Caput V. Quantum valeat fortiter insistere huic contemplationi, vel quomodo ad ipsam proficiat mens ex multa consideratione et cognitione sui.
Qui autem quaerit sapientiae auro abundare, debet juxta vires suas huic quartae contemplationi insistere, et in propitiatorio fabricando fortiter desudare. Placet enim multum per omnem modum hujusmodi opus, et offert in id operis sponte sua omnis ultroneus, non dicam quantum satis est, sed pene semper plus quam necesse est. Nunquam auri copia illi deesse poterit, qui huic operi fortiter institerit. Si rationem quaeris, rationem accipe. Cum enim incipis spiritualibus theoriis insistere, et per spiritus tui considerationem in spirituum contemplationem assurgere, et in hunc modum ex spiritualibus spiritualia comparare, incipis et tu pariter spiritualis esse, imo absque dubio in hac contemplatione perficeris, quod in praecedenti incipis esse, videlicet spiritualis. Et satis nosti quia spiritualis dijudicat omnia, et haec qualis erit scientia, quantave auri hujus copia posse dijudicare omnia? Vis adhuc tibi apertius ostendi unde tibi comparare possis hanc copiam auri? Nunquidnam menti excedit quod regnum Dei intra nos sit? Ecce, inquis, intra nos est regnum coelorum, sed nunquid similiter intra nos est etiam aurum? Quidni, inquam? Siccine oblitus es, quia simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro? Ecce unde tibi copia auri copiose abundet, ad manum habes: effode, si placet. Tantummodo vade et vende quae habes et eme agrum istum et quaere thesaurum absconditum. Quaecunque in mundo concupiscis, quaecunque in mundo amittere metuis, impende libenter pro libertate cordis. Empto autem agro, fode in altum, exsultans nimirum, sicut qui effodiunt thesaurum, gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Quaerere autem oportet thesaurum hunc in profundo quia sapientia trahitur de occulto. Sed me miserum unde mihi aurum in deaurationem, coronam, et propitiatorium? Argentum et aurum non est mihi, et unde vel quomodo possunt haec fieri? Qua arte, quaeso, aurum mihi comparo? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, vadam ad patrem meum, patrem misericordiarum, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum, eo quod sit dives in omnes, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Effundo itaque in conspectu ejus orationem meam, et paupertatem meam ante ipsum pronuntio, et auri inopiam, et dicam ei: Domine, tu scis insipientiam meam, et substantia mea tanquam nihilum ante te, da mihi intellectum, Domine, et aurum habeo, et dives sum. Custodi animam meam quoniam infirmus sum, et quale concupisco, habeo propitiatorium. O quanta illi copia auri exstitit, qui in veritate psallere potuit: Super omnes docentes me intellexi. Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi (Psal. CXVIII). O quale propitiatorium habebat, qui coram Domino fiducialiter psallebat: Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem (Psal. LXIII). Sero quidem, verumtamen tandem aliquando Paulus sibi fecerat propitiatorium, qui palam profitetur: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV). Sine ingenti enim consilio conscientiae suae arcam mundare non nosset, et sine aureo propitiatorio, cordis arcana munda servare non posset. Sed eo adhuc tempore quando persecutus est Ecclesiam Dei, puto quia propitiatorio careret. Sed reputatum est ei ad indulgentiam, eo quod nescius hoc faceret, et aurum non haberet unde sibi propitiatorium faceret. Denique, quonam modo propitiatorium facere poterat, quando apertis oculis nihil videbat? Sed, postquam recepit lumen oculorum suorum (Act. IX), factus est vir videns paupertatem suam, et de reliquo curam sui, curiosius agens reversus est in semetipsum, et experimento didicit quoniam absque dubio intra nos sit regnum coelorum. Invento namque thesauro abscondito in agro ditatus est valde, et factus inclytus coepit possidere substantiam multam nimis super millia auri et argenti. Denique, audi gloriantem non tam de auro quam de thesauro: Habemus autem, ait, thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV). O virum divitiarum, o vere inclytum factum. Nunquidnam non erat vir ille ditissimus inter omnes Orientales qui sapientiam loquebatur inter perfectos? Sed quid de illo dicturi sumus, qui non sero quidem, sicut Paulus, sed ab ineunte aetate propitiatorium sibi fecerat, per quod et cordis sui munditiam servaverat, unde et dicebat: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Job XXVII). Denique, si et tu cupis implere Dominicum praeceptum omni custodia serva cor tuum, et quale a te Dominus exigit coepisti facere propitiatorium. Disce vel exemplo quid facere expediat. Audi David quomodo tibi seipsum in exemplum proponat: Meditatus sum, inquit, nocte cum corde meo, exercitabar, et scopebam spiritum meum (Psal. LXXVI). Meditabatur ille cum corde suo, meditare et tu cum corde tuo. Scopebat ille spiritum suum, scope et tu spiritum tuum. Exerce agrum istum, attende temetipsum. Absque dubio insistens huic exercitio, invenies thesaurum istum absconditum in agro.
Chapter 44 of 106