Skip to the text

Sectio 2, art. 23: UTRUM IN CHRISTO FUERIT PLENITUDO CRATI/E

Status quasstionis. — Uic incipit tertia pars uujusce quaestionis, scil. ; post considerationem gratiae virtutum et donorum et gratiarum gratis datarum in Christo, sanctus Thomas tractat de pieuitudiue gratia? habitualis, id est: an in Christo fuerit gratiae plenitudo simpliciter, tum intensiva, tum extensiva.

Hic articulns et sequentes sunt igitur de perfectione gratise Christi.

Conclusio est: Christus habuit gratice plenitudinem tum irvten sivam id est quoad perfectionem ejus, tum extensivam, scil. in or dine ad varios effectus quos producere potest.

1° Probatur auctoritale Sacrw Scriptune. — Joan., i, 14: «Vidimus eum plenum gratise et veritatis»; v. 16: « Et de plenitudine ejun nos onnicN -.ueepimus, et gru.liam pro gratia». Item Joan., m, 84, Hic .Idiuiiion Baptistn rcildit teHtiinoniuni ('liristo: « Qucm mUit

UB PLENITUDINE GRATI/E IN CHBISTO

Deus, verba Dei loquitur; non enim a<l mensuram dat (ei) Deus Spiritum. Pater diligit Filium ct omnia dedit in manu ejus»16.

Patres Ecclesiae saepe explicaverunt hos textus ostendendo quod Christus, plenissimus gratiie, omnimodam sanctitatem habuit.

Cf. Rouet de Jouinel, Enehiridion Patristicum, Index theologicus, n. 394.

Cf. sanctum Augustinum in Joannem, loc. citato.

2° Probatur ratione theologica, quae nihil aliud est quam di Ncursus explicativus, quo scil. explicatur praedictus textus Joan nis, i, 14.

Haec ratio ad hoc reducitur:

— Plenitudo gratiae est duplex : scil. intensiva et extensiva.

— Atqui Christus utramque habuit.

— Ergo Christus habuit simpliciter seu totaliter plenitudinem gratiae.

Major sic explicatur; plenitudo intensiva alicujus qualitatis, v.g. albedinis, habetur, si aliquid eam possideat quantumcumque nata est haberi ; v.g. lilium videtur habere albedinem secuudum gra dum intensivum perfectissimum. Ita etiam nix.

Unde plenitudo intensiva sumitur ex ejus perfectione et radica tione in subjecto.

Plenitudo autem extensiva alicujus qualitatis sumitur ex ordine ac varios effectus quos producere potest aliquod principium operativum, v.g. animal brutum non liabet plenitudinem extensivam vitse, <|uia non habet vitam intellectualem, sed solum vegetativam et sen «itivam.

Minor probatur per partes :

Vhristus habuit plenitudinem intensivam yratva!, id est secundum perfectissimiim modum quo haberi potest, propter duas rationes:

1° Quia ejus anima, qucc unitur Deo secundum altissimam unionem possibilem. seu hypostaticam, maicimam recipit influentiam gratiw, sicut aer propinquiori igni est calidior et lucidior.

2° Quia gratia datn est Christo, ut capiti, ex quo ad omnes transfunderetur ; sicut in nostro mundo solari nihil est lucidius sole, ex quo omnia alia illuminantur ; cf. Luc, xn, 49: « Ignem veni mittere in terram et quid volo, uisi ut accendatur ». Agitur de igne qui puiificat, illuminat, calefacit spiritualiter.

Ex his probationibus apparet quod plenitudo intensiva alicujus qualitatis sumitur ex ejus perfectione intrinseca. prout est pura, Hine admixta imperfectione. Sic nix est perfecte alba, albedo in ea

'« Htc tcxtus Itlustratur per id quod dicitnr ad Rom., v. 5: « Carltas Dei •ihTush «st in eordlbua nostris pcr Splrltnm Sanctum, qui datus est nobis ». Et iit cxplicntur in 1», (|. 13, n. 3, missio Spirltus Sancli fit secundum quod novo hkxIo Kplrltus SanctiiH pricscns lii In aniniu per gratlam sanctificantem. et per iiiiKiiientum liujuscc icnillii-: uihI<> Chrlstus dicltur accepisse Spiritum non ad nHuram. prout iifccplt plt-DltOdineta pratlii'.

