E contrario Scotus, vi sui voluntarismi, non tam exacte distin- •mt ordinem natura; et ordinem grati»; dicit quod in nostra natura ;i|'Petitus mnatus et non solum elicitus visionis beatificaj, et addit quod, si Deus voluisset, visio beatifica foret nobis naturalis.

Unde inclinatur ad consideranduni ordinem gratia? ut complementum ordinis naturae, et ordinem hypostaticum ut complementum et

^immationem quasi normalem ordinis gratia?. Sic minus agnoscit ura hbertatis divinw, quoad hanc duplicem elevationem ; et in fine l".|intur fere sicut intellectualista3 absolnti, ad modum Leibnitz, qui putant, quod Incarnatio est moraliter necessaria ut mundus sit optiinus omnium possibilium. Sic extrema sese tangunt:

  • Intellectualismus absolutus reducit ad jus ideale factum adimpletum.

  • Libertimus absolutus reducit ad fa<:tum adimpletum ipsum jus. Ilasc duo systemata sunt inversa, sed in praxi sese tangunt quia jMnbo dicunt quod factum adimpletum idem est ac jus ideale et suc- Hiis idem est ac moralitas, primi tamen insistunt in jus' alii in .lictum adimpletum. Intellectualismus vero moderatus est inter ac llipra haic extrema ad invicem opposita, quia salvat simul valorem lirlmorum rationis principiorum et veram libertatem. quae negatur iiilcllectuahsmo absoluto.

Bio in thomismo Incarnatio apparet ut supremum factum totius iMHv,.r.si, sed ut faclum contingens, in quo manifestatur liberrimus . ' ■imtuUus amor Dci erga nos per modum misericordia?. « Sic Deus UhinU mundum ut Filium suum uniqcnUum daret»

DE CONVENIENTIA INCABNATIONIS

Sic haec thesis sancti Thomaa, comparata cum aliis ejus thesibus de intellectualismo moderato et de libertate, altam significationem babet scil. :

In ordine gratiw, prout hic ordo omnino gratuitus est, plene regnat libertas divina, praedilectio ejus liberrima, cujus motivum nonnisi per revelationem cognosci potest. Hoc autem principio sublato, non recte intelliguntur plura puncta capitalia in ordine supernaturali, v.g. hsec verba sancti Pauli, 1 Cor., i, 27: « Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ea quse non sunt, ut ea quse sunt destrueret» ,0.

Haec autem quaastiones sunt profundissim», et circa eas dividuntur inter se spiritus.

Corollaria spiritualia. - Hsec corollaria evolvi iu alio libro « Le Sauveur et son amour pour nousn, p. 13C sq., in quo exponitur doctrina sancti Thomse de motivo Incarnationis modo minus scholastico et magis spirituali.

Haec corollaria sunt sequentia:

1° Ex hac doctrina sequitur quod non accidentaliter Christus est Salvator, Sacerdos simul et victimu. Hic est character ejus principalis ut nomen Jesus indicat. Jesus non est praesertim llex regum et Doctor sublimis, qui accidentaliter fuit Salvator humanitatis et victima, propter lapsum generis humani. Non, sed vi prajsentis decreti venit principaliter et primo ut Salvator hominum. Et tota ejus vita ordinatur ad culmen ejus, scil. ad sacrificium Crucis.

2° Christus sic apparet altior, et unitas ejus vita; melius manifestatur, scil. Vitse Salvatoris miserentis et simul victoris peccati, dasmonis et mortis50.

3° Propterea horam Passionis Christus vocat «horam meamn quasi per excellentiam.

4° Ex hoc sequitur quod in actuali oeconomia salutis, non accidentaliter animse, ut sanctificentur, debent portare crucem suam quotidie in unione cum Salvatore, ut ipse dicit: Luc, ix, 23.

5° Ex hoc sequitur quod ut aliquis sit sanctus, etiam magnus sanctus, nou necesse est quod sit doctor, aut multa opera actione

" Propter eamdem ratlonem, in ordine supernaturali Deus non raro per uuequalitatero gratiarum compensat imequalitatem couditionuni naturalium ; hoe est quod dicitur in beatitudlnibus evangellcis : « Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum, beatl mltes, bcati qul lugent, beati qui persecutionem patiuntur propter justitlani » otc. Ideoque non debemus dicero: 1« Deus voluit ordinem natunu cura suls oventlbus, 2° ordinem gratlaj, 3° ordU ncm hypostaticum ; sed prlus oomvpli iniiiiiliiin nctunlcm ut posslbllem curo omnlbus suls pnrtlbus subonllnntlH, ot uno hoIo <locrcto eleglt lllum potlusqunm nllow mUDdOI pnrllcr ixihhIIiIIcs.

