Skip to the text

Caput XV. Quod nec illa negligere debemus, quae nonnisi ex parte comprehendimus.

Multa tamen sunt, minimeque spernenda, quae de spiritalis essentiae possumus proprietate, vel ex divinarum Scripturarum auctoritate colligere, vel rationis attestatione probare. Studeamus ergo scire quomodo vel quantum possumus, quamvis nos usque ad experientia cubitum extendere non possimus. Modicum quidem, sed multum est quod in hac consideratione sciri potest. Modicum sane ad plenitudinem, sed multum per omnem modum ad utilitatem. Noli ergo negligere quod potes de hoc cubito habere, quamvis ipsum minime possis explere. Ut enim de caeteris taceam, quae pertinere videntur ad speculationem istam, quantum putamus detrimentum incurris, si animae immortalitatem nescis, et omnino non credis? Si enim de animae immortalitate non constet, quis, quaeso, ad futuram retributionem se praeparet? Quis, obsecro, vitam suam restringat, ne post concupiscentias suas eat? quis de perpetratis malis satisfaciat? quis se ad fortia opera accingat? quis inter tot divinorum flagellorum tam acerba patientiam habeat, si de futura vita penitus diffidat? Totum quod de humani generis redemptione asseritur, totum quod de divinis sacramentis creditur, quidquid de divinis institutionibus praecipitur, quidquid de divinis promissionibus exspectatur, penitus destruitur, si de animae perpetuitate desperatur. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores omnibus hominibus sumus. Ecce reliquimus omnia, et secuti sumus ipsum, quid ergo erit nobis, si omnino mortui non resurgunt. Utquid propter ipsum mortificamur tota die, si nulla ab ipso speranda est corona justitiae, si omnino unus est interitus hominis, atque jumentorum et aequa utriusque conditio? Quid mihi proderit, si majorem sapientiae atque justitiae operam dedero? Nonne multo melius faciunt qui comedunt, et bibunt, et ducunt in bono dies suos, qui epulantur quotidie splendide quam qui mortificantur tota die? Nonne multo melius erit ire ad domum convivii, quam ad domum luctus, si post hanc vitam nihil habet homo jumento amplius? Cur non vadam et affluam deliciis, et fruar bonis quae sunt, si omnino mortui non resurgunt? Cur illam vocem libenter non audiamus, qua dicitur: Comedamus et bibamus, eras enim moriemur? (I Cor. XV.) Vides certe quanta mala sequantur, si de animae immortalitate dubitetur. Minime itaque contemnere debemus, quae de hoc cubito efficere possumus, quamvis ad ejus expletionem minime sufficiamus. Ab hac ergo triplici consideratione essentiae, videlicet spiritalis, ejusque discretionis ac voluntatis propitiatorii nostri opus inchoatur, et ad diffinitam mensuram producitur. Qui igitur animum suum in horum speculatione plene exercuit, propitiatorii sui longitudinem explevit. Haec de propitiatorii longitudine jam diximus, nunc ad ejus latitudinem investigationis manum vertamus.

Chapter 54 of 106