DB GRATIA CHIilSTr est secunduin totam suam intensitatem, seu puritatem, sine admixtio ne non-albi.

Si vero agitur d.e aliquo habitu operativo, cum hic habitus determiuet facultatem in ordine ad operationem, hic habitus eo inten sive perfectior est, quo magis determinat facultatem per respectum ad objectum formale operationis elicienda;, id est : quo magis actuat facultatem et radicatur in ea. Et est aliquid simile pro gratia gratum faciente, qute est habitus eutitativus, in essentia aniime receptus, et radicaliter operativus, prout ex ea derivantur virtutes, sicut ex essentia animte facultates. Sic plenitudo intensiva gratia; habitualis sumitur ex ejus perfectione intrinseca absque admixtione imperfectionis et ex ejus radicatione in anima, quain maxime determinat radicaliter ad sanctissime operandum absque ulla imperfectione.

Esset haac intensiva plenitudo gratiae, etiamsi anima Christi ordinaretur ad solam operationem amoris Dei.

Pariter Ghristus habuit plenitudinem extensivatn gratiw, qua; sumitur ex ordine ad varios effectus quos producere potest.

Ratio est quia, ut ait sanctus Thomas, « habuit gratiam ad omnes operationes et effectus ejus, et hoc ideo, quia conferebatur ei gratia tanquam cuidam unwersali principio in genere habentium gratiam sicut sol est universalis causa generationis ».

Hsec duplex plenitudo, scil. intensiva et extensiva, dicitur absoluta seu ex parte ipsius gratia;, quse de potentia ordinaria. nequit perfectius haberi ; non est solum respeotiva seu secundum exigentiaa status vel officii subjecti. Imo ipsum officium altissimum capitis et Redemptoris humanitatis exigit plenitudinem absolutam gratise.

Dubium. — A» plenitudo intensiva sit perfectior quam pleni tudo extensivat Ponere qua;stionem est eam solvere.

Respondetur communiter ailirmative sicut qualitas praeeligenda est quantitati, quamvis positivismus ad contrarium dicendum inclinetur ; etenim plenitudo intensiva sumitur immediate ex perfectione intrinseca ipsius qualitatis, et est fundamentum plenitudinis exten siva;. Tloc eonstat speciatim in scientia; plenitudo ejus intensiva habetur ex altiori penetratione primarum ejus notionum et principio rum, dum ejus plenitudo extensiva, tum habitualis, tum actualis, sumitur secundum numerum conclusionum qua; deducuutur ex prin cipiis. Sunt autem quidam physici qui cognoscunt omnes couclusioucs proprise scientia; in ejus statu actuali, et legerunt omnes libros ali cujus momenti ad eam pertiuentes; sed non sequitur ex hoc quod habeant profundiorem cognitionem principiorum hujusce scientia.>; habltUS scicnl ilieus noudum est forsitam in eoruin intelli(j;entia quasl «(•ciiikIii oatura, 10 contrario ulter physic-iiH magis ex alto cognosoll

DB PLENITUDINK GRATIJ5 IN CHBISTO

Imjusce scientia; principia, eorumque subordinationem, etiainsi oblitus sit quasdam conclusiones. Perfectio scientia; non mensuratur enim secundum numerum conclusionum, nam scientia, quamvis utatur multis ideis subordinatis, est qualitas simplex qua perficitur intellectus per respectum ad aliquod objectum formale et ad qutedam prima principia, qua; virtualiter omnes conclusiones hujusce scientise • ontinent.

Sic est magna differentia inter Aristotelem et auctorem alicnjus manualis philosophiae peripatetica! ; quamvis auctor hujusce manualis ad novas forte conclusiones pervenerit, non habet ingenium Aiistolelis, nec potuisset scribere Organon, Physicam, Metaph.ysicam et iOthicam Stagirita;. Item similis est differentia inter sanctum Thomam et ejus commentatores, quamvis isti ad novas conclusiones pcr venerint.

Item historici qui scribunt historiam criticam Napoleonis forte inelius extensive eam cognoscunt quain legati et milites Napoleonis (jui cum eo vivebant, sed intensive et vitaliter ingeuium Napoleonis generaiiter minus penetrant.

Item historici qui criticam Evaugeliorum insistunt certo minus intensive pra;dicationem Christi cognoscunt quam Apostoli qui eam audierunt. Ita sanctus Joannes Evangelista melius cognoscebat rloctrinam Christi quam theologus qui cognosceret omnes propositiones damnatas collectas in Enchiridion H. Denzinger.