DE MOTIVO INCAENATIONIS 71 oxteriori adimpleat, sufflcit quod vere configuretur Christo crucifixo, ut v.g. S. Benedictus Joseph Labre qui in sua paupertate, et suo orucis amore apparuit seeculo xvm ut viva Christi imagoJl.

6° Denique sequitur, ut explicat S. Thomas, IIP, q. 62, a. 2, ;iKendo de effectibus baptismi, quod gratia sanctificans in redemptis nit proprie christiana; non solum enim est ut in Adamo innocenti ot in angelis participatio naturse divinie, sed insuper nos configurat Christo redemptori et per eam efficimur viva membra corporis my stici Christi. Propterea haec gratia, ut christiana est, nos inclinat ad configurationem cum Christo redemptore per amorem crucis, inclinat nempe ad vitam reparatricem pro peccatis nostris et aliorum, in quantum viva membra Christi debent sese mutuo in via salutis adjuvare.

Ideoque nulla idea christiana et nulla associatio christiana pro diicit veros fructus salutis, nisi post tempus dolorosaa probationis sec. illud Joann., xn, 24: « Nisi granum frumenti cadens in terra inortuum fuerit, ipsura solum manet; si autem mortuum fuerit, mul tum fructum affert».

Sic Christiani configurantur Christo, qui dixit de seipso discipulis Emmaus : « Nonne ba3c oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ». Luc, xxiv, 26. — Unde S. Paulus ait, Rom., vin, 17: «Heredes Dei sumus, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur ».

Haec sunt corollaria spiritualia hujusce doctrinaB.

Opinio quwdam specialis. — Recenter quidam 23 tenuerunt quod liucusque quaestio male posita est sub forma hypothetica : « Utrum Hi homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset». «Etenim, ut aiunt, ni homo non peccasset (seu in hac suppositione) alius omnino ordo, iib ordine prwsenti omnino diversus, haberetur, et quid in tale ordine accidisset, Deus tantummodo cognoscere valet». — Vera po Hilio quaastionis debet esse, juxta eos, positiva et universalis scil. " liuaenam sit in prassenti ordine, ratio adajquata universalis Inoarnationis Verbi ». Ad hanc qua3stionem respondet P. Roschini, <). S.M., in sua « Mariologia», 1942, t. II, p. 40 sq. : «Ratio pri- Daria Incarnationis est: «Libera electio ab wterno a Deo facta, ordinis prwsentis cum omnibus quw in eo continentur, ■ in quantum moIiib ordo prasens adamussim respondet mensuraj et modo, ab eo

" Ilnec autem concoptio vita? christlnna? plene cohaeret cum conceptione

I Imbiiorunt sanctus Franciscus Assisli et sanctus Bonaventura; ab ea iiiilrm rMetm* quodanimodo recetlere Scotus in sun thesl de motivo Incarnationis.

DE CONVENIENTJA 1NCARNATIO.MS pariter libere praefixis, quibus voluit suam bonitatem ad/extra effundere et exinde gloriam extrinsecam haurire». /

Ad hoc responsum est in periodico Angelicum, Jan. 1942, p. 97- 103 '^3 : Quaestio posita a scholasticis se tenet in prjesenti rerum ordine, et novus modus ponendi quaastionem est extra spberam praesentis problematis, ac perducit solum ad veritatem communem ab omnibus scholis admissam absque ulla discussione; certissimum est enim pro omnibus quod Incarnatio dependet a libera electione divina ordinis prsesentis, et quod ordinata est ad manifestationem bonitatis divinae. Haec est ejus ratio suprema, sed quaeritur nunc ejus ratio proxima.

Manifestum est quod quajstio hypothetica a magnis scholasticis posita se tenet in praesenti rerum ordine; scil. an vi pr&sentis decreti, Verbum incarnatum fuisset, abstractione facta a peccato primis hominis. Abstractio non est mendacium, nec mutat ordinem rei consideratae. Est ac si quaereretur : an anima hujusce hominis creata fuisset, si corpus ejus in sinu matris suae non fuisset satis dispo situm ut informaretur ab ea? vel : an hoc templum subsisteret, si tolleretur haec columna ejus? Veritas propositionis conditionalis, ut docetur in logica, unice pendet ex nexu inter conditionem et conditionatum.

Unde ad objectioncm rcspondctur : diccndo « si homo non peccasset» mutaretur rerum ordo, distinguo : si hoc diceretur vi alterius decreti, concedo; vi prwsentis decreti, nego.

Ut dicitur in pradicta reponsione : « II ragionamento degli sco- Jastici non e, e non pud essere altro che questo, altrimenti come spiegare che quei Dottori si siano tanto straniti attorno ad una ricerca futile e circa la quale non si potra mai sapere nulla di certo... Senza dire poi che attribuire a quei teologi sommi e cosi circospetti, con a capo 1'Angelico, una svista di tal fatta, sarebbe addirittura trattarli da meno di uno scolaro ».

