Caput primum. De materia quartae contemplationis ejusque proprietate.
Postquam ea quae de circulis et vectibus dicenda videbantur exsecuti sumus, postulat expositionis ordo ut de quarto genere contemplationis aliqua loqui debeamus. Constat itaque hoc contemplationis genus uti superius jam diximus, in incorporeis et invisibilibus essentiis utpote spiritibus angelicis, et spiritibus humanis. Digna sane materia, digna plane eorum scientia. Haec est enim nobilis illa imo nobilissima creatura ad imaginem Dei creata, omnibus creaturis praelata, ad summum bonum facta ipso et de ipso bonorum omnium Creatore beanda. Caeterarum omnium profecto creaturarum scientia scientiam horum quasi ab imo respicit; et quantumcunque excrescat, quamvis multum se erigat, ad hujus celsitudinis culmen non pertingit. Attende quam recte designetur per propitiatorium quod erat quidem totum non deauratum, sed aureum totum, de auro solo mundo atque purissimo factum. Illud jubetur fieri de auro puro et mundo, tu doceris ex eo in hac consideratione uti debere intellectu subtili et puro. Quid hic facit phantasmatum corporalium creatrix, moderatrix et reparatrix imaginatio? Recedat procul ab hoc negotio tot phantasiarum formatrix imaginatio, quae tot corporalium formas quotidie novas creat, antiquas reparat, et peritam multiplices variosque modos pro arbitrio disponit et ordinat. Nihil hic prosunt imo multum obsunt suorum simulacrorum tam copiosa multitudo. Quid te improbum huic operi ingeris? Quid te in hujus contemplationis officinam cum tanta importunitate intrudis? Quid tu in hac officina, quid tibi cum pura intelligentia? Nescis operari in auro nil tibi in tali artificio. Nescis purgare aurum qui semper turbas intellectum purum. Aurum tuum mistum est scoria, imo auri tibi omnino nulla est copia. Faciendum est propitiatorium nostrum de auro mundissimo, non est tibi quod offeras, non est omnino quod agas ad tale et in tali negotio. Nihil in hoc opere opus habemus opera tua paupercula, et indisciplinata. Nec habes aurum, nec nosti aurificium. Quidquid aliud est quam aurum quod paras offerre, non interim eo opus habemus; tolle quod tuum est, et vade. Nil in hoc opere opus habemus caprarum pilis, sed nec pellibus arietinis, seu etiam quibuslibet lignis. Quamvis multum sis dives, et si haec, seu his aliquid amplius habes, aurum tamen habere non potes, nec est tibi in quo aurifices adjuves. Pili caprarum sordes concupiscentiarum ex carnis delectatione fetidae diligenter inspectae saepius retractatae adjuvare possunt compunctos in oratione. Exempla passionum et quaevis pelles arietum proprio sanguine rubricatae juvare possunt quavis afflictos tribulatione. Pietatis operationes et hujusmodi quaelibet arbores per misericordiae opera fructiferae a mundi silva abscisae et ad justitiae normam dolatae prodesse possunt sedulis in administratione. Sed horum omnium, et hujusmodi quorumlibet memoria turbare potest potius quam adjuvare animos suspensos in hujus contemplationis specula. Quanto enim corporalium phantasmatum perfectius obliviscimur, tanto profundius, tanto liberius super mundanarum essentiarum occulta rimarum. Mundet ergo aurum suum, studeatque purgare intellectum ab omni incursione phantasmatum qui anhelat ad faciendum sipi propitiatorium. Quis mihi det invenire virum divitiarum, virum plene eruditum, talem denique virum cui non desit auri copia, nec artis industria ad faciendum propitiatorium quo operienda est arca? Quis ille est qui sciat aurum suum ab omni scoria mundare, qui noverit cor suum ab omni phantasia adeo purgare quantum exigit dignitas operis, vel urget auctoritas praeceptoris? Quis ille est qui sciat hujusmodi opus et ad diffinitum divino documento modum distendere, et ad certam mensuram restringere: qui noverit cor suum infimarum rerum cogitationibus in imo relictis in solo supermundanorum spectaculorum intuitu defigere, et quantum hujus speculationis amplitudo exigit intelligentiae suae radios circumquaque diffundere? Quis, inquam, ille qui tantam apud se auri copiam inveniat, qui tanta intelligentia vivacitate vigeat, ut sufficienter, et ad manum habeat unde et quomodo possit propitiatorium suum in tantam longitudinem extendere, et in eam latitudinem expandere quo possit totam arcam operire, qui eousque in coelestium animorum concordiam, in spiritalium gaudiorum harmoniam intendat, ut omnem mundanam gloriam, omnem humanam prudentiam, et per despectum deorsum premat et sibi ipsi interim per oblivionem abscondat? Optimus mundator auri peritus artifex propitiatorii, qui tanta novit intentione inhaerere coelestibus, quaerens sola quae sursum sunt sapere, ut nihil infimorum omnium, vel per desiderium respiciat, vel per cogitationem advertat. Quantum autem hoc contemplationis genus mira dignitatis suae eminentia praedicta tria superet, diligentius intuentem, rectius intelligentem ratio manifesta latere non sinit.
Chapter 40 of 106