A fortiori igitur fuit plenitudo intensiva gratire habitualis et Firoinde virtutum et donorum in Christo.

Aut. X. — UTRUM PLENITUDO CRATI/E SIT PROPRIA CHRISTO

Status qua^stionis. — Oritur qua;stio ex hoc quod quibusdam aliis saltem quadam gratiae plenitudo tribuitur in Sacra Scriptura. Sic apud Lucam, i, 28, angelus dicit B. Mariae Virgini : « Ave, gratia plena», et in Actibus Apostolorum, vi, 8, legitur: « Stephanus ple nus gratia et fortitudine ». Imo sanctus Paulus ad Ephesios, iu, 19, desiderium suum illis sic exprimit: «Ut impleamini in omnem pleniludinem Dei». Imo pro omnibus beatis in patria beatitudo est ple nitudo omnis boni, quae prassupponit quamdam plenitudinem gratise in via. Quaenam est igitur plenitudo gratise quaa est propria Christo?

lm Conclusio est: Plenitudo absoluta yratke, non respeotiva, est propria Ghristo.

1° Probatur ex Sacra Scriptura. — Joan., i, 14: « Vidimus eum, qnasi Unigenitum a Patre, plenum gratia; et veritatis». Sed esse Uni- Kotiitum a Patre est proprium Christo. Ergo etiam esse plenum gratia;.

2° Probatur ratione theoloqica. — Plenitudo absoluta gratias est MNiin.ld liuitji, liiibclur grulia qiiiinta haberi potest (saltem de potontla Dei ordiuaria).

M — 0»iini(imi-Ui.ii»ri.ii. Dl 6/lfUiO JfllwaWM,

— Atqui Christus et ille solus habuit gratiam in maxima excel- lentia et intensione quse haberi potest (saltem de potentia Dei ordinaria).

— Ergo Christus et ille solus habuit plenitudinem absolutam gra- tiaa et intensive et extensive, ut dictum est art. prseced.

2* Conclusio : Plenitudo respectiva gratUe non est p-opria Ch, sto, sed communicatur aliis per Christum.

Etenim plenitudo respectiva gratiae est quando talis ac tanta est, quantam exigit status et officium personaa cui tribuitur.

Atqui plures sancti, praesertim B. Maria Virgo, habuerunt gratiam statui et officio suo perfecte proportionatam. Sic B. Maria Virgo dicitur «gratia plena». Ergo. Cf. ad lum. Legere articulum et ad l"™.

Corollarium. — (Cf. infra q. 35, a. 5). Gratia habitualis Christi intensive et extensive superabat jam ab initio conceptionis su?» omnem gratiam etiam finalem angelorum et liominum simul sumptorum. Quia gratia est in Cliristo secundum proportionem ad unionem hypostaticam, et tanquam in capite a quo derivatur etiam in angelos ; nam ut infra dicetur Christus est caput angelorum saltem quoad accidentalem gratiam et gloriam, secundum quam angeli sunt ejus ministri in regno Dei. Sic Jesus dixit apud Matth., xm, 41: « Mittet Filius hominig angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui facitint iniquitatem et mittent eos in caminum ignis». Item Maro., xm, 27: « Mittct angelos suos et congregabit electos suos ».

Ex his constat quod Christus plus habet gradus gratiw quam omnes angeli et homines etiam beati, simul, aiiquomodo sieut sol plus lucis habet intensive quam quaevis lucida inferiora, et adamas plus valet quam innumeri lapides communes. Imo etiam dicitur de B. Maria Virgine quod ejus initialis plenitudo gratiae superabat intensive omnem gratiam finalem (non tamen gloriam) angelorum et hominum simul sumptorum, sic vocatur ab Ecclesia regina angelorum, et de ea dicitur : « Super choros angelorum exaltata est sancta Dei Genitrix ad ccelestia regna».

