Caput IX. De sensu intellectuali, quo solo possunt invisibilia videri.
Intelligentiae siquidem oculus est sensus ille, quo invisibilia videmus, non sicut oculo rationis, quo occulta, et absentia per investigationem quaerimus et invenimus, sicut saepe causas per effectus, vel effectus per causas, et alia atque alia quocunque ratiocinandi modo comprehendimus. Sed, sicut corporalia corporeo sensu videre solemus invisibiliter, praesentialiter atque corporaliter, sic utique intellectualis ille sensus invisibilia capit, invisibiliter quidem, sed praesentialiter, sed essentialiter. Sed habet sane oculus hic intellectualis, ante se velum magnum expansum ex peccati delectatione fuscatum, et tot desideriorum carnalium varia multiplicitate contextum, quod contemplantis intuitum a divinorum secretorum arcanis arceat, nisi quantum divina dignatio quemlibet pro sua, aliorumve utilitate admiserit. Testatur hoc Propheta qui Domino proclamabat: Revela oculos meos (Psal. CXVIII). Profecto velatos oculos habere se probat, qui eos a Domino revelari postulat; videt tamen anima isto oculo, quae citra velum sunt, hoc est invisibilia sua, ea videlicet quae in ipsa sunt, non tamen omnia, quia non omnia circa velum sunt. Et oculo quidem quo sua quaedam videt, seipsam (id est animae ipsius essentiam) videre non valet. Sed dubitari potest utrumnam eodem hoc intelligentiae oculo visuri sumus ea quae ultra velum esse significavimus, an alius sensus sit quo utemur ad videnda invisibilia divina, et aliis quomodo utimur ad videnda invisibilia nostra? Sed qui alium sensum intuitum superiorum, et alium intuitum inferiorum esse contendunt, videant unde hoc probare possint. Hinc tamen esse credo quod hujus vocabuli, hoc est intelligentiae significationem, toties confundunt: nam nunc circa superiorem tantum, nunc solum circa inferiorem speculationem ejus significationem restringunt, nunc utrumque sensum sub unius hujus vocabuli significatione comprehendunt. Verumtamen hunc geminum superiorum et inferiorum intuitum, sive dicamus geminum quasi in uno capite sensum, sive duplex; ejusdem tamen sensus instrumentum, sive ejusdem instrumenti geminum effectum, quidquid horum velimus eligere, nihil tamen impedit dicere, utrumque horum ad intellectuale coelum pertinere. Cur etenim hoc etiam coelum duo magna luminaria non dicatur habere, sicut et de caeteris oportet credere, ut in hoc supremo coelo speculatio sublimior atque subtilior sit luminare majus, et speculatio inferior atque subobscurior sit luminare minus.
Chapter 48 of 106