S. Thomas male posuisset quaestionem, aut non correxisset quaestionem male positam, immo ineptam, quae 6cilicet nullum modo esset ad rem.

Sed verum est dicere, cum S. Doctore, loquendo de alio ordine rerum: «Nescimus quid ordinasset (Deus), si non prasscivisset peccatum » 34, Comm. in Ep. ad Tim., c. I, lect. 4. Dicit eodem modo in nostro articulo : « Quamvis potentia Dei ad hoc non limitetur : potuisset enim etiam peccato non existente, Deum incarnari» scil. in alio rerum ordine.

« Ancora intorno alla ragione primaria dclVcsistenza di Cristo.

24 Sunt enim duae quaestlones valde dlversie, slcut ietse duae : 1» « An boc ledllieium remaneret, si tollcrctur hax- coluiiiMa » et 2" « Quld ar.dinassct archltector sl In hoc nxlllielo non volulsset hanc colimmnni, quld nliud statulsaet n<l aolldltatem cjus? ».

CONCLOSIO ULTIMA

□e motivo Incarnationis.

Simpliciter igitur dicendum est: Deus voluit Incarnationem ad bonitatem suam manifestandam per rnodum misericordiw erga homines redimendos, seu «propter nostram salutem» ut in Sjmbolo dicitur.

Et illi qui admittunt, sicut thomistae, unicum decretum efficax circa Incarnationem redemptivam in oarne passibili, eo ipso debent dicere, cum S. Thoma : vi praasentis decreti « si Adam non peccasset, Verbum incarnatum non fuisset », vel modo affirmativo : in praesenti decreto, Incarnatio redemptiva supponit lapsum generis humani redimendi, quamvis lapsus iste permissus fuerit propter hoc majus bonum quod est Incarnatio redemptiva. Ita creatio animae supponit corpus embryonis sufficienter dispositum, et haec sufficiens dispositio f uit volita a Deo et producta propter animam. « Causae ad invicem sunt causae, in diverso genere » absque circulo vitioso. Circulus vitiosus esset dicere: permissio peccati Adaj fuit propter Incarnationem et Incarnatio facta est propter permissionem peccati Adae. Revera facta est, non propter ejus permissionem, sed propter ejus reparationem.

Item circulus vitiosus esset dicere : « homines sunt propter Christum, et eodem modo Christus est propter homines»; sed verum est dicere: «Christus est finis cujus gratia homiuum, et homines sunt finis cui proficua est Incarnatio redemptiva».

Unde remanet verum dicere: Incarnatio volita est ad manifestationem bonitatis divinae, per modum misericordias erga homines redimendos, seu « propter nostram salutem » ut in Symbolo dicitur.

Hoc problema longius examinavimus contra recentes objectiones in Actis Acad. Romana; 8. Thomw, 1945: De Motwo Jnoarnationis, I). 7-45.

Aur. IV. — UTRUM PRINCIPAL1US CHRISTI INCARNATIO FACTA FUERIT AD TOLLENDUM PECCATUM ORICINALE, QUAM ACTUALE.

Respondetur affirmatwe.

Probatur auctoritate 8. Scripturm.

— Joann., i, 29: « Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi» ■dl, ut ait S. Beda, peccatum quod commune est totius mundi. — ll n, iu grtaco sec. editionem critioam Nestle, habetur apud Joannem loe. dt. Hingulare « ttjv ct|iapT(av toO x6au,ou », peccatum mundi.

DE CONVBNIENTIA INCARNATIONIS

— Sed principale testimonium est citatum in corpore Articuli, acil. ad Rom., v, 15 et 18: « Judicium ex uno (scil. Adamo) in condemuationem, ... per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam (scil. Cliristi) in omnes homines in justincationem vitae».

— Item hoc espresse affirmatur in 6° concilio inovinciali Toletano, et aliqualiter in c. Trid., sess. 6, cap. 2. Denz., n. 794.

Probantur ratione theologica duse conclusiones, scil. :

— 1» Quod Christus venit ad delenda omnia peccata, quia venit ut salvaret homines, et omnia peccata sunt ad salutem obstacula.

— 2* Prob. quod Christus venit principaliter ad delendum peccatum originale, prout hoc peccatum est absolute majus extensive, in quantum se extendit ad totum genus humanum quod inficit, quamvis peccatum actuale sit intensive majus, quia habet plus de voluntate.

Unde probabiliter vi priesentis decreti Christus venisset etiam pro solo peccato originali delendo, non autem pro solis peccatis actualibus; quia non existente peccato originali, principalior ratio Incarnationis non subsistit. Insuper vi praesentis decreti, Christus venit in carne passibili et mortali, sed non existente peccato originali, caro non fuisset passibilis nec mortalis".

Chapter 4 of 101