Imo videtur quod gratia accepta a fundatoribus ordinum reli giosorum superet, quoad fundationem faciendam, gratiam eorum sociorum collective sumptorum, in hoc sensu quod hi socii sine fumia. tore a Deo specialiter inspirato hanc fundationem non fecissent, dum e contrario fundator ad hoc opus a Deo missus potuisset illud facere cum aliis sociis. Sic gratia sancti Benedicti, aut sancti Dominici, aut sancti Francisci videtur superare gratiam suorum sociorum. It.eni sanctus Thoma« plus valet quam omnes ejus commentatores etinnj simul sumpti. Hoc eo facilius iutelligitur quod gratia est quulitas et quod perfectio ejus proinde est qualitativa uon quautitativa ; coBj sequeuter gratia quse est ad decem talenta plus valet quam decefl grntiae qnarum quielibet asquivalet uno talento. Ita unus sanctUC Ut Banctus parochus d'Ars, plus valet ct operatur quam multi QdelN

.•I etiam lacerdotes tpa\ suiil ... Interiort gradn cefitttttB.

DIS PLENITUDINB GltATIyE IN CHRISTO

Sic sauctus Thomas ostendit in 1P-II", q. 24, a. 5, quod caritas i i idem dici debet de gratia habituali) nou augetur intensive per ndditionem caritatis ad caritatem; hoc enim esset caritatem multiplicari non augeri; sed per majorem radicationem in subjecto, seu, ad loquendum sine metaphora, per majoiem actuationem vel determiuationem subjecti, ac per majorem inhassionem in eo; accidentis enim esse est inesse.

Ha2c omnia sunt unum et idem ad exprimendam intensionem qua litatum. Novus gradus caritatis et perfectior modus aetuationis subjecti ac inhaBsionis in eo sunt idem.

Si igitur altior gradus gratia? sumitur qualitative et non quanutative, facile intelligitur quod gratia habit ualis Christi superat inu nsive omnem gratiam etiam finalem hominum et angelorum etiam Mmul sumptorum. Superabat etiam ab initio eorum gloriam.

In commentario in Joannem, i, 16, lect. 10, sanctus Thomas docet gratiam dari in triplici plenitudine.

« Est plenitudo sufficientite qua aliquis est sufhciens ad actus meiitorios et excellentes faciendos, sicut in sancto Stephano. Item est plenitudo redundantice qua beata Virgo excellit omnibus sanctis. propter eminentiam et abundantiam meritorum. Est etiam plenitudo efflcientiai el affluentiw, qua? soli homini Christo competit, quasi auctori gratias. Sic enim beata Virgo redundavit gratiam in nos, ut tamen auctrix gratias nequaquam esset... Pleuitudo gratiai qua? est in Christo est causa omnium gratiarum qua; sunt in omnibus intellectualibus creaturis ».

In hoc textu dicit «omnium gratiarum » in genere, non tamen iletermmat, non dicit «etiam essentialis gratias et gloriaa» in angelis quod alibi negat, ut infra dicetur. Cf. III», q. 59, a. 6.

Objectio. — In corpore naturali esset niagna improportio, si caput excederet in quantitate molis totum corpus. Ergo similiter in « orpore mystico erit improportio, si gratia Christi ut capitis excedat vel adaequet secundum intentionem omnem gratiam totius corporis mystici collective sumptam.

Respondet Gonet : Concedo antecedens, nego consequentiam, quia «hstinguenda est qualitas a quantitate et non est omnimoda paritas Lnter corpus mysticum et corpus naturale. Est quidem similitudo quoad iufluxum et eminentiam capitis in membra; sed in corpore naturaili forma substantialis exigit determinatam quantitatem, tum in capite, tum in membris, ut suas operationes vitales exercere valeat, 01 sic necesse est, ut caput naturale minorem quantitatem in nobis tuibeat quam totum corpus. Insuper gratia habitualis, quaj est forma qua vivificatur corpus mysticum Ecclesiaa, non exigit determinatam iMlcnsionem, sed potest augeri in infinitum ut dicetur articulo XII. i Ode ln rapite corporis mystici potest esse gratia magis intensa, nuam sit in omnibus aliis, imo hoc ad dignitatem capitis pertinet. "'•nique caput corporis mystici nullo modo dependet vitaliter a mem In .h, dum e contrarh. , ap.it corporis physici dependet a corde. a piilmoue etc.

DE GltATIA CHHISTl

Aht. XI. — UTRUM CRATIA CHRISTI SIT INFINITA

Status quaestionis. — Non agitur proprie ut patet de gratia unionis quje est increata, ut dixit sanctus Thomas, q. 6, a. G: « Gratia euim unionis est ipsum esse personale, quod gratis divinitus datur humanae natura? in persona Verbi». Hasc gratia unionis, ut increata, est innnita, prout identificatur cum ipso Verbo Dei terminante naturam humanam. Sed agitur proprie nunc de gratia habituali, qu» est, ut ibidem dictum est, «effectus quidaui consequens unionem ».

