Caput II. Quomodo differat, vel quantum emineat hoc contemplationis genus primo vel secundo.
Vis scire quantum intersit inter primum et hoc de quo loquimur quartum? Discute, si potes, quantum a se distent aurum et lignum. Nam primum opus ex ligno, quartum ex auro conficitur; et prima per primum opus, secunda per secundum considerationis species figuratur. Quantum a se differre putamus spiritum et corpus. Si tantum a se distant corpus et corpus, quanta erit differentia corporis et spiritus? Compara, si placet, solem cum silice, et quae sit summorum et infimorum corporum differentia facile potes advertere. Longe tamen major creditur cujuslibet differentia corporis ad quemlibet spiritum, quam possit esse differentia quorumlibet, et quamlibet dissimilium corporum. Puto quia secundum distantiam essentiarum erit etiam differentia scientiarum. Quanta autem differentia sit harum quas sic ad invicem conferimus speculationum saltem te admoneat utriusque instrumentum. Illa siquidem imaginationi, ista autem innititur rationi. Sed quantum interesse putamus inter imaginationem et rationem, nisi quantum est inter dominam et ancillam, inter inclytam et ignominiosam, eruditam et fatuam? Vidisti quantum hoc contemplationis genus superemineat primo, attende et nunc quantum differat a secundo. Compara adinvicem figuram amborum. Cogita quid sit inter arcae deaurationem et propitiatorium aureum, opus videlicet secundum et quartum. Attende itaque utriusque situm et locum. Et illud quidem adhaeret, istud autem superponitur ligno. Sed et illud surgit ab imo, istud vero jacet in summo et quidem utrumque opus ex auro conficitur. Nam et in utraque harum speculationum rerum existentium ratio quaeritur. Sed in illa rationem rerum visibilium, in ista essentiarum invisibilium dignitatem aut occultam rimamur, aut propalatam miramur. Ibi ergo ligna quaedam velut auri fulgore ornamus ubi rerum causam, modum, dispositionem cum rationis assignatione discutimus. Sed artificiale illud propitiatorii nostri opus recte quidem lignis omnibus super fertur, quia, calcatis undique corporalium phantasmatum occursibus, sublimis hujus investigationis libramine animus ad summa levatur, et in eorum admiratione suspenditur. Ibi quidem arcae nostrae deauratio paulatim surgit ab imo, et dum sensim ad altiora proficit quandoque arcae nostrae summitatem apprehendit. Sic nimirum sic ex rerum visibilium cognitione ex vanitatis mutabilitatisque consideratione cogitur animus ea ipsa quae minus miratur fugere, et de quodam quasi immensae fluctuationis diluvio in auram verae libertatis effugere cui est periculum plene evasisse inferiora omnia per despectum calcare, et in summis et veris bonis per desiderium requiescere. Nihil verius, nihil certius utique et absque ulla dubitatione mundanorum mutabilitas quanto diligentius conspicitur, tanto melius, tanto manifestius, et per formidinem fugienda, et per despectum calcanda cognoscitur. Quamvis enim in ipsis sint innumera ex divina dispositione miranda, sunt tamen eadem ipsa et pro sui mutabilitate contemnenda, et pro nostra utilitate fugienda. Quid est quod propitiatorium ne lignis immediate jungatur deaurationis interpositione semovetur, nisi quod ex mutabilium cognitionis, et mutabilitatis contemplatione ab eorum repellimur? Attendat ergo unusquisque nostrum in hujusmodi propitiatorium et tunc redeat ad seipsum. Ecce propitiatorium nostrum imis supereminet, in summis jacet. Supereminet ut praesideat, jacet ut quiescat. Ascende ergo et tu ad cor altum, fige in summis desiderium tuum et invenisti tam jucundum quam tranquillum reclinatorium.
Chapter 41 of 106