Skip to the text

Caput XX. Quomodo hoc contemplationis genus possit in quinque gradus dividi, et quae pertineant ad primum gradum.

Sed quoniam primam illam considerationem quae ad longitudinem pertinet in tria distinximus, secundam autem quae ad latitudinem spectat in duo divisimus, possumus totum hoc contemplationis genus in quinque partitiones secare, et per totidem gradus dividere. In primo itaque gradu hujus contemplationis consideramus ea quae pertinent ad animae qualitatem, vel essentiae ipsius proprietatem, quod vita quaedam et perpetua sit, quae nullis poenis, nullis unquam tormentis exstingui possit, quod non solum possit ipsa in perpetuum vivere, sed corpus etiam ad vitam et ad sensum animare, quod nullo sustentamento egeat, quod sine subsidio sempiterne subsistat, quomodo sit per tot corporis membra diffusa, cum sit ipsa simplex, partibusque carens individua essentia, quomodo in toto corpore suo quasi in suo quodam mundo sit, utique ubique tota, quemadmodum Deus invenitur ubique totus in omni creatura sua, quomodo in illo suo mundo sola voluntate omnia movet atque disponit, sicut in hoc mundo Deus solo voluntatis nutu omnia regit, qui eodem voluntatis nutu omnia creavit. Invenies in hoc spectaculo et alia multa consideratione digna, quae nec sine admiratione speculari, nec sine jucunditate possis admirari. Quid tamen mirum si invenimus in spiritu rationali miranda multa atque stupenda, cum sit praecipua Dei creatura, et ad imaginem et similitudinem ipsius facta? Cum enim sit mirabilis Deus in operibus suis, magnus atque laudabilis nimis in omnibus magnalis suis, ubi tamen, obsecro, apparebunt mirabilia virtutum ejus insignia, quam in imagine sua, quam in similitudine sua? Absque dubio omnipotentis artificis industria quae ubique mirabilis apparet in ejusmodi opere singulariter eminet.

Chapter 59 of 106