Circa hanc quasstionem non consentiunt omnino theologi. Major, in III Sent., dist. 13, q. 3, asserit gratiam Christi esse simpliciter intinitam secundum intensionem. Item postea Maldonat, iu Lucam, n,. 40, et Hurtado, disp. 13 Phys., § 47. Ad hanc sententiam accedunt illi qui docuerunt: gratiam habitualem Christi de potentia Dei absoluta augeri non posse, ita Sanctus Bonaventura, Durandus, Scotus, Ricardus et ex thomistis Cajetauus et Nazarius. Sed opposita sententia videtur multo probabilior et doctrinae sancti Thomai conformior, eamque docent communiter theologi, tam iu schola saucti Thomaj quam extra.

Sauctus Thomas optime exponit diflicultatem quasstionis initio articuli, ubi notat quod gratia Christi videtur esse intinita, quia dicitur sine meusura seu immensa, apud Joan., ra, 34: «#on enim a& mensuram dat Deus Spiritum suum», dum e contrario de nobis die.itur ad Ephes., iv, 7 : « Uuicuique nostrum data est gratia secundum meusuram donationis Christi». Insuper gratia Christi se extendit ad salutem totius generis humani. Denique si gratia Christi esseft tinita, aiterius hominis gratia tantum crescere posset quod perveniret ad aequalitatem gratiae Christi. Hsec objectiones considerant gratiam habitualem, non solum ut ens, sed etiam sub ratione gratise.

Attamen ex aliqua parte constat quod gratia habitualis Christi, prout distinguitur a gratia unionis, est quid creatam; atqui onine creatum est fiuitum, ut dicitur in argumento sed contra.

Quomodo igitur solvenda est qua^stio? — Legere articulum.

1a Conclusio: Gratia unionis est infinita, quia. est ipsa persona Verbi, terminans humanitatem Christi, ut dictum est, q. 6, a. 6.

2° Conclusio: Gratia habitualis Ghristi, ut est ens, seu in ratione entis, «o» est physice infinita; quia est in anima Christi, ut accidena in subjecto. Atqui anima Christi est creatura quaedam, habens capacitatem finitam ; videbimus quidem in articulo sequenti quod grati» semper potest augeri, sed sub ratione eutis, ciim sit qnid creatnm, nunquam potest esse physiee intiuita in actu.

3a Conclusio: Gratia habitualis Ghristi, non in ratione entis, sed secuudum propriam rationem, gratitr, potest dici infinita". Thomi

" Ita ciistingul ix>test intelligeutla nostra. priiuo ut est ens et acckleiiK at>t< mw, et secundo ut est intelllgentla ujlentioiiiilltor lntinlta, prout respicit vorum unlversale; cadem distlnctio faclenda est pro voluntatc, et. etlnm pro gralla btbttaaU, qua, ut gratla. est piirtlcipatio (llvlnie nntiirac.

\N GKATIA CHRISTI SIT INFINITA sta3 qua«i communiter hanc conclusionem intelligunt in hoc sensu quod gratia Christi est in ratione gratiaj moraliter infinita, non physice I8. Etenim sanctus Thomas infra q. 10, a. 4, ad 3, ait : « Dicendum est quod, sicut supra dictum est de gratia, quod non potest esse niajor gratia quam gratia Christi per respectum ad uniouem Verbi, idem etiam dicendum est de perfectione divina? visionis, licet absolute considerando possit essc aliquis gradus sublimior eecundum intinitatem divina? potentiae». Eodem modo loquitur in nostra quaestione VII, a. 12, ad 2 l», et de Veritate, q. 29, a, 3, ad 3, necnon II"-IIM, q. 24, a. 7, ut videbimus in explicatione articuli sequentis. Nec in nostra conclusione sanctus Thomas ait : « Necesse est dicere gratiam Christi, ut gratiam, esse infinitam », sed « potest dici iufi nita» scil. in aiiquo bono sensu.

Unde 3a conclusio sic intellecta de gratia moraliter infinita, in ratione gratia?, faciliter probatur.

Probatur in corpore articnli dupliciter, considerando hanc gratiam et intensive et extensive:

1° Intensive; quia gratia habitualis Christi habet quidquid potest pertinere ad rationem gratiw, et non « ad mensuram », sicut si dicatur quod lux solis sit infinita, non secundum suum esse, sed in ratione lucis, prout habet quidquid ad rationem lucis pertinere potest.

Hoc est dicere; gratia habitualis Christi est intefisive in summo gradu excelleutiae conferibilis, saJtem secundum divinam ordinationem et potentiam ordinariam. Cf . articulum sequentem ad I"™ in fine, nbi dicitur quod «gratia Christi est finita secundum suam essentiam ».

Videbimus quod potest augeri secundum potentiam absolutam, ut dicetur in articulo sequenti ad 2um. Insuper notandum est quod tres objectiones initio articuli concludunt gratiam Christi esse etiam in ratione grati» infinita et argumento sed contra hoc negatur.

Addendum est aliquid summi momenti, quod innuitnr in articulo nostro ad 2UJU scil. : gratia haic habitualis Christi ratione conjunotionis ad Verbum est principium quo operationis meritoria? et satisfactoria? valoris intrinsece et simpliciter infiniti. Hajc intinitas licet «it a persona divina ut a principio quod, refunditur tamen mwaliter ■ t secundum ajstimationem in ipsam gratiam habitualem quaj est (•rincipium quo hujns actionis meritoriae valoris stricte et intrinsece

18 Dicere qnod gratia habitualis est moraliter infinita est dicere: inBnita !v7' J}°? phvsice> ut formalis participatio divinre naturie, sed prout importat •tignitatem ad merendum et satisfaciendum pro nobis, dignitatem participatam M conjunctlone personall cum Verbo Dei. Interest autem tantum discriminis Inter utramque consideratlonem gratlse, quod priori modo accepta est actu fl- Mta, etiamsi iwsteriori modo scU. moraliter sit infinita simpliciter, sicut di- Oltnr: meritum Christl est valorls simpliciter infiniti.

In hoc loco dioit sanctns Thomas: « Vlrtns dlvina, iicet possit facere llllqoM uiajus et mtUuf «iunin «It gratia habitualis Christi, non tamen posset rncere quod ordtnaretw- ad ali„uid majus quam sit unio personalls ad Pilium i niKonliuni a 1'alro; o.il unl.ml KvffliHi-ntvr oorros|K.ndot laHs motMUra grnti:.. •vcnndum dvfinilUmrm (v.-l «loorot.iin lllioriinil dlvlmr mivivntla t

DB GRATIA CBRISTI infiniti. Cf. infra q. 19, a. 4, thesim communem tbomistarum et quasi omnium theologorum, exceptis Scotistis, scil. operationes Christi uon solum ex extrinseca Dei acceptatione, sed etiam ab intrinseco, fue runt «valoris simpliciter infiniti, tam ad merendum quam ad satisfaciendum ».

His omnibus consideratis, non mirum est, quod de gratia habituali Christi iutensive sumpta, sanctus Thomas dicat in nostro articulo eam dici posse infinitam in ratioue gratiae quamvis postea addat eam posse augeri de potentia absoluta, a. 12, ad 2 et q. 10, a. 4, ad 3.

2° Extensive, gralia habituaiis Christi est infinita saltem mora liter quia «confertur animw Christi sicut cuidam universali principio gratiticationis in humana natura secuudum illud ad Epliesios, i, 6: « Gratificavit nos in dilecto Filio suo». Hoc est dicere: gratia liabitualis Christi extenditur ad omnes effectus sui geueris, imo ad infinitos syncategorematice. Sic videbimus in q. 8, a. 5, quod ha;c gratia habitualis dicitur capitalis prout per eam Christus infiuit in membra Ecclesia? (influxu meritorum suorum) gratiam et gloriam : gloria autem est sine line, cunusit vitft aeterna.

Si vero gratia Christi non se extendit ad merendum esseutialera gratiam Ada? innocentis et angelorum, hoc est non defectu virtutin «ufficientis, sed defectu divinaj ordinatibnis ad illos. Unde gratia habitualis Christi sub ratione gratia? cst moraliter infinita, tum intensive, tum extensive.

Confirmatur respousio sancti Thomse sic intellecta, solutione objectionum ipsius articuli:

Ad P3111 objectio erat : Dicitur apud Joau., ni, 34: «Non ad mensuram dat Deus Spiritum Filio». Ergo gratia Christi est infinita.

Respondet sanctus Thomas, verba Joannis Baptistse apud Joaunem possunt referri : 1°) vel ad donum aiternum et infinitum, scil. ad naturam divinam quam Pater ab seterno communicavit Filio ; 2") vei ad gratiam unioms quse etiam est infinita, prout est Verbum terminans humanitatem ; 3°) vel ad gratiam habitualem in quantum se extendit ad omuia. qua? sunt gratias» scil. vel sermonem sapientiae, vel sermonem scientiaj etc.

Unde sanctus Thomas non concedit conclusionem objectionis, scil. quod gratia habitualis Christi sit simpliciter ac pliysice infinita, ita ut non possit esse major de poteutia absoluta.

Ad 2'm : « Gratia Christi habet iufinituni effectum, id est se extendit ad salutem totius generis humani, tum propter infinitatem praedictaim gratiaj (quse sic dicitur capitalis), tum propter unitatem divinae persouaj, cui anima Christi unita est». Sic, ut diximus, gratia habitualis Christi, ratione conjunctionis ad Verbum, est principium quo operationis quai ab intrinseco fuit valoris simpliciter infinit.i Uim ad merendum quam ad satislaciendum, et potuisset mereri vitatq ajfernam [iro multitndine liominum Kcmper majori, etiamsi scil. >a ncratioiicH liiiiiiiiiiii) rCHHiire DOii dubereul pcr llnem mundi.

AN GRATIA CHRISTI SIT INKINITA

Sic respondendo, sanctus Thonias non concedit conclusionem secundffi objectionis, scil. ergo gratia habitualis Christi est infinita in hoc sensu simpliciter et physice, ita ut de potentia absoluta augeri non possit.

Ad 8"*": Tertia objectio erat: « Si gratia Christi esset tinita, posset alterius hominis gratia tantum crescere, quod jierveniret ad a?qualitatem gratia? Christi». Beguardi damnati sunt (Denz., 471) qui dixerunt: « Si quis semper posset proficere, posset aliquis Christo perfeetior inveniri».

Sanctus Thomas non respondet : gratia habitualis Christi est physice ac simpliciter infinita sub ratione gratiaj, sed respondet: « Gratia alterius hominis comparatur ad gratiam Christi, sicut quse dam virtus particularis ad universalem». V.g. sicut lux lunae, quantumcumque crescat, non potest adaequare lucem solis ex qua provenit. Luna euim non habet lucem propriam, sed remittit lucem acceptam a sole. Sanctus Thomas secundnm physicam antiquam alio utebatur exemplo, quia putabat astra esse incorruptibilia et calorem ac lucem solis esse alterioris rationis quam calor ignis terrestris. Ex analysi autem spectrali constat astra non esse incorruptibilia, sed in his liunt eaadem combinationes chimica? ac in terra.

Restat igitur quod in Christo gratia habitualis sit ens finitum, et sub ratione gratim est, si non physice, saltem moraliter infinita, tum intensive, tum extensive, in quantum concurrit cum gratia unionis ad meritura valoris intrinsece infiniti.

De speciali opinione Cajetani:

Cajetanus, in commentario hujusce articuli, notat quod recenter ad Cardinalatum elevatus, tanto magis debet Jesu Christi mysteria •scrutari in lucemque proferre. Et vult ostendere quod gratia habitualis Christi est in Christo secundum totam perfectionem quam nata est habere gratia secundum seipsam; seu eam esse in Christo « ut in loto adcequante ipsam secundum se » sicut calor est, non in aere, sed in igne; sicut esset linea intiuita longitudine, secundum rationem lineas, quamvis finita ut ens, etiam sicut albedo, finita quidem ut ens, cum sit accidens, sed intensive intinita in ratione albedinis, scil. qua perfectior dari non posset.

Attamen Cajetanus tenet ibidem n. V, quod gratia uabitualis Christi et aliorum est ejusdem speciei specialissima- , quoad essen-- tiam; non est diversse rationis nisi quantum ad modum essendi, sicut calor in igne terrestri et in aere*°.

J» Hoc ultlmum exemplum supponlt quod Ignls secundum physlcam antlqMm eet suhstnnila, acll uniim ex quatuor elementis : terra, nqua, niAr. Ignis Niiiii' nuteui pli.vsi. l «•onxliteriiiit lunem, ut corpus incandeseens. v.g carbonem niil vniHirera iirovenlentem ox combustione quoninidiim corporum ; slc pro illls aanana nt vni^r nrd.-iiH, Luctoa, ot pioa mlnuava intetme.

Videamus id in quo Cajetanus convenit cum aliis thoniistis, et in qno differt ab illis.

Cajetanus, ut constat ex suo commentario in IP-II", q. 24, a. 7, tenet quidem cum aliis thomistis quod caritas in via semper augeri potest, et quod caritas secundum se ivon habet supremnm gratlum possibiiem, quia est participatio caritatis intinitae, sic differt a caJore et ab albedine. Sed differt Cajetanus ab aliis thomistis dicendo : carilas secundum se non excludit supremum gradum possibilem, imo si ordinatur ad maximam unionem possibilem, scil. ad hypostaticam, tunc habet, ut huic unioni proportionata, supremum gradum possibilem sicut calor in igne, et albedo in nive.

Alii thomistie ei merito respondent: est major disparitas inter gratiam habitualem aut caritatem et qualitates naturales, ut sunt calor in igne et albedo in nive.

Etenim i" disparitas: hae qualitates naturales habent suam specificationem intrinsecam et finitam, et non definiuntur per respectum ad aliud, dum gratia habitualis definitur participatio formalis et physica divina: natura? infinite participabilis ; sic non solum de se non habet terminum, sed excludit illum, id est petit intrinsece nullum habere terminuni syncategorematice, id est repugnat intrinsece supremus gradus possibilis gratiae habitualis, vel caritatis, vel luminis gloriso, sicut repugnat motus absolute vcloeissimus, scmper enim concipi potest motus velocior, in tempore breviori, distincto tamen ab instanti indivisibili.

2* dteparitas: qualitates naturales, ut calor in igne et melius albedo in nive, sunt proprietates naturales alicujus substantiae naturalis finitae, dum gratia habitualis noti est proprietas naturalis ullius substantias intellectualis creaUe, nequidem animae Christi ut unitae Verbo, quia fluit secundum talem gradum a Verbo, non necessario, sed libere, ut infra melius patebit: art. seq. ad 2"™.

^ disparitas: qualitates naturales, ut calor et albedo, recipiuntur in subjecto secundum ejus potentiam natumlem passivam et finitam, dum gratia habitualis recipitur in subjccto secundum potentiam non naturalem, sed obedientialem. Atqui sanctus Thomas dicit : de Veritate, q. 29, a. 3, ad 3 : « Potentm obedientiw secundum quod potest recipere aliquid a Deo non impletur, quia quidquid Deus de creatura faciat, adhuc remanet in potentia ad accipiendum a Deo». Denique gratia est quid gratis datum dependens in sua mensura a beneplacito divino.

Cajetauus vult suam opinionem defendere infra, q. 10, a. 4, ad 3ll,ra, et ait: « Potest dari sublimior gradus visionis divinae (quam gradus animai Christi) ex subliiniori intellectu illuminato 33qualiter» id est, si ad ajquale lumen gloriaj angelus assumeretur a Verbo Dei in unitatem personaj.

Alii thomistae respondent tunc gradus visionis beatifica; non eakcI fannalitcr suliliniior, sed solnm materialiter ; imo nequidem mali-rialitcr, quia ftngellis isli> imn inclins vidcret cssciilinin divinani.

AN GRATIA CHRISTI l'OTIJERIT AUGERI quffl est objectum essentiuiiter supernaturale, superans omnino vigorem naturalem cujuslibet intellectus creati. Cf. Alvarez.

Iteni Cajetanus in tractatu de Caritate, IIa-II", q. 24, a. 7, eamdem opinionem exponit. Tenet prajsertiin in hoc magno commentario, quod caritas in via semper augeri potest, et quod secundum se non habet supremum gradum possibilem, sed non excludit illum, sicut excludit peccatum mortale; imo si ordinatur ad unionem hypostaticam, tunc, ut ei proportionata, habet supremum gradum possibilem.

Cajetanus volens magnificare gratiam habitualem Christi, niinuit altitudinem gratiae absolute sumptae, ut videbimus in explicatione art. 12.

Hucusque Cajetanus asserit, sed non probat gratiam habitualem Christi habere supremum gradum possibilem. Videbimus in explicatione sequentis articuli, quid addit ad confirmandam suam opinionem specialem.

Chapter 